Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Iu librum sextum.

Via in ea iuris Ecclesiasticae reip. partitione, quae superiore libro facta est ,

non sine optima collocationis ratione, principem locum lex diuina sortita est, Sexto hoc libro de eadem diuina lege, hoc est sacra Scriptura, auctor pertractat. Ac primum quae, di quot eius partes sint; mox qua contra casLthnici, Iudaei, atq; haeretici obiecerunt, edocet, ac diluit. De canonicis igitur libris quam latissimὰ agit, di ante omnia demostrat, denumero canonicorum librorum magnam fuisse olim apud ueteres Ecclesiae proceres controuersiam. iniae huius fuerit eausa, aperit. Deinde qui libri ad ueteTis Instrumenti canonem pertia neant, di qui modo ab Ecclesia approbentur. ac priorum triplicem, posteriorum quadruplicem afferri sectionem ostendit, & ueteris eiusdem novique inistrumenti singulos libros enumerat, ac non paucos temporum iniuria intercidisse & desiderari deinonstrat. Quos dam praetcrea in controuersiam fuisse olim uocatos, an ad legem diuinana spectarent. A dhaee,libros aliquot ab haereticis inter Apoeryphos, no alia, ut liquet, de causa, quam quod

eorum opinionibus aduersarentur, relatos, pro canoniciS eiic habendos, rationibus & auctoritatibus inconcussis, de maxime plausibilibus contendit. Praeterea haereticorum, Iudaeorumque rationes & commenta, quibus illi canonicorum librorum auctoritatem deterere, de labefactare nituntur, singillatini demolitur 1, quin ea quoq; rccenset refellitq; argumenta, quae non modo ab orthodoxae fidei hostibus, sed N a Catholicis quibusdam lin noui instrumenti libros aliquot, inque eorum auctores intorquemur; adeo ut, omnibus uel leuissimis suspicion ibus, quae inolestiam aliquam humanis iniimaioribusq; mentibus exhibere poterant, eliminatis, de canonicorum librorum numero di auctoritate

nullus sit amplius dubitandi locus.

In librum 1eptimum.

Vis ea sit humani ingenij uis, in nostrae praesertim tempestatis hominiabus , ut scripta in diuersas ab auctorum mente, ac aliquando prorsus ineptas sententias detorqueat, ac luxet, sitque opus interpretibus , quinermanos, salubresque ex ipsis sensus eliciant; ideo hoc libro Septimo auctor de iacrarum scripturarum interpretatione agit; ac in primis haereticoruni argumenta prosternit, quibus illi, earundem sensus cuiuis obuios esse& apertos , magno errore contendunt: multisque infractis rationibus, ac de monstrationibus, quin ex quorundam etiam aduersariorum doctrina &scriptis, sacras

scripturas dissicultatibus, obscuritatibusque obstructas, obductasque esse, non minus copiose quam erudite demonstrat. Agit praeterea de optimo genere interpretandi scriptu ras ; in cuius rei tractatione, aduersariorum, quae a recta ueritatis semita per deuia loca feruntur, sententias disiicit, carundemque scripturarum sensus a sola Ecclesia probat esse petendos, quod penes eam disquirendi, discernendi, interpretandique facultas ac auctoritas existat: quaeritque deinde, sitne Ecclesia scripturis anteferenda, di quod in eas ius illa sit nacta. Absurdas ea de re quorundam sententias in medium profert, moxq; euertit. Ecclesiam, qua de agitur , in cernendi sensum cadere.& ne dum rustis, sed etiam peccatoribus conflare ostendit. Item eiusdem Ecclesiae uerique uocati magisterii, quo praedita est, notas expendit. Postremo, deprauatos Pastorum, Doctorumq; inores, ipsius doctrinae ueritatem haudquaquam excludere, quin nullo pacto illi incommodare, rationibus S argumentis non leuibus euincit, & si nonnulli, in diuersam tuerint sententiam, quorum ipse errorem egregie refellit atque exterit.

FINIS.

22쪽

Ad Christianti in lecto rem.

Icut nihil est in hae vita mortali, quo propius homines

ad diui ili.ettis naturum accedere videantur, quem eius mdiuinitatis uerus, purins cultus, quem religionem vocavearunt a ita nihil adeo pestilens perniciosimis, aut singulos rum hominum animos peruadere, aut eos iure Rctatos. uas civitates appellamMi, impetere aggredio potest, quam re Et in , Mut corruptis uuialtos, aut contempturi ne ectus. tq; id quidem cum multis magnis rutroni bin , apud profanos cera sincera relugione praeditos sapientes, qui aliquando digne philosophiam pertractarunt, luti Ome pateat, ipsa tamen Evangelicae Christianae religionis, quam fidem appellamus , natura gentum p abunde mihι pro se Τό ontendere videtur. Est enimueri; fides non silum totius Chri Itanae vitiesundamentum, bonaru ipuniuersarum actionum radix scaturam , sita diuinum quoque robur atque firmamentum, quod a diuitutatis cognitione derivatum, uniuersas humanas viratutes , atque studia, quae altiora eminentioris gradu collocantur, confirmat, corroborat, ac diui utate donat. Eam ob rem Paulus horiolus , cum fidei religionisi naturam, Cr encomtum texeret, non aliunde omnem illum rectEgentorum cumulum , quem diuersis locis sancta scriptura summis laudibus commendat, quάm ex side dimana se commemorat. Nam quantum robur virtutum actionibuου fides religiop conciliet, priscorum seculorum Ecclessa litae birioriar, quibuS reliquis omnibus mortatibus prorsus illa Arta vir tutum exempla proferuntur, satis mihi comprobare videntur . Contra verὰ fidei peruersionem, quam haeresim Er improbitatem vocamus, quam ingens vitiorum ac peccatorum terna consequasur, vis id, Cr impiorum hominum exempla, er ipsa ratio, quae, euerso omnium uirtutum fundamento, virtu, tes uniuersas continuo ruituras, per se ipsam verte clamat, satis orien .dae, sanctus propheta Dauid eleganter naturam impietatis describens, nos

docere poterit. Dixit, ait, insipiens in corde suo, Non est Deus: corarupti

23쪽

Auctor ad lectorem.

rupti sunt, cir abominabiles Acti sunt, me. Docet enimveri sanctus pro

pheta, universas illas vitiorum caterv.is, non ahunde quam ab impietate deris uatas. nisi enim impi primitin nisi persuasissent, Deum, cuius providentiaespanas darent, non esse, nunquam illam peccatorii aciem incidissent. Paulus quoque inporiolus, horrendam illam uitiorum colluvionem, quae gentium tum sapientes, tum plebes invaserat, haud alia ex re, quam ex impietate rem gionis p verae adulteratione derivatam infimat. Nec mirum, necesseesi enim,

ut, quem diuinitatis amor aut reuerentia in officio mInime continet, in omne

peccatorum genus protinus rvat. Hinc mihi, quemadmodum illi, qui piestatem communem p religionem adoriuntur, mortalium omnium pernicio imi, ita V, qui aut eandem scriptis propugnare, avi in hominum animis promo uere, propagaret moliuntur, omnium maxime de repub. Chri Dana, cuius omnia in recte credendo, rectes sentiendo momenta verti solent, bene mes reri semper videbuntur. Nam si i , qui aut militarem disciplinam, alus veartes, quibus homines ad vitae commoditatem utuntur, aut quod summum in ciuiti humanais societate, una excepta religione, est in litiam monis bus scriptis ve ahquando excoluerunt, laudem commendatIonemp merentur, quid per Deum immortalem de iis erit ext Iimandum, qui non unam turiistiam sed integrum virtutum omnium aceruum , quem relgio concrisat, cum

eadem ipsa religione, ad quam fotam nati esse videmur, divina Padam ratiosne, animis hominum infundunt f Qiud de eo erit extritimandum, qui omnem illam vitiorum procellam, quim David, Cr Paulus enumerabat. iniecto feno fidei, per quam aut alterius vitae potiundae cupido, aut saltem vindicis numis nis pauor , hominibus incessit, mira quadam natione comprimit Er coercet simmo vero quid de eo erit exirili mandum , qui in hoc siua omnia studia operas collocat, ut antiqui horiis retectis MDAsb technis, quae in hoc totae expensduntur, ut homines per Alsos cultus, in Dam damnationem pertrahat, eosidem in coeleriis Delicitatis, quae per fidem religionemp promittitur, amor rem pessiciat s In summa qui religionem tuetur, is mihi diuino quodam agendi compendio, non modo verum beatitudinis iter pandere ,sed integras quop respublicas, in ipse etiam ciuili Iocietate humanas uiuenes natione, e Fcacius multo, 1 uniuersae leges aut magi Datus continere, semper visis est. Quam rem non tantum prophanorum legulatorum, qui ad mortalium vitam in officio

continendam, suis legibus, speciem quandam religionis quasi praesidem semper adiunxerunt,stadium ,sed Ecclesiae quoque discursus Cr annales comprobare

abunde mihi videntur. Nam cum reip. Chri lianae detrimenta considero, ermaximarum civitatum gentivmp, cum uete S, tum recentes animo calamitastes colligo, non minimam, immo vero maximam video , per impios Cr fidet corruptores

24쪽

Auctor ad lectore rh.

corruptores homines invectam esse partem incommodorum, nisi quod id nristrorum temporum in elicitas notius reddidit , quam, ut in eo explicando, uerba multa prodi ere debeamus . t Haec itaque, cum refice diebus mecum ipsesaepe multump cogitarem, mepdeinde ά summorum quorundam hominum voluntate, quorum causa aut nolle , aut hunc laborem detrectare, a quum non erat, per moueri viderem, nihil ita a me e rei p. Chriritanae, quam hemper pro viriti mea promouere contendo,

Militate Actum iri existimavi, quam si ego quoque in tanta praesertim pieta tis strage, atque haeresum illuuionei aliquid in incerae fidei ac pietatis proamotionem commentarer. Cur enim hoc os tum, non modo i qui in eiusdem mei culturam universa norim studia operasque contulimus ,sed Chri iliani quoque cunm, quι avt bterarum peritia, aut exactiori aliquanto rerum cos gnitione valent, in tanta temporum difflcultate, non Ecclesie prae Iabimus s

sice vero libros , CHRISTIA N M D R E NE,

uel quoὸ huic paraenetico dicendi characteri, qui mihi ex vcierunt Imitatione, qui pro vera religione scripta obm ediderunt, aptisimus esse visis est,husissimoi titulus maxime quadraret . sive quod hi c nihil aliud catholicis no irisque hominibus, quam rectae sidet amorem studium p conciliare moliamur: id i eo libentius fecimus, quod non absimilles titulos libris suis Origenem ιο- inrita Ium Q flexandrinum Datriarcham indidisse animadvertimus. In his autem τρW- ο duo tradere conamur, alterum quidem, quo pacto languescentem dilabent πtems fidem, quae plerunque diaboli artibus illaqueata succumbit, Chrissias nus homo reficiat, er obfrmet: iterum vero, quo pacto eandem a pieta tis horii bus,domerii cis praesertim, propugnare incolumems asservare queat. Quoniam autem ut nobiles philosophi te tantur, unumquodque, nullis magis quam iis, a quibus habuit originem, reficitur er augescit, ipsius mei, cet' ε φρ Chri Iianae credulitatis principia ais causas, quatuor prioribus libris prosponimus, ut earum cultu diligenti, omni prorsus impietate Aperuta, Chris

flianae reli tonis amor in animo revirescat: reliquis , omni piorum hominum

ordini regulas quasdam, quibus orthodoxam fidem assu impius persius ne

dignostat subinde exhibemus . par u Onp prodesse uidebatur, rectae fidei conisecutio, nisi ea po Iea ab eius corruptoribus . perversoribus tuta struetur. Hoc vero priori libro post nominis fidei explicationem , po Ip eius non tam ex dialectica diseiplina, quam ex aporiolica doctrina depromptam desi nitionem , pori eius ori ines rudi quadam ratione nam fingularum myriea tractationem sequentibus libris latius avredimur .adumbratas, uniuersorum, quos aut fidem aliquando propugnare, aut eandem Icriptis coluisse est illu/

25쪽

Auctor ad lectorem.

frasse comperimus ,scriptorum bibliothecam accipies: aequum enim mihi videsbatur, prius lectorem ad sanctorum hominum, qui non tantum verbis , sed vi, ueni quoque in litvto eandem fidem illuntrarunt, hbrorum lectilionem, quam ad mea haec scripta prouocare. Sed erat etiam Cr altera hutus rei mihi cavsa necessaria. nam cum inter consensus frit origines Cr principia , praester Spiritus sancti impulponem, religionis quoque cum ima ratione assiaria. tem Cr cognarionem , quam rationabilitatem vocamus, collocaremus, necestas Uumb proinde nobis ipsa argumenti ut oret, singularum sides partiunt rastiones ob obtutum constitvere a quod erat immensem opus, satius nobis vissim est, ad eos auctores lectorem ablegare, qui eam in eiusdem religionis aduersarios scribentes, aliquando pertractassent. Sed tu Christiane lector haec quantulacunque sint, bono animo complectere, nori si conatus tua benevolentia prosequeτα mali.

Errata quo pacto emendanda snt, in fine totius operis reoperies, quae s quam prinitam expunxeris optime lector, i iagratissimum auctori seceris , tibi ψ non paruam commo.

26쪽

ordinis Minorum regularis obseruantiae,

siue DE RECTA IN DEUM FIDE

LIBER PRIMUS.

mi Quid ei nomine Agnficetur. ζ Caput primum.

In Et nomen Hebraeis est manκ aemu ch, Chaldaeis tum hemanutha, a uerbo inκGaman, quod est crederer Graeci hanc uirtutem Hs auocarunt , a uerbo in v. , id est credo , quod non sit aliud, quam certa quaedam mentis assensio ac persuasio, qua hominis animus, in ea, quam: accepit, sententia confirmatur. Latini cum non haberent commodum, uerbo credendi respondens nomen, fidem appellarunt: tametsi fides Latinis proprie aliud significet, auctor Cicerone . Est autem m. I. s.fides, ut is est, dicitorum faetorumq; conuentio, & ueritas. ubi fides potius fidelitatem , quam certam animi persuasionem significat. In ea di ctione.duae sunt syllabae, eodem Cicerone auctore, prior a facto, posterior a dicto. quod fiat, quod dictum est, derivatur. Hinc Latina ratione loquendi, dare fidem N accipere fidem dicimus .au re Donato, cum quid promittimus, aut sub curta asseveratione nobis promittitur. Inde bonae fidei homo, cui rex. ruto committitur ι aut qui rem sibi ereditam, fideliter conseruat, latine uocatur. Atque hane fidem Cucem fundamentum ciuilis iustitiae constituit; de qua tamen nihil nobis in hac parte dicendum, cum ille libris de Officiis multa elegantet tradiderit. Vsus itaque sacra tractantium obtinuit, ut fideinomine, certum diuviorum oraculorum assensum, sine rei evidentia intelligant: quanquam recentiores quidam, quibuS puri r sermo , gis quam antiqua &i Ecclesiastica ratio loquendi, probatur, hunc assentum, malispersuationem uocari quam fidem. quorum etsi eruditionem saspicimus, non pollusemus tamen non fateri, si sua sorte contenti,ita alienam messem falcem non multimi,

Gliciores futuros. .i . . .. iu

27쪽

De recta in Deum fise

Quid si fides.

p. II.

Si autem fides, sperandarum substantia rerum, argumentum non appares inuss, Apostolo anetore. in qua descriptione re fidei 'materia, di eius coditi opes, quibus a caeteris generibus cognitionis distinguitur, apte ponuntur ennii, siue latune substatia, firmitatem cognitio nis significat, quod fide s si uera lita res futura, quasi praesentes de subsistentes, credantur . Nam si habeat dubitationem admistam, potius

opinio quam fides uocabitur . sperandarum uel Orcrum substantiain appellat, non quod non uersetur etiam circa praterata, nam fide quoq; aptata cile saecula credimus, P. I, sed quod fidei potissima portio ea quae Deo promittente , post praesenteni uitana, sp eramus. aspiciat. Dictio L non apparentiumr alteram conditionem desipiat, qua fides a caeteris habitibus viridentibus distat: est enim ita certa, ut tamen, quae suadet,caidentia non faciat. Viide Petrin Apost. In quem nunc non uidentes cruditis, cre- Pet dentes autem exultabitis linitia inenarrabili, reportantes finem fidei uestrae, salu- a. cis. .. tem animarum uestrarum . Et Paulus, Quae tu dentur, temporalia sunt, quae uero non uidzntur, aeterna. ubi ea, quae non uiaentur, illa, quae fido futura & nobis obuent uia, Post huius uitae tramitem, speranius, atelligunt.

Vplicem Theologi sdem statuunt, alteram insulam , alteram acquisitatam : illam diti initus insanit humanis aliunni baptismo suscepto, d cent , hanc humanitus, Deo cooperante, ex certis causis acquiri. De illa, praesenti sermope: eo quod paruam habeat quaestionem, nihil dicemus , de hac quoniam, in ea totius pene controuersiae, qua nostra

memoria , Ecclesia concutitur, cardo conuertitur ,posthac sumus uerba iacturi.

Fidei itaque huiusGriginuem Paulus aperjens, ciniolhqdo, inqinta inuolabunt in

quem non crediderunt λ aut quomodo credent ei, quem boavdkrunt haut quomodo audient sine praedicante, quomodo uero praedicabiit nisi mittantur Z iicut scriptum est, iam speciosi pedes euangelirantiu in pacem, euangelizantium bona. sed non om nes ob liunt Euangelio , Isaias enim licit, Domine quiscredit auditui ii ostro λςU'sides exauditu , auditus autem per uerbum Deilii vides igitur fidem et uerbi DO au ditione parari, nee tamen eam susticere, nisi accedat praeterea us untatis consentis, de animi obedientia, qua uerbo Dei , auditione concepto, pateatrui ,: h c enim est, quod Isaiae testimonio docet, non omnes angelio ovi edito. Ouod amplius eo loci suadet, dum inquit, Sed dico nunquid non audiςrimi & quidem ita omin m terram exivit sonus corum, de in fines orbis terrae udita eorum. sed dicorun lii id lsrael non cognouit .Ptiinus Moses dicit, Ego ad aemulationem uox addite ana ingentem inas picntem, in iram uos mittam . Ilaiasiautem audet didicit, inuentu S tum a no λ Iarentibus me ; Palim apparui ius, qui me: non interrogabant . ad Israci, autQRicit, Tota die expandi manus ad populum non credentem.& coatradicerat l. li illi missius uerbis plane ostendit Apost. tum Israel cin tum e gentibus quosdam Euan gelio non credere , non quod non audiant, sed quod audito ucissio, o citru non uelint. Habet ergo fides acquisita duplicem caulam, Apostolo auemm . umitiis ain unam, Euangelii auditioncm, quae a pracdieatione, descendit: Se rurius praeuicatio λdiuina missione, alteram intrinsecuin, uoluntatis consensum, quo dico Patat qui Euangelio. Neque una sine altera sufficit ut fides conlurgat) 'Atque hae: secunda Cttam Candem a caeteris generibus cognitionum distinguit, quae in sui generatione nihil habent cum uoluntate commune, neque enim tunc scio, tuola, ita, cum rationalis discursus intellectit in conuincit, neque tunc opinor cum libet. scd cum cliam

ratio probabilis, quae milii proponitur imperat, idemque de caerem istunc I ha

28쪽

Liber prim .

Vnde voluntatis consensis oriatur.

Cap. IIII.

omam uero saepe contingit, eandem muItos praedicationem audire i nec tamen ornius Euangelio parere, quod de Actionum apostolica rum capita ostendunt, de de gentibus & Israelitis docebat

Apost. merito quaeritur , quae uni sit ratio producendi consensus, alteri uero negandi, cum sit una Omnium mortalium natura , unaque . . A. ἰς motu e tprioris auditio. Nam cum duplicem dixerinuis orae inein fidei, uerbI auditionem, & uoluntatis consensum; & illius ulterius ostenderimus originem , praedicationem; ratio ipsa postulare uidetur, ut alterius originis, Quae consensus uocatur , ulterius etiam inquiramus origines, Nicausas. Habet is uoluntatisi contentus, quem fidei generandae necessarium docuimus, duplicem causam ..extrinsecam unam, antrinsecam alteram ; intrinsecam diuinum impulsum, quo cor hum num ad credendum iuuatur, de quo postea rextrinsecam , ipsam fidei rationabilit rem . humanus enim animus non temere credit, sed religionis, quae illi supeteritur rationabilitate , ad credendum inducitur. Mioniam uero sui inquit ApOE Chri- i.cor istiana religio, Iudaeis est scandalum, gentidus uero stultitia, his uod umana r

lone & apta natura, cuncta metiantur; illis qu/d litera tantum, non item Spiritu tu .' en , contra haec duo genera hominum, nostra & maiorum memoria ex Ecelesiasticis uicis multi certarunt , eiusdem Christianae religionis & fidei rationabilitatem ostendentes, & quod Apostolico praecepto iubebantur , do ea, quae in eis erat hde Utionem reddentes, utique aperte ostendentes quod nec aduersaretur naturae, ted omnium religionum maxime cum ea cohaereret, nec a placitis diuina leais quae Olma Deo auctore, lata fuerat, discederet. In his sunt maxime strenui contrap tes quiuem , Clemens Alexandrinus, quem quidam Stromathaeum appellant et Origenes Adamatitius lib. octo contra Celsum, Iustinus Martyr, Apologetico, ac pene omnibus Iibris . nam hic potissimus suorum operum fuisse uidetur scopus; Tatianus Assyrius, Iustini discipulus, libro uno contra Graecos, Quadratus Apostolorum dici uius , in Adria num Clarim lib. uno, Athenagoras Chi istianus philosophus tum ne 'ri Christianis ad M . Aurel. Antoninum, & Commodum Imperatores, Polum . Aristides Atheniensis philosophus eloquetissp Lmς hristianus, uolumine uno eundem Adrianum C X i , hi Mel 'b Μ.. Antonio principe , libro uno, Egesippus uicinus apo

1tolorum temporibus, qui aduersus idola pro nostra religiomone certauit, Melito Atianus, Sardientis Epist. qui librum Antonino Vero Imperatori pro catholico do male dedit, Caecilius Cyprianus, Carthaginensis Epist. lib. uno de uanitate Idolorum, Irenaeus Lugdunensis Epist. qui sub M. Antonino librum aduersus gentes ediacit, Apollinarius Asianus, Hieropolitanus Episc. qui sub Narco Antonino Principe librum eidem pro Christiana religione dedit, cuius etiam alia sex uolumina suo tem pore extare refert Hierony. Appollonius Romanae urbis Senator, qui sub Commodo G, Δ incipe , a seruo Seuero proditus, quod Christianus esset, imperatus ut fidei suae ra- νου illustritionem redderet, insigne uolumen composuit, quod in senatu legit. Lucianus An t 'tiochenus presbyter, uir doctissimus, di demum Christi Martyr, qui libellum pro Christiana religione composuit, Methodius Tyriensis Episc. 3c postea Christi beavittisunus martyr, qui nitido compositoque sermone aduersus Porphyrium triminiae libros consecit, Appollinaris Laodicenus Epist. qui alios trigintaraduersus Proclum Lycium, I'latonicum philosophum scripsit, Florens Tertullianus, tum multis aliis Iocis, tum uero libro aduersus Praxeam, & libro uno Apologetico aduersius gentes. Iacobus cognomento sapiens, Nisibenus Epist. qui libro edito, aduersus centium Impietatem certauit, Lucius Caecilius Lactantius Firmianus, septem libris diu in rum institutionum, dc Arnobius eius praeceptor sub Diocletiano Principe, uir praeter eximiam eruditionem, eloquentissimus, aliis octo uoluminibus admiranda sapientia de grandiloquo stilo, gentium errores coalutant, hiemias Saetomenus lib. uno quera. , Λ ij irrisionem

29쪽

De resta in Deum fisse

irrisionem Ceptilium philosophorum inscripsit, Io. Philoponus cognomento Crammaticus , Philosophus Christianus contra Porphy. Epicheremata i8. quibus mundum ingenitum & incorruptibilem esse contendebat. Eusebius Pamphilus Caesarien. Epist. tum libro i. contra Philosophos, tum uiginti libris de praeparatione, di quindeclinde demonstratione Euangelica, id ipsum summa eruitione contendit. Theodoritus Cyriensis libris duodccina de Graecarum affectionum curatione, & decem homiliis de prouidentia, Aurelius Augustinus, tum multis Operibus, tum elegantissimis illis uinginti duobus libris de ciuitate Dei, quibus uniuersas gentium 'religiones, & Philosophorum insanias, quas anteriora saecula quali Oracula coluerat, fidem Christianam probabilitate non uincere, sed ea longe esse in seriores, efficacissime ostendit. Paulus Orosius Hispanus eodem pene argumento, septem libros composuit, quibus ueterum Gentilium annales euoluens, eam calumniam diluit, qua Christiana fides apud quoiadam traducebatur, quod sub Idololatria mortales feliciores uixissent, eodemque argumento, neque inaequali eloquentia. Salvianus Massiliensis Epist. tres libros de prouidentia composuit, Constantinus cognomento Magnus, Britannorum Rex libro uno de prouidentia, altero contra Gentilium superstitiones. Vitellius Aser, uir. doctissimus, si tamen ad Donatianam haeresim non declinasset, librum aduersus geniates sub Constantis Imperio seripsit. Gregorius Dathicus Illibriensis Episc.elegantem lib. de fide composuit. Phothinum Gallograecum , Syrmiensem Epist. libros contra gentes edidisse, Hieronymus docet. Sedulius Presbyter, Poeta praestantissimus, o hortatorios libros ad gentes composuit, quibus magni momentii rationibus eosdem ad credendum inuitat. Aurelius Clemens Prudentius, Poeta etiam, libris duobus,

. t uno contra Symmacum Idololatram,& altero contra gentes. Eugenius Cartilaginiensis Episti pro Christiana religione sub Lenone Principe, aduersus gentes Apol geticum edidit. Boethius Seuerinus Consul Romanus de fide ad Ioannem Diaconum librum edidit. Praeter hos sunt recentiores, Anselmus Cantuariensis libro, quem praenotauit, cur Deus homo; S .Thomas Aquinas quatuor contra gentes uoluminibus, in quibus summa eruditione, ac pietate totius nostrae fidei rationem ostendit: Ioannes Erigena, Britannus librum unum sub Carolo Magno Pipini filio contra Barbaros ediadit . est autem hic, qui alio nomine Ioannes Scotus Benedicimus uocitari solet: Culialielmus Parisensis Epist. libro cur Deus homo, Hieronymus Savo rota lib. quatuor de ueritate fidei Christianae, & crucis triumpho, in quibus, meo quidem iudicio, qua tum uoluminis breuitas patiebatur, cunctarum aliarum Religionum errores confutasse strenuissime uidetur; Gilbertus cognomento Magnus, Anglus lib. uno, Mi

lius Felix Fundanus, dialogo uno Christiani & Ethnici; Io. Franc. Picus Mirandulae Comes, sex elegantisiimis libris contra Philosophos & gentium philosophiam.

Aduersus Iudaeos uero , certauit olim Iustinus Maietyr , libro uno contra Tripho

nem Iudaeum ; Tertullianus lib. I. Melciades sub Commodo Principe; Eusebius Epis. Emissenus lib. io. Aurelius Clemens Prudentius; Theophanes Epist. Nicaenus et Vrist rianus Bucconius Castellianae urbis Mauritaniae Epist. Cyprianus Carthaginien. Epist. Iib. uno ad Cyrinu, di tribus aliis de duobus montibus; Ammonius Alexand. lib uno de Mosis, & Ιει τ consonantia; Ioannes Chrysost. quindecim orationibus contra Iu daeos. Gregorius Epist. Nysimus lib. I. Augustinus Hipponensis Epist. lib. duobus; Cyrillus Alexandrinus Patriarcha, de desectu synagoga; Amulus Lugdunensis Epist. sub Ludovico Pio Caesare; Vuilbertus Carnoten. Epist. in illam prophetiam, Non austretur sceptrum de Iuda; Iulianus Pomerius Toletanus Epist. tribus lib. ad Erui gium. Regem; Luthimius Zigismus sub Alexio imperatore lib. uno. Recentiores sunt hi, Alphonius ex Iudaeo Christianus; Paulus Burge. Epist. ex Iudaeo item Chrisianusi Simon a Spira Carmelitanus; Rabbi Samuel ad Rabbi Isaae lib. uno Episto Iari: Gilbertus Anglicus; Ioannes Spira; Ioannes Bacho, ambo Carmelitani; Nic

laus Porcheius; Nicolaus Lyranus duplici opere, de contra Iudaeos, & contra impu gnatorem Euangelii Matthaei; Paul. Venetus Augustinianus; Petrus Gallatinus Fran cistanus: Paulus Eredia ex Iudaeo Christianus; Odo Epist. Cameracen. lib. uno ad

Uilbodonem Monachum; Hieronymus a S. Fide Medicus; Adrianus Finus Mantu

30쪽

Liber primus '

nus; Petrus A lphonsus Hispanus; Ioannes Senior Toletanus; Ludovicus Caretus libro Epistolari adhortatorio ad Iudaeos; Ioannes Hildens Hemensis Carmelita; Paulus Ritius Neapolitanus; Ioannes Phiguemla Hispanus; Valentinus, de alij complures , quorum inanium fuit generalis scopus, Euangelicam fidem, lege Mosaica delitescentem , ostendere, & Christianae Relig. sacrosancta mysteria, ex litera eruere . Surrexerunt post hos domestici hostes Ecclesiae, quos haereticos, quod Ecclesiasticae fidei unitate relicta, uarias sectas sibi elegerint, Ecelesiastici Patres uocarunt, qui non uniuersam fidem, sed eius portionem, quo eandem improbabilem redderent, dogmatibus & scriptis tentarunt. Ex his sunt Simon Magus, Menander, Saturnillus, Basilides, Isidorus, Carpocrates, Epiphanes, Prodicus, Ualentinus, Secundus Ma cus praestigiator, Ascroditae, Colobatiij, Barberiotae seu Borboriani, Sethiani, Caiani, Antilaetae, Peratae, Monimi, Hermogenes, Tatianus, Seuerus, Barde sanes, Armonius, Florinus, Blastus, Cerdon, Marcion, Apelles, Potitus, Prepo, Manes, Ebion, Naetoraei, Cerinthus, Artemon, Theodoctus, Melchisedeciani, Elcesaei, Pau- Ius Samosateus, Sabellius, Marcellus, Photinus, Luciferiani, Priscillaniani, Hilarius , Eutiches, Nicolaitae, Gnostici, Montanus, metus Smirnaeus, Testarecaditae, Nouatus, Nepos, Arius, Eudolus, Eunomius, Actius, Psatyriani, Circiani, I uti ni, Macedonius, Donatus Melectus, Apollinaris, Pollentius, Audeus, Euchitae, Nestorius, Eutiches, Helvidius, Pelagius, Caelestius, Acacius, Adamitae, Adelphius, Aerius, Alogiani, Brachitae, Chaldaei, Circuncelliones, Cerocenses, Constantinus, Dioscorus, Diotrephes, Eustachius, Foelix, Fcesicianus ,Tetraditae, Vadiani ,Venustiani, Vigilantius, & nobis propinquiores, Albanenses, Albigenses, Begardi, B rengarius, Discalciati, Flagellantes se, Ilarius, Iacobellus , Gulielmus a fancto am re , Lotardus ,Valdenses, Pseudo Apostoli, Almaricus ,Vuicles, Ioannes Hus, Hier nymus Pragensis, Iliaboritae: & demum Martinus Lutherus omnium pestilentissimus, di qui ab eo fluxerunt, noui Adamitae Mumeriani, de communia habentes, condo nitentes, eiulantes, Georgiani Dauidici, Memnonitae,Tropistae, Adessenarij , Methamorphistae, Iscariotistae, neutrales, Iconoesinae, Antidaemoniaci, Amsdorffiant, in uisibiles, Maioristae, Poenitenti vij, Noui pelagiani, Syncretizantes, Manichaei, Sab t ij, Ciaculatij, Manifestarij, Daemoniaci Stebleri, Significatiui tropis , Energici, Arrabonarij, Spirituales, Antinomi, Samosatenses, noui Instriam, Adiaphoristae , Anti suenfeldiani, Amos, Andrini, Anticaluiniani, Manus impositorii, Bissacramenta Ies ,Tri sacramentales, Tetrasacrametales, Luthero Calviani , Amnetistae, Mediolandriani, Suensoldiani, Osiandrini, Mancariani, Antistancariani, Anabaptistae, di re Iiquae sectariorum pestes , quae uariis opinionum portentis , apud Germanos nost

memoria diuexarunt Ecclesiam. Horum uero haereticorum colluuiem in sex factiones distinguere possumus, notatam temporum rationem attendentes, quam errorum origines. Vniuersi ergo, quia Simone Mago descendunt, pluralitatem principiorum aut Deorum constituunt.

QSi uero ab Ebione derivantur, ita Dei unitatem statuerunt, ut diuinarum pzrs a Tum pluralitatem excludant & Christi diuinitatem non doceant , sed eum purum hominem fuisse mentiantur. Nicolaitae, Gnostici, Carpocratiani, Cataphriges, Ada mitae & similes quidam, ad unam haeresis rationem reduci non possiant: in hoc tamen conuenire probantur, quod Christum non impetunt, sed in uarias libidinum sectas dilaesi contra naturam & Euangelica dogmata, quaecunque arrident amplectuntur. Quicunque ab Ario Alexandrini derivantur, in hoc sibi consentire uidentur, ut FLIium uel Spiritum sanctum, non aequales Patri diuinitate concedant, sed utrumque, creaturam; quae haeresis non tantum Romanos Imperatores inuasit, sed pene uniue iam Ecclesiam collisit. Ad quintam factionem refero, quoscunque Nestorij & Euti chis erroribus ad Uuicies Angli, de Ioannis Hus Boliemi saecula, fluxisse legimus: non enim unam & candem habent erroris staturiginem, sed uarias, atque ideo in uaria abierunt haeresum deliramenta. Inter hos uero etiam collocandi uidentur Donatus di Nouatus, qui cum praecedentibus haereticis nihil habent commercij, quantiis quin

Lam hanc iactionem tempore praecesserint. Sextam conficiunt ii, quos Ecclesiasticae

disciplina

Prim Faretiori acies.

acies.

Tertia

aries.

sexta

aures.

SEARCH

MENU NAVIGATION