S. Damasi papae opera quae extant et vita ex codicibus mss. cum notis Martij Milesij Sarazanij I.C. Romani

발행: 1638년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

prilinum, propter metum persecution A. Volente aute Liberio in praescripto cormiterio Ostriano baptizare, ait ad eum B. Damasus: Quare oportunitate accepta non baptizas ad primum nostrum Pontificem Petrum Apostolum. Respondit Liberius:Quia dubito nam pater eius fabricauit hanc Ecclesiam,& construxit ne ex hoc iratus ferat sententiam homines enim renasci, non mori desiderant. sed laqua ibi non est ad baptizandum. Ait autem DionyHus Presbyter Renascantur, fisi mortui fuerint post baptismum in cruore melius vivent. Respondens Damasus Liberio Episcopo dixit: Non turbetur cor tuum, Pontifex summe si coronae tempus aduenit sed Sc de aqua ne sis sollicitus; ego dabo tibi venam fontis emanantem. Et corroboratus gaudio Liberius, ad verbum eius ait ei: Vade itaque,c si strue sontem affluentem, ut renascantur omnes, qui Ecclesiae fili esse cupiunt. Et die tertio veniens Damasus Presbyter cum Diaconibus, ad Ecclesias Petri, communicato consilio dixit eis: date mihi operam ministerij huius. Prouidens autem expiauit locum illum, qui est ad dextram introeuntibus Basilican L.

S. Petri, eliminata inde omni putredines construxitque fontes. Et caecidit montem proximum Damasiis manu sua, di manavit aqua abundanter, ut repleret fontes, quos ipse construxerat. Gauisus auteex hoc Liberius iussit cogregari Presbyteros, Sc alio

52쪽

Ecclesiasticos gradus veniensque ad Basilicam praenotatam,cum appropinquasset ad fontem, dedit orationem huiusmodi Deus omnipotens, qui misisti Filium tuum unigenitum, Mostendisti omni,cre torem , respice super vineam istam, quam plantauit dextera tua ; amputa ab ea spinas, produc palmites eius in fortitudinem, dona eis fructum verutatis; qui vivis,& regnas in saecula saeculorum. Cum- 'que qui aderant, respondissent Amen cum litania ingressi sunt erat autem sabbatum Pentecostes. Placuit itaque sons Liberio .prae gaudio fleuit. Ab

hora autem nona catechizauri omnes, & ab hora

quasi undecima usque in Dominicam Pentecostes, non cessauit baptizare. Multi enim urgebantur ad bapti sinum ita ut Dominica Pentecostes, sabbati Missa celebraretur, hora quasi octaua Baptizati sunt autem promiscui sexus quasi octo millia octingenti

decem . Quodam namque tempore, cum erutarum Ecclesiarum restaurationi B. Damasus operam daret, hortum quemdam infra Vrbis moenia positum, ab Imperatore Valentiniano iuniore sibi dari poposcit in qua compatriolae sui B. Laurenti Martyris Ecclesiam fabricaret . Et quia iustae postulationi, immo diuinae parendum est , Valentinianus Augustus petitioni Christi Confestaris annuiti&eundem

ei hortum sine mora concessit. Adeo enim ei deuotu erat, ut non solum eius monitis gratanter obedi

ret s

53쪽

48ret,verum etiam eius iussa aequanimiter serret. Vnde etiam actum fuerat, ut voluntate B. Damasi Eudoxiam Eudoxiae, Augustae memoriae filiam,duceret in uxorem. Quae videlicet tantum postea in Christi fide. amore proficere meruit, ut Basilicam: Petri ad vincula construeret quae Eudoxiae usque hodie nuncupatur. Qua suscepta, duas ex ea filias genuit, quarum maior matris nomen sortita est, minor

vero Galla Placida vocabatur. Sed maior in adolescentia desuncta est, unde Augustus in tu Riorem Dilectu nimio ducebatur, eo quod sibi unica remansis.set. Haec itaque audiens praedictum hortum B Damas, suo genitore concessum, contristata est, eo quod illuc cum alijs puellis frequenter pergeret, csuae aetati delectabilia reperiret. Et cum Christi famulus suis manibus, Ecclesia designata, sundamenta poneret, per semetipsam cum famulis eadem uertere nitebatur quam B. Damasus paterno monuit affectu, ne sibi, leato Laurentio tantam irrogaret iniuriam . Cumque illa nollet desistere dc Christi sacerdotem cotemneret; diuina vitio, quae olim Mariam Moysi seruo Dei detrahentem lepra percussit, hanc quoque Dei famulo Damase contradicentem, immundo spiritu mancipauit. Qua in re Valentinianus Augustus, licet iustum Dei iudiciu recognosceret, tamen tam ipse, quam etiam amici eius, procasii miserandae puellae moerorem magnum per dies plu-

54쪽

49 plurimos habuerunt. Quam etiam per multa san-lctorum corpora detulerunt, sed nullum salutis D sectum meruit mei scilicet prouidentia disponente, ut hoc euentu,corpora sanctorum Martyrum Caesa iij dc Iuliani Romanam transferrentur ad urbem, .

Audientes itaque quod in Insilla , quae Chius dicitur, B Isidori corpus esset reconditum ubi quia cumque vexatus a diabolo aduenisset, reciperet sanitatem; decreuerunt eam per Campaniae littora ad eundem Martyrem destinare suo cum in basterna posita portaretur, deuenit ad urbem praedictae prouinciae Terracinam cuius urbis Episcopus nomine, Mactione Felix,eam honorifice suscipiens, Mad B. Caesari deducens Ecclesiam, talem pro ea orationem fudit ad Dominum: Domine Deus omnipotens, qui hanc puellam nasci iussisti, spiritum ei pristinae redde salutis ut per huius Martyris intercessione saluata,mente iam pura Ecclesiae B. Laurentij, pro qua ossendit, debita vota persoluat Cu-que, emisa hac oratione tribus diebus in fletu de

lacrymis persitisset, apparuit puellaei Caesarius,&eijciens de ore illius quasi colubrum , atque illum in mare proij ciens abscessit, dc eam saluam reliquit. Hoc audiens Augustus gauisus est, ina cum Augusta dijt Terracinam , 5 basternam in qua miserant filiam, ex auro ebore decorantes, Martyrum

Caesarii Iuliani reliquias debita in ea reuerentia, D posue-

55쪽

posuerunt . Et tam ipsi cum filia, quam etiam Romana plebs, quae aduenerat, proprijs pedibus gradiente. Sacerdotibus autem basternam suis hum ris deferentibus, cum hymnis, canticis repedabant ad Vrbem. Quibus propinquantibus B D inasus congaudens occurrit, clericoriam , atque laucorum magna multitudine comitatus, easdem venerandas reliquias ad Palatium usque deducens, infra imperiale cubiculum venerabiliter recondidit in altari, quod ipse suis manibus dedicauit. In diebus aute illis conuocatis Eluscopis de diuersis mundi partibus, celebrauit Concilium, in quo conde nauit Macedonium, Spiritum Sanctum Deum esse negantem se Eunomium, monatum Arrianae blasphemia sectatores condemnauit etiam Apollinarem Laudiciae Syriae Episcopum , virum sane inter caeteros instructum sed dum contentionis vitio

nimis agitatur, aduersus omne, quod quisque dixerit, ire obuius delectatur, haeresim ex contentione generauit asserens solum corpus, non etiam

animam a Domino dispensatione susceptum . In quo cum euidentibus Euangeli testimonijs vrgeretur, quibus ipse Dominus &Saluator noster habere se animam profitetur, sonere ea quando vult, de iterum assumere eam , quamque turbatam, destristem dicit usque ad mortem vertit se post, ne ex toto vinci videretur: ait eum habuisse quidem

56쪽

animam sed non ex ea parte, qua rationabilis est sed ex ea solum, qua vivificat corpus. Ad stipplementu vero rationabilis partis, ipsum Dei Verbum fuisse perhibebat. Quae assertio ubi ad aures Damasi perlata est, illico eam tali sententia depulit, ut decerneret: Si quis Filium Dei,qui sicut vere Deus, ita vere: homo fuit. ves humanitatis aliquid, vel deitatis minus diceret habuisse alienus ab Ecclesia

iudicaretur. Quam sententiam confirmari praecepit etiam in sancta secunda synodo, quae praecepto auctoritate eius apud Constantinopolim celebrata est cui praefuerunt Timotheus Alexandrinus, Meletius Antiochenus, Cyrillus Hiero lymitanus,

diuinus Gregorius Constantinopolitanus. Praecepit praeterea B Damasus Sacerdotibus, ut negarent sanctam communionem, incclesiarum ingressum omnibus sacrilegis, qui bona Ecclesiastica

inuaserum. ex eisi laxime, qui decimas non peI- luerent commemorans quod Dominus in lege

praecepitri Decimas ct primitias ne tardaveris redisre.

Si enim tardare, ait, peccatum est , mulio magis non per luere. Eo ctiam censias de domo Dei ijciendos, qui sa noriri usuris inseruiunt, di

57쪽

nus ait, nulli in ea licet nisi orare , psallere, peccata confiteri, 4 veniam implorare assistunt namque tibi Angeli, qui vota fidelium,&preces Sacerdotum pro populo deprecantium ad aures Domini pers

Tunt nam quamuis sit misericors Deus, ita tamen suar misericordiam impartiri decreuit, ut rogantibus eam tribuat, non ingratis: tanto largiori eam conserat pietate, quanto feruentiori desiderio suo. rit exoratus qui ergo in Ecclesia commanens, Va- ni verbis insistit, merito ab eaehcitur quam es e Dei habitaculum,in domum oratyonis minime r

cognoscit. Sed de illos anathematizandos censuit, qui diuinae legis immemores maleficijs, superstitionibus, atque incantationibus vanis inseruiunt. De quibus Moysi Dominus praecepit . Malesco rim patieris vivere. Non est quippe leuis culpata, quae mortis poena multatur Mideo, inquit, praecupimus, ut quicumque diuinationes,vel auguria,sive sortes, quas mentiuntur esse Sanctoru, obseruaue iij dc magos, aut incantatores audierit, inter Christianos nullatenus nominetur . Ea quoque mulieres ab Ecclesia eijci volumus, quae daemonum illusionibus, desphantasia alibus seductae,credunt se nocturno silentio cum Herodiade,&innumera muti ritudine mulierum super bestias equitare multa xςimrum spatia pertransire Cum enim Satanas me-yςm δι quius naulieris, per infidelitatem sibi subiugaueric,

58쪽

gauerit, illico transformat se in diuersarum perso narum, seu aliarum rerum species; mente quam

captiuam tenet, insomnis deludens per deuia quaeque deducit. Quis enim multa dormiendo non via det, quae vigilando non viderat Maec autem potestas iusto Dei iudicio datur diabolo; ut videlicet illas mentes seducat, quae sitis meritis excoecatae, spernunt veritatem, credunt mendacijs unde maleficijs a Deo alienatae, ei famulantur, qui transfigurat se in Angelum lucis quem deceptus Saul adora uit in specie Samuelis. Quisquis ergo talia credit,&sequitur, merito a fidelium consortio separatur. Renouatum quoque fuit in eodem Concilio , quod in Nicaeno suerat constitutum ut si quis die Dominico super horam tertia ausus fuerit canere Mis. sam &alijs diebus media quarta hora, usque in

horam nonam, anathematizetur. Tunc quoque

constituit S. Damasius, ut psalmi die, noctuque canerentur per omnes Ecclesias . Qui loc praecepit, ut in fine uniuscuiusque psalmi subiungeretur:

GLORIA PATRI, ET FIMO, ET SPIRIΤVI SANCTO sICvT ERAT IN PRINCIPIO, ET NUNC, E SEMPER, ET IN SAECUL SAECULORUM, A MEN. Accidit aut post haec

die quadam, ut celebratis diuinis mysterijs in altari Principi Apostoloris,coecum quemda tertiodecinooccecitatis suae iam anno in rente, in itinere obuium inueniret; qui cum Christi Conset rem praetereun- tem

59쪽

tem audisset, magna voce clamare coepit, dicens: Obsecro te Sancte Dei, per eum qui te Ecclesiae suae Pastorem constituere dignatus est, ut crucis Christi signu super oculos meos faciasci constanter enim credo, me illico illuminari. Quo audito B Damasus primum obstupuit , admirans eius fidem deindo

diuina fretus misericordia,signum crucis super oculos ceci fecit, dicens fides tua te saluum faciat. Quo dicto is, qui ccccus fuerasi lumen recepit: omnesque turbae admiratae sunt, collaudabant Do

minum.

Eo autem tempore, quo B Damasus Ecclesiae praeerat, B Hieronymus vir fulgore scientiae, &sancta vita laudabilis, in ea orientalis plagae solitudine, quae Syriam iuncta Barbaria fine determinat, Christo famulans merebatur . Hic Romae fuerat Presbyter ordinatus sed rabie Arriana furent quae dudum in Italia Ecclesiam de uastauerat .haereticos declinans,ad partes migrauerat supra dictas.Verum, ut ipse refert, ita eum incessabilis inimicus post tergum persecutus est, ut maiora bella in solitudin lateretur. In eisdem enim partibus, imperante Vae ente, de cuius tyrannide supradictum est haeresarchae tres erant, Miletius, Vitalis, atque Paulinus 1 qui scissana in tres partes Ecclesiam ad se rapere festinabant. Et singuli beato Damasio, se haerere dicentes, sanctum virum Hieronymum ad sua

praua

60쪽

33 prava dogmata , mundanis etiam praesidiis compeialebant. At ille cupiensi Damasi muniri testimonio Luc suam ei fidem diligenter expositit, Quius fiui debeat communione , sibi sippliciter peiij indicari. Cum igitur fidem, quam in Catholica Ecclesia didicerat,perspicue descripsisset, iudicio beati

Damasi eam examinandam,hac supplicatione committi, Haec est, inquit , fides, Papa Beatissime , quam semper tenuimus, in quasi minus perite , aut parum acute forte aliquid positum est, emendari cupimus a te; qui Petri fidem sedem tenes. Si haec nostra cofessio, Apostolatus tui iudicio comprobatur, quicumque me culpare voluerit, se imperitum vel male uolum, vel etiam non Catholicu, ted haereticum comprobabit. Item cum a B Damasio quaereret, cui apud Antiochiam, seu Syriam communicare deberet hanc supplicationem praemisit Vos estis lux mundi, vos sal terrae, vos Vasa

aurea, argentea hic testacea vasa, vel lignea is, virgam serream in aeternum operiuntur incendiu Quamquam igitur tui me terreat magnitudo, tamen inuitat humanitas a Sacerdote victima salutem, a pastore praesidium uis sagito. Ego nullum primum, nisi Christum sequens, Beatitudini tuae, idest Cathedra Petri communione conscior: super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit

SEARCH

MENU NAVIGATION