Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Ex Bibliotheca majori Coll. Rom.

2쪽

CHRISTIANAE

siue

DE RECTA IN DEUM FIDE

LIBRI SEPTEM,

In quibus orthodoxae fidei origines, ct causae proponuntur, ac simul eius

excolendae, nutriendae,&propagandae ratio quam aptissima traditur; atque unauersa, quae eam pertentare solent, infidelium aut haere licorum, nostrae praesertim memoriae, argumenta , ct rationes proteruntur.

MICHAELE ME DINA HISPANO,

in Synodo Tridentina Theologo Regio AU CTORE.

Accessis rerum, o Mrborum memorabilium, re sacra βriptura lacorum, qua explicamur, Index locuplet imus.

Venetus, eae Vicina Iordani Zileti, i s 6 4.

4쪽

V. Micbuel Messinu Hispanus S. P. D.

T S I omnes mortales naturae quadam lege, atq; im

pulsione, Rex CATHOLICE PHILIPPE,

suos Principes tanquam reipub. cuius sunt membra, ductores atque protectores diligant, ct uenerentur, summoque studio atque honoribus prosequantur: illis tamen nunquam par gratia & amor rependi po/test, qui non modo iustitiae, & aequitati, quibus hominum ciuitates utcunque in hac uita mortali constare solent, sed religioni quoque, Siis, quae ad alterius uitae rationem ineundam pertinent, promouendis, persecta animi, constantia , ct infracta uirtute , semper inuigilant. Nam si pacis, ct humanae foeticitatis, quae per uitae ciuilis rectam admi .nistrationem uix tandem obtinentur amor, atque consecutio, ita ho/mines obstringunt, ut tam sacrosanctum pro suis Principibus, qua mpro patria, charisqi pignoribus cadere iudicent, quid, per Dcum im/mortalem , iis principibus debere nos arbitrabimur, qui Sus auctoribus aeternae foeticitatis, quae rectae ac uerae Religionis est praemium, pos sessio obtingit Z Numerantur in priori genere ab Ethnicis scriptoriobus, prophanarum rerum publicarum rectores permulti, Cyrus, Alexander , Romulus, Numa, Africanus, Augustus, Lycurgus, Solon,

5쪽

Epistola

Agestaus, Codrus, ct alii: sed te in secundo ordine, iis Ecclesiasticae

reip. dissicillimis temporibus, post Constantinos, Ualentinianos, Theo/dosios, Carolos magnos; immo i quod nos tui Hispani non in paruatalicitatis nostrae parte reponimus 3 post Raeca redos, Sisibutos, AL phonsos , Fernandos, maiores tuos, aut quod est iis multd recentius post illud admirandum Imperatoriae uirtutis, ac Religionis exemplar CAROLUM V. patrem tuum, cui non tam imperio, ac potentia, quam animi magnitudine, ac eiusdem religionis stuὰio successisti, Ecclesiasticae historiae recensebunt. Quis enim, uel ex iis, qui ubicunsque terrarum, fidei sinceritatem diligunt, aded si durus, ' agrestis, qui tibi omnium Christiani orbis Regum potentissimo ,& Christianicsmo, non plurimum iis temporibus se debere ingenue fateatur, cum te, non modo nomine, quod ante fere mille annos, tuis maioribus In comi Regibus nostris tributum , cum ipsa uerae religionis consessione, iis i i haereditario iure suscepisti, sed inuiolabili animi proposito, & inuicta potentia, fidem ueterem catholicam que profiteri uiὰeat e cum te non

modo CHRISTI hostium infidelium, sed sincerae, ac uerae fidei

peruersorum haereticorum, terrorem animaduertat P cum te sanctam CHRISTI sponsam, non modo externo aduersariorum impetu,

sed domestico quoque dissidio nutabundam ct pene labascentem , inscredibili ossicio sustentantem animo repetat ρ cum demum μlicissi,mo tuo imperio non in angulo Orbis posito, sed per uniuersae Europae pene potentissimas prouincias , Hispanias, Gallias, Germaniam, It liam ; immo uero ct Africam, nouumqt orbem, latissime producto, in tam ingenti Ecclesiasticae persecutionis turbine, sibi tutissimum fusi gium asylum qi superesse sentiat p. uod si hoc ita se habet, quantum tibi amorem, stuὸium p debemus, qui tuis legibus uiuimus e qui tuo imperio gloriamur e qui te duce ac Rege non solum CHRISTI

hostes , ueraeque religionis corruptores non formidamus , sed illis terrorem, 2 pauorem ubicunque gentium, ac terrarum incutimus eQuantum tibi debemus, qui non communi illa amoris, 2 stud ij ra/tione, quam reliquis omnibus sincerae pictatis amatoribus impendis,

sed peculiari alia, atque filiali gaudemus 3 qui tua illa ingenita dubcedine, qua uel ipsum Titum imperij Romani principem, non tam naturae tuae mansuetudine, quam recta animi institutione, conquista, superasti; dum eam potii simum esse Regis, Christiani praesertim, or. namentum, tibi iure persuasisti , perfruimur e Nam que modinia opi .mus ille Princeps, quem merito delicias generis humani ueteres uo citarunt, apud se statuerat, non oportere quenquam a sermonc Prin/cipis

6쪽

Nuncupatoria.

cipis tristem discedere, ita tu quoque in tanta, immo uerd in maiori Suetomugentium, ac prouinciarum administratione constitutus, neminem uia, 'T

quam a tuo colloquio mcellum , aut sne spe dimittis . Quantum inquam in tibi debemus, qui in tanta reipub. Christianae perturbatione, qua nobilissimae quoque prouinciae , partim externo, partim donae stico dissidio pene corruerunt, in altissima pace, ac summa uitae tranquillitate securi degimus, adeo ut nos omnium mortalium hoc saeculoso licissimos, cunctae Christianae nationes, ac gentes depraedicent, qui aliis in hoc mundi senio sorde tumultuantibus , Euangelico octo, mi olim sub Salomonico imperio Israeliticus populus, diffluamus 'Iustitiam , quam in tot gentium , ac prouinciarum toto sere Orbe dissitarum populis construas, qua nulli quantumcunque potenti, ac diuiti innocentiam quantumuis imbellem, ' inermem, unquam lae

dere permittitur, commemorare non est opus; nam eam, nisi eorum saeculorum, quae tamen aurea ueteres uocitare solent, calamitates,

ct peccandi licentia diligenter ad memoriam reuocentur , quemad modum ct in reliquis humanis rebus, in quibus semper praesentia con temni solent, accidere videmus, satis cognitum iri non arbitror. Magnificentiam tuam , ct uere regiam liberalitatem, non modo' tui Hispani sentimus , uerum 2 pene totius Christiani Orbis proceres, tum sacri, tum prophani, qui Catholicae religionis amore, atque studio tenentur, effusis strae commendant. Nam clementiam tuam ct in condonandis acceptis iniuriis, animi magnitudinem; cum tamen in.

gentium copiarum apparatus, ct diuitiarum, quae belli nerui esse so/lent, fere inexhaulli thesauri, tibi, cui ct hic, & alter Orbis in hac parte seruit, abundantissime suppeterent, potentissimae Europae prouinciae, quibus non mediocribus alioqui rationibus lacessitus, Christiano pectore pepercisti, referant. Illud sane, s non huic nostro saeculo admira, , bile erit, apud posteritatem tamen in tua maxima laude reponendum est, quod cum omnium Principum sis potentissimus, ct qui non modo iure belli, quod tibi non cotemnendis titulis, in non paucas prouincias accessit, sed cetiam cum summa Religionis laude, atque commenda tione easdem fortasse occupare potuisses, ne tamen Christiano sanguine, praesertim uero catholico, quem etiam profundi necesse erat,

sordesceres, ct in tanta rerum Christianarum angustia , C H R I S TIEMesar undique amictae, insultare uiderere, poli illustrissimos trium plios, Christianarum prouinciarum pacem, ac tranquillitatem huma nae ambitioni, ' auaritiae praetulisti : quas tamen nonnulli ex iis, qui

ueteri memoria summis laudibus commendantur', minoribus multo

a iij quam

7쪽

. Epistola

quam ii sce titulis ornarunt. Uerum haec, quae tamen in omni rerum ac temporum memoria sunt sutura praeclarissima , si ad summum it lud conseruandae, ac propugnandae ueteris, 2 Eccles allicae fidei stu,

dium, quo in uniuerso tuo imperio, nec aditum quidem eius corruispioribus permisisti, conserantur, parua fortasse uidebuntur': nec immerito'. reliqua enim omnia, ct a reliquis principibus praestari posse, . quis fortasse contendet; hoc tuum esse, tibique uni hanc laudem dexberi, nullus iure negare poterit. Sunt fateor Principes non pauci, qui inter haereticorum hominum phalanges, ct consuetudines, quasi lilia inter spinas , ab haereticae doctrinae contagione squod prosecto longe praeclarissimum esse arbitror sese mundos asseruauerint, uerum tu solus non modo animum, sed amplissimas quoq; gentes, quibus imperas, efficacissimis remediis, ita ab hac pelle incolumes serualli, ut in eis nec doctiores quide homines, quibus tamen, tua aetate ob ingentia uirtutis praemia sunt refertissimae, eorum phanatica deliria, qui nunc Ecclesasticae doctrinae obstrepere diuinitus permittuntur, uel a longe cognouerint. In summa, te Principe, te Rege, in ea fidei sinceris

tale uiuimus, qua nulla maior, in omni Christianorum memoria dessderari potuisset. Nam quid ego tuum apud barbaras alterius orabis nationes, amplissimasque prouincias per Euangelicos mini liros, quorum cxcrcitus ingentes, non sne summis expensis illuc quotidie mittis , propaganda excolendaque eadem Religione, studium dili λgentiamque dicam e Aut quorsum in amputandis in tua repub. pecocatis, iis praesertim, quae in Deum ipsamque religionem patrari solent , haeres , atque blasphemia, assormandis que tuorum hominum, ad Christianae uitae regulam atque amussim, moribus, tuam sol Erotiam, infatigabilemque solicitudinem referre opus est Iam quanto Dei timore in eiusdem relagionis administris, id est Pastoribus, prae/ficiendis , quo iure iam a multa Christianorum saeculorum memo ria , post maiores tuos reges nostros uteris , agaris , ct s ego h pctacuero , illustrissimum hoc Tridentinum Concilium , ex omnibus is corii pene' Christianis prouinciis coactum, sua sponte praedicabit. depreκι TMσ. senderunt in eis prosecto praeter solidam eruditionem, ct integram .c.er .fidem , infractum in aemulanda antiqua illa priorum patrum uirtute

εν. Pastorali , animorum uigorem , in te autem quantam, ct promouen

d Christianae religionis ,& munerandae uirtutis ct sapientiae, ratio.

nem habeas, plane cognouerunt.

H atq; alia eximia Regalium uirtutum tuarum ornamenta, qui bus nunc praeluces, praecipue uerd summum religionis studium, tuen/Disiligod by fle

8쪽

Nuncupatoria.

dae que Ecclesiasticae fidei amor, apud me obtinuerunt , ut hosce coni

mentarios, quos D E RECTA IN DEUM F I D E, iis diebui

scripseram , ad te darem, Catholicae* Maiestati tuae consecrarem . nec enim aut illis aptiorem patronum Catholico Rege, ct eo, qui, dem fidei, quae in eis propugnatur, studiosissimos inueniri posse exi, stimavi; neque te aliquod quantumuis preciosum munus dignius coὸ itare potui, eo, in quo Catholicae religionis, a qua tu Catholicusiceris, ueritas asseritur ..Quae uero me ad scribendum in tanta do,ctissimorum hominum frequentia, qui modo apud uarias Christiano, rum prouincias, cum aperto triumpho, pro Ecclesiastica religione decertant, rationes impulerint, iam accipe. Adhortabatur me di f. ficillimorum temporum, in quae incidimus, conditio : nam cum tot habeat recta fides aduersarios, oportere mihi persuas, ct e re Christia, na maxime sore credidi, si omnes etiam praeter necessitatem, scripto animum erga eandem religionem proderemus . Adhortabatur de,

inde me suscepti officij Theologici ratio, quod Maiestas tua mihi in

hoc sancto Concilio Trident. inter uiros doctos, non sne multa regia liberalitate demandauerat .esQuid enim etiam ij, qui uel unum tam tum talentum accepimus, id est, qui exiguam, ct aridam eruditionis supellectilem, nulla sanctitatis imagine decoratam sortiti sumus, non cessationis merito arguamur, si in tanta Catholicae religionis angu/stia; si in tanta Ecclesiae pressura, in tanto tentationum turbine , in tanta aduersariorum scribendi licentia, qua nec maior, nec foecu dior fuit unquam, compressis manibus , ocios sedeamus p Aut cur non aequo iure haereticis hominibus conmuere uidebimur, si in hoc acerrimo Ecclesaltico conflictu , operas nostras uniuers etiam gre/garij milites eidem Ecclesiae non fideliter praestemus 3 Inuitabar deὸ

inde tum ueterum , tum multorum recentium Theologorum exem

plis, qui uel nunc, uel olim, aut infidelium, aut haereticorum, impe/tus cum ingenti posteritatis laude, atque pietatis promotione represiserunt; non tam quid dicendo possent, qua in quantum eorum opera utilis Cliristianae reipub. foret, attendentes. Haec igitur cum mecum

ipse constituissem , coepissemq3 animo reputare , uniuersas religionis partes, quae nostra, uel praecedenti memoria ab eiusdem religionis ad uersariis in controuersam uocatae sunt, satis docte ad multis fuisse per tractatas, non de parte aliqua, sed de tota ipsa religione,& Christia.

na doctrina tractationem suscipiendam fore, mihi ipsi multis ratiosnibus persuasi . Primo quidem quod hic locus desertus esset, nec fastis uel a ueteribus, uel a recentioribus, dum in singulares controuers

9쪽

Epistola

sas, totas operas collocant, excultus uideretur. Cum enim ueteri memoria, priores illi Ecclesiastici patres, uel aduersus gentes, uel adauersus Iudaeos , uel demum aduersus haereticos, nonnullos libros de derint', quibus eorundem ineptias , atque absurda dogmata digno Marte consularent, nemo tamen eorum quod sciam J nostrae reli gionis fundamenta ita statuit, ut ad infirmiores Christianos adhuc diabolicae tentationis aditus non relinqueretur: quod profectd ego,s non assequor, tota tamen animi intentione praestare conatus sum. Est autem longi aliud, aliena confundere, quam nostra statuere, quod in Lactantio Firmiano Hieronymus adnotauit: ct fit plerunque, ut i j, qui aliarum superstitionum in1 anias, acutissimis rationibus nouerundconfodere, in Christianae tamen religionis fide sint infirmissimi. Oc, currebat deinde, quanta esset nostrorum temporum inscelicitas, quanatamq; eisdem cladem fides , non modo per haereses , ct schismata, sed qui multo' est haeresbus pestilentior in atheismum accepisset , dum multi, nec uero ij uulgares, aut triuiales homines, non tam de parte aliqua religionis , quam de uniuersa ipsa religione Christiana, dubia tare incipiunt , qui fructus semper ab haeresbus progerminauit. Nam cum imbecilliores , fidem tot tantis sententiarum st opinioinum portentis , sust dei iactari uident, nullam ψ earum tam esse dementem, ct absurdam, quae non suos quoque statim patronos, at que propugnatores inueniat; cum inquam) uident, nihil esse tam soslidum, nihil ψ tam sacrosanctum, quoὰ quorundam hominum sacris lega ct execrabilis impudentia non aggrediatur, uniuersas continuo de rcligione sententias contemnere incipiunt, ct quod est deploran

dum, in totius fidei, si non abiurationem, languorem tamen, ac ieeporem subinde incidere. Quae res utinam nostra memoria non in

quibusdam prouinciis adeό inualuisset, ut cum sancto Propheta Ioblectulare merito non possemus, Residuum erucae comedit locusta; ct residuum locustae comedit brucus , ct resduum bruci comedit ru bigo . Absumpserunt Ecclesiasticae segetis ingentem partem, pecca ta, quae quasi crucae quaedam, bonorum operum uirorem arrodentes, homines ψ cum ipsa fidei religione horreo coelesti subtrahentes eosdem, quas aridas, ct inutiles paleas , in aeterni ignis'nutrimcntum dispo nunt. Absumpserunt sheu 3 non paruam partem locustae, idest, instadelium hominum Christit hostium exercitus, qui quasi locustae quae dam terribiles, non hanc , aut illam spicam , ut erucae , sed totam eam segetis dominicae portionem, quam postulante iustitia, aut nu/stra memoria, aut olim, tanquam diuini furoris instrumenta , per

10쪽

Nuncupatoria.

uagari permissae sunt, id est, Asiam, Africam bonamque Europa

partem, arrosis etiam fidei radicibus, ne amplius seges emergeret, penitus devastarunt. Sed quemadmodum erucae, id est peccata, locustae, id est, hostilis expeditio, ita quoque hostili expeditioni, domesticae fidei seditiones, quas haereses vocamus, quas que bruci mihi

in hac parte significare uidentur, quasi in CHRISTI Eccclesiae

demolitionem coniuratae, suppetias attulerunt. Neq; uero hoc tri

plici aggressu satis habuit malus ille homo, qui agro Dominico re ctae fidei semente consito, superseminavit Et Zaniam cis est Satanas perpetuus Ecclesiae aduersariusa ni etiam per philosophiam ct inanem fallaciam , asinplicitate, quae est in CHRISTO I E S U, in sal sam quandam imaginem sapientiae, ut olim sub Ecclesae initia, mul ' tos nunc quoque praecipites detruderet. Hic autem diabolicus inasultus, aptissime mihi a tincto Propheta, rubiginis nomine denotari uidetur, quo d quemadmodum rubigo serrum quoque, quod inua serit absumit, ct in puluerem tandem conuertit, ita impietas, etiam sapientissimos quosque, praesertim, qui se non tam Christianos qua mphilosophos haberi cupiunt, frequenter deuastat, atque e coelesti illa fidei meditatione, in terrestres ' frutos assectus proinde deturbat. nullum enim hominum genus tam huic pesti subiectum est, quam ij, ut Christianae religionis, ct Euangelicae doctrinae sinceritatem falli.

ientes, prophanorum hominum sapientiam admirantur. IN H U N C itaque scopum, pro uirili mea, totos neruos uniuerso b oc opere intendere statui, ut rationem aliquam confirmandi Christianos homines in Evangelicae legis amore; cunctasqi diaboli artes, quibus plerunque imbecilliores male habent , eludendi superandiqi exhiberem . Quoniam uero Christianae religionis quacunque fide, homo non satis habet ad salutem , nisi ueram, ac snceram , quam Apostolici uiri Ecclesiam docuerunt, amplectatur, omni Christia/norum hominum ordini praecepta quaedam uerae fidei conseruandae tradidimus, quibus eandem,& secum inuiolatam retinere, ct ueram

a salsa discernere, ac distinguere facile queat. In qua parte, si quod ego Christianae reipub. officium praesto, tuum erit REX C A. THOLICE , id ea benignitate, qua soles, amplecti, & eo fauo

re, ac gratia prosequi, quibus reliqua tuorum munuscula , quae non tam eorum dignitate , quam offerentium animo semper pro tua regia magnitudine metiris. Enimuero id ego non sine maiorum nostrorum illustribus exemplis audeo : nam ut Quadrati Aposto

. b lorum

SEARCH

MENU NAVIGATION