S. Damasi papae opera quae extant et vita ex codicibus mss. cum notis Martij Milesij Sarazanij I.C. Romani

발행: 1638년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

factum es nihil spiritus Sancti opus est, sidiligentia,

una cum Patre lilio, sanctificare, sanctos u. stodire, Meos, qui ceciderint ob negligentiam, ad

statum pristinum reparare, ignorantes docere, ad . monere obliuiscentes, peccantes arguere , pigros hortari, de salute sua cogitare, errantes ad viam veritatis reducere, infirmos curare, fragilitate corporis per alacritatem animae continere,in ad amorem castitatis confirmare , omnes illuminari ;super omnia autem sidem caritatem singulis praebcre . Haec, &alia deride Sanctae Trinitatis sncerissimus Christi Confessor, populum Domini edocebat sed quia ex virtutibus solent signa procedere , coepit ita coruscare miraculis, ut vere in eo diuina virtutis operatio, atque efficacia videretur. Quodam namque tempore cum erutarum Ecclesiarum restaurationi, atque nouarum aedificationi,

sanctissimus Christi Consessor, Romanae Ecclesiae Pontifex Damasus operam daret hortum instra Vrbis moenia ab Imperatore Valentiniano sibi concc-di postulauit in quo Sancti Chri iti Martyris LaurentisEcclesiam summa deuotione aedificaret. Sed quia iustae postulationi, immo diuinae parendum est: Valentinianus Imperator orthodoxae fidei veraci simus cultor, praecepto Christi Confessoris annuit. Et quia filia Valentiniani Imperatoris, Galla Placiis nomine, in horto illo cum coaetaneis spatiari

42쪽

37 consueuerat; cum Domini Consessor Ecclesiae Christi fundamenta ponere vellet, prohibuit fierit, atque per semetipsam accedens, magistros operis expulit. Quam B. Damasus paterno monuit affectu, ne sibi, wChristi Martyri tantam inferret iniuriam. Cumque illa desistere nollet, inuocato Altissimo atque Christi Martyris auxilio, ab immundo spiritu Galla Placida statim arrepta est. Quod ubi contigit,atque Imperator audiuit,vehementer lacrymari coepit, atque pro casu filiae suae dolere. Sed Domini gratia , miserante puella ab immundo spiritu liberata, defundamenta posita, Ecclesia Christo auxiliant perfecta est cui Christi Confessor haereditatem plurimam contulit, atque ornamenta pretiosissima donauit. Quodam itaque tempore, dum in Vigilijs Pentecostes sinctissimus Christi Consessor una cum

Cardinalibus sacrum baptisma celebraret,atque benediisto fonte, una cum eo Cardinales baptizarent de manu cuiusdam Cardinalium puerulus quidam, trina mersione peracta,catu cecidit, atque fontis ima petijt; cumque omnes dolerent, streperent, clamarent, atque quid agerent ignorarent Patri sanctissimo Damasse puerulum in ima fontis cecidisse nuntiatum est quod ubi vir sanctus comperit, illico

cuidam ministi orum praecepit, ut sontem egrcderetur, atque puerulum vitium abstraherer cumque omnes clamarent; non iam viuum, sed mortuum

43쪽

38 fores: Non,inquit vir sanctus mortuum, sed vivum

inueniet. Accepta itaque Patris sancti benedictione, minis er, cui iussum fuerat, fontem ingreditur,atque puerulu, qui mortuus putabatur,ab imo sontis abstraxit viventem, dc incolumem . Quo facto, vir beatissimus glorificabat Dominum, omnesque, qui aderant, Christi mirabilia exaltabant, Damasum sanctissimum acclamabant. Alio quoque tempore, cum Sacramenta Dominici corporis, sanguinis deuotissime celebrasset in Altari Principis Apostolorum , caecum quendam tertiodecimo iam caecitatis anno mςrentem, in itinere obuium inuenit Quicum audisset Christi Consessorem praetereunte, magna voce clamare coepit, dicens: Obsecro te,Sancte

Dei, per eum, qui te Ecclesiae suae Pastorem constituere dignatus est, ut Crucis Christi signum super oculos meos facias constanter enim credo me illuminari. Quo audito, vir sanctissimus primum obstupuit, admirans eius fidem deinde diuina miserico dia fretus, signum Crucis Christi super oculos caeci edidit, dicens: Fides tua te saluum faciat quo dicto, is qui caecus fuerat, lumen recipit. Multas quoque, uiuersas infirmitates curabat haereticorum versutias superabat, atque animas diabolica fraude deceptas praedicatione d virtutum roboratione,

atque ignorum ostensione, ad fidem Christi reuo

44쪽

In eodem Codio M S. Subiungitur eiusdem B. Damas Vita, quae extat in Pontificali Romano, siue in Anapaso Bibliothecario.

DAmasus natione Hispanus, ex patre Antonio, sedit annis decenari octo mensibus duobus,&diebus decem. Et cum eode ordinatur sub contentione Ursinus sis acho concilio sacerdotia,constituerunt Damassem , quia sortior, plurima multitudo erat cum eo, sic constitutus est Damasiis. ἀ- num eiecerunt ab Urbe . Damasus in Vrbe mansit Apostolicus. Fuit autem temporibus Iuliani. Hic fecit Basilicas duas r unam iuxta theatrum , quae saneti Laurentis vocatur nomine aliam via Ardeatina,vbi requiescit in catacumbis & dedicauit Platoniam,vbi corpora Apostolorum iacue runt, idest Petri . Pauli quam siversibus exornauit. Hic mutita corpora Martyrum requisiuit,quorum etiam c5cilia versibus decorauit. Hic inuidiose de adulterio incriminatur facta Synodo purgatus est a quadraginta ministrorum Episcopis qui etiam damnauerunt Concordium, &Calistum Diaconos accusatores &proiecerunt de Ecclesia. Hic constituit titulum in urbe Roma Basilicam, quam ipse 5- struxit, ubi quam plurima obtulit dona. Hic constituit ut Psalmos die, noctuqiae canerent, per omnes

45쪽

pis, vel mona 'erijs. Hic secit ordinationes quinque per mensem Decembrem , Presbyteros triginta unum, Diaconos undecim, Episcopos per diuersa loca sexaginta duos. Qui etiam sepultus est in via Ardeatina in Basilica sua, tertio Idus Decembris,

O iuxta matrem suam, germanam. cessauit Episcopatus dies xxxi.

VITA B DAMASI PAPAE

Exscribis V. C. Consantinus Caietanas Abbas

Os decessum Magni Constantini, sub quo sancta Nicetia Synodus, Arrij blasphemiam, quam de inaequalitate

sanctae Lindiuidua Trinitatis conabatur asserere, publiae condemnauit: Constantinus, Constantius, constans eius fit ij, in regimine Imperi iuccesserunt quorum Constantius, primo quidem Catholica fide suscepta, postmodum mentis leuitate mutatus est , seductus ab Eusebio Nicomediensi, a quodam Arriano presbytero . Hic enim presby ter,partibus Arri latenter auens cum iamiliaris esset Constantiae, sorori Magni Constantini, relicta Tyranni Licini cita per eam carus factus est fratri, ut moriens testimenti sui ei paginam commendaret obtestatus, ne alicui eam

46쪽

nisi Constantio traderet reuertenti. Cum ergo Constantius a divisset, depositum Presbyter restituit cuius beneficiigratia, ita ei deuinctus est, ut qui impe rare cunctis ambierit, imperari sibi ab illo aequanimiter pateretur . Coepit itaque Imperatori de Arrij

absolutione suggerere, .nolentes acquiescere sacerdotes uti cogeret persuadere . Interea Constantino, Constante defunctis, cum Constantius b-lus obtinuisset Imperium 1, apud Ariminum numerosam Synodum colligi iustit, Laduersus fidem Catholicam Arri capiens venena reuoluere, Ecclesia Dei tyranica surpatione turbauit. Denique coacti, metu Principis, vel Tauri Praefecti praesentia , cui exsecutio taliter fuerat delegata, ut qui cumque pars Concilirin Arrianorum perfidiam consentiret, in se Consulatus insignia mereretur Pene omnes, qui conuenerunt, Episcopi co senserunt. Quod cernens Liberius Urbis Episcopus, Luciferum bardua lar Episcopum insulae, Caralis Ciuiratis Epis opum, cum Pancratio,& Hilario Clericis, ad Constantium misit,

ut eum super hanc nequitiam commonerent Co stantius autem, ut Atrianae fautor perfidiae coepit

etiam hunc compellere, ut sub nomine Athanasii Alexandrini Nicaenam damnaret fidem, quasi qui ad hoc esset directus. Quod cum vir tunc Catholicus omnimodo recusaret in Palaestinam relegatus, mirae constantiae, irae parati animi ad martyrium

extitit.

47쪽

extitit. Quo etiam tempore Eusebius Vercellensis Episcopus, Arrianae haeresis impugnator, praecipiente Constantio, Scythopolim, deinde Cappadocia exilium subij t. Tunc Liberius coepit Constantium publice redarguere, asserens eum post Christianae professionis susceptionem, Ecclesiae Christi molit

menta, non incommoda conferre debere. Vndo Constantius vehementer iratus, hunc extra ciuitatem, quasi in exilium deportari praecepit. Et habitauit extra,milliario tertio, in coemiterio, quod dicitur Noella via Salaria inque locum eius Felix Diaconus subrogatur, quem Acatius Caesareae Palaestinae Episcopus consecrauit. Porro Liberius,dum in exilium duceretur, Damasum nostrum elegantis

in utraque lingua scientiae, quem quasi lampadem quandam ad illustrationem sua Ecclesiae Christus

accenderat, in Urbe Vicarium dereliquit. Quod quidem ossicium tanta virtutis plenitudine exsecutiis est ut omnibus quaestionibus,ri ratiocinationibus honestissime satisfaceret. Haereticorum versutias superabat, lanimas diabolica fraude deceptas, praedicatione ac virtutum roboratione, ad Ecclesiae gremium reuocabat. Vnde actum est,ut omnes Episcopi,quos imperitia, seu metus in Ariminensi Concilio fecerat deuiare, ad idem Catholicam eius suasionibus remearent. Quos ipse contra sententiam Luciferi, quia se diuiserat, fauente sibi Hilario Pictaviensi,

48쪽

ista utensi, recuperandae pacis gratia, ut pote discretus, S prouidus, in communionem, di sacerdotium recipi consuluit Unde Faustinus Luciferianae sectae Presbyter,inuidia ductus, librum contra eum edidit; in quo illum, quasi male egisset, redarguit. Nam Luciferianis ita displicuit recipere Episcopos, qui ita Ariminensi Concilio Arrianis communicauerant, sicuti Nouatianis apostatas poenitentes.Veruna Damasus sancta fidei zelo succensus, non tam schisma ticorum calumnijs, quam Ecclesiae commodis, intendebat.

Eodem tempore, appropinquante solemnitati Paschali, qua in Christo renasci plurimi exoptabat, conuocauit Liberius omnes Catholicos Ecclesiastici gradus sedensque in coemiterio supradicto, sic loqui exorsus est Dies tribulationis Langustiae,iratres carilsim , emerserunt in quibus nauis Petri ventis insurgentibus perturbata, tamquam Christo dormiente, nauseagium pertimescit. Nam piratae undique imminent, Linterdicitur nobis gubernandi facultas. Necesse itaque est, ut Dominum clamoribus excitemus quatenus eo nobis dexterana porrigente.& inimicorum reprimantur incursus,iomnis perturbatio conquiescat. Cuius spei prasumptio nobis quod caput horum malorum Arrius est extinctus. Du enim de exilio reuocatus,apud Alexandria cum fratre nostro Alexandro de fidei causa

49쪽

4 confligeret, humanae causa necessitatis, ad locus i ta publicum declinauit ubi cum sederet, intestina ipsius, atque omnia viscera ab eius corpore defluxerui. Confidamus igitur in Domino, quoniam eorum capite, Deo fauente, destructo, membra reliqua destruentur. Ego interim, fratres, vobiscum esse nequeo praesentia corporali habetis autem vicarium fratrem, sic ompresbyteru Damasium, virum utique fidelissimum, de cunctis virtutibus adornatu culus

prudentiam,& constantiam mihi publice pr dicatis: eo praeuio post Deum in cunctis vijs vestris utamini. De baptismate vero quid sit agendum, lecernite , in quo loco celebrandum sit, prouidete quoniam Paschalis instat solemnitas, in qua multi baptizari desiderant. Respondit Dionysius presbyter, ait: Domine Praesul sancteri innocens confice chrisma in nomine illius, quem publice praedicas, secelebremus baptismum. Respondit Damasus vicarius, dicens: Certi esse possumus, quia no relinquet Dominus plebem suam, cum qua usque ad finem mundi se permansurum esse promisit exhibe nobis ad rq sens celebrare asella. Ego in humilitate loquor: onus enim,quod super te baiulas,subleuare non possum quia ignoras ubi baptizes. Nonne Ioannes in deserto baptizabat patres quoque nostri in typo baptismi per medium mare transierunt. Nam in stuminibus, taludibus, maxime instante nec diuit te,

conu

50쪽

conuenit baptizari. Hunc sermonem cum gaudio suscepit Liberius Episcopus, ita ut prae gaudio fieret; audiens per os Beati Damasi, quem Vicarium ipso elegerat, diuinum consilium. Et conuersus ad eum dixit Eris maior minister, sicut ille, qui baptismum instituit. Et ad Clerum de illo ait: Qui est vester minor, fiet maior: qui se humiliat, exaltabitur. Cum enim esset Pontifex prophetauit, quod Beatus Damasus,pro eminetia humilitatis vigilantiae,ad culmen sedis Apostolica esset quandoque prouehedus.

Erat autem non longe a coemiterio Noellae, coemiterium Ostrianum, ubi B. Petrus baptizauerat. Eodem ergo tempore habito consilio, baptizauit ibi Liberius Episcopus, promiscui sexus numero quatuor millia duodecim quia non solum Romani, sed de Romanorum finitimi, ab eo baptizari optabant. In diebus illis multitudo barbarorum, super Danubium congregata est, ut fines Romanorum inuaderent. Quod audiens Constantius Imperator, ait:

Videte hunc sacrilegum, quia quod nunquam factum est fecit,ideo haec plaga multitudinis Barbarorum, estus est super regnum nostrum . Et infra dies Paschales profectus est ad bellum comminans,cum proficisceretur, Liberio Episcopo, quod vii torreuertens, carnes eius volucribus coeli,4 terra bestijs immolaret. Et cum solemnitas Pentecostes adueniret, multitudo promiscui sexus urgebatur ad baptismum

SEARCH

MENU NAVIGATION