Spicilegium medicum inaugurale, de morbillis : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facul

발행: 1786년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

incognitum esse, et ab Afris in Europam simul cum variolis delatum, ubi primo se in conspectum dedisse in saeculo sexto, ut plurimorum fert sententia '. Saepenumero observatum est, morbum huncce mense Januario vulgatiorem fieri, Julio autem plerumque mitescere, aut prorsus eVanescere: Ueruntamen et caeteris anni tempestatibus frequenter ingruere. Infantes et teneram aetatem plerumque invadit; nemo tamen ei non obnoxius est, nisi vim ejus antea expertus sit.

Duae morbillorum distinctae sunt species, qua rum altera Vulgaris, altera maligna ab auctoribus describitur; de utraque separatim, quantum quidem possumus, nobis agendum proponimUS. Morbilli Custa PS. Symplomata. -Morbus hicce frigido corporis statu adventum suum indicat, quem horrores comitantur, quibusque ardores succedunt immo

dici ; horum per primum diem vicistitudines

continuae ' Videas Mead de Variol. et Morbili. nec non Cl. VD- gel praelect. p. 96. ubi videre est nomina auctorum clarit s. qui hac de re scripserunt.

12쪽

continuae sunt. Die secundo, febris plerumque ingravescit, quam consueta, sitis, anoreriae, ZΠ-xietatis, et languoris comitantur indicia, cum Vomitu, praesertim in infantibus. AEgrotus saepius sternutat, tussi rauca atque sicca laborat, quibus respirandi dissicultas fere semper adjungitur. Lingua albescit, neque arida est; ssimulque palpebrae aliquantulum tument, oculi in-sammantur, effunduntque -lachrymaS. Indicia illa usque ad diem quartum aut quin tum gravitate augescunt; tum demum maculae rubicundae, non absimiles pulicum morsibus, primum in fronte, deinde paulatim in caeteris faciei partibus, apparent, quae sensim, cum numero, tum etiam magnitudine auctae, inter se confluunt, maculasque rubentes ampliores, figurisque diversas, essiciunt. A facie, ubi plerumque se primum ostendunt, hae maculae ad pectus descendunt, deinde ad alias corporis partes transferuntur; truncum tamen atque artUS inficiunt rubore tantum : Supra cutem summam

se minime protrudunt '. Eruptione facta, signa jam dicta neutiquam remittuntur, vomitu unico LXcepto, qui nunc demum prorsus cessat; tussis

tamen Sydentiam de Morbillis anni 167o.

13쪽

tamen febrisque magis ingravescunt'; neque interim respirandi dissicultas levatur, oculorum infirmitas defluxusque inde oriundus, somnolentia assidua, cibique fastidium, adhuc aegrotum Vehementius assiciunt. Diem circiter sextum, eruptio incipit arescere, cuticulae desquamatio jam

inchoatur, quae die octavo aut nono finitur. Jam facies, et aliquando totum corpus, quasi furfure conspersum apparet. Ita morbus, quasi exacto curriculo, remittitur; tussis tamen et respirandi dissicultas haud raro manent, et interdum admodum molestae evadunt. Interdum indicia a regula longius abscedunt. Μaculae ante diem sextum non apparent; in quibusdam, decimum quartum eXpectant'. Et, pro eis quae in facie se ostendant, in trunco, aut aliis corporis partibus erumpunt, faciemque pene intentatam relinquunt l. In quibusdam, hae maculae aeque supra cutem eminent ac variolae solent

die secundo; cutis prurigine vehementiore assicitur l. quinetiam diarrhoea gravis admodum morbo haud raro adjungitur : Huc accedunt, in aliis, angina, peripneumonia, epistaxis, haemorrhagia

14쪽

DE MORBILLIS.

morrhagia uterina ', apoplexia f. Hactenus de morbillis vulgaribus. Morbilli Maligni. Plurimum debent artis medicae cultores illi doctissimo Walson, in omne auctori nobili aevum, qui hanc morbi speciem diligentissime et studiosissime illustravit, vel potius depinxit.

Θ tomata.-Oculi, inquit, inflammati, tuse sis debilitas totum corpus pervadens, morbi jam ingruentis prima erant indicia. Haec plerumque excepit quietis impatientia. Die proximo, febris, utplurimum, aciem exarsit, cui accessit capitis dolor, gravedine conjunctus, quo quidem tempore morbilli obrumpebant; adeo ut die secundo in plerisque partibus corporis se ostendunt. Tussis, et oculorum inflammatio, magis magisque auctae sunt. Jam aegrotus ardore, languore, et quietis impatientia, gravius premebatur : Respirandi disticultas maxima aderat, sputusque aegre eXcernebatur: Cutis fere arida

erat, fauces rubore purpureo sustectae, lingua-

15쪽

que sordibus obducta. Sitis vehementius ardebat, pulsus praeceps, neque tamen plene inflatus ferebatur; aegrotusque imbecillitate maxima laborat. Eruptio, ardor, et inflammationis indicia, magis minusve, pro morbi acerbitate, ubque ad diem quartum quintumVe permanebant, deinde abierunt. In nonnullis, dies aliquot postea remanserunt; sed in plerisque, eruptio quarto die cessavit. Hoc, meo quidem judicio, primus morbi gradus esst habendus. Secundus seu ultimus morbillorum gradus, ardore febrili jam cessante, initium sortitur, eruptione non ampliu8 apparente. Oculi, antea humidi, jam gravius dolebant, dolorque in quibusdam diutius permanebat. Tusiis, oppressio, respirandi dissi

cultas, non modo non remittebantur, Verum C

tiam, eruptione jam exacta, nonnunquam gravius exardebant; quibus accesserunt quietis impatientia, pectorisque oppressio. Sitis jam lenita es . Pulsus adhuc praeceps erat, sed parvus, isque magna ex parte impar. Debilitas, in pluribus, summa erat; praesertim, si jam aegrotus dejectionibus crebrioribus vexaretur ; jam etiam car- De quasi exsecta, macie suprema erant confecti: Inde, morte appropinquante, si delirio laboratum sit ν

16쪽

His adjungam observationes aliquot, de ea. dem morbillorum specie, quae quidem in insula

Antigua, anno 1782, admodum Vulgata erat.

Cum mihi complures videre contigit, qui morbo illo, in omnibus ejus formis, laborarent. Signa morbi per aliquot hebdomadas adeo mitia erant, ut arte medica plerique nihil opus esse existimarent. In adultis et infantibus par lenitas. Ad postremum tamen modo longe diverso coepit invalescere. Cum initio morbi nihil curae ha-hitum esset, jam vehementissime gravissimeque exarsit, neque malignitas ejus sporadica, quod

dicunt, extitit, omnis aetas, omnis corporis habitus corripiebatur.

AEgrotus, primo die, indicia pleraque usitata prae se ferebat; secundo, pulsus erat rapidior simulque plenior ; ingens lassitudo corpus pervasit: Inflammatio quaedam circa tonsillas visa est; respiratio prorsus dissicilis erat. Apud alios, eruptio jam apparebat ; apud alios autem, die tertio, maculae perpaucae erant, neque supra cutem eminebant. Die denique quarto, signa inflammatoria subsidebant; pulsus erat perdebilis, eruptio, nulla d quamatione adjecta, evanuit. Jam tum, viribus aegro multum deficientibus, tormina, tenesmus, dejectionesque cruentae, superveniebant.

17쪽

DE MORBILLIS. 9

veniebant. AEgrotus torpore sopitus jacebat, nisi quoties tenesmus, &c. eum ad se movendum impellerent. Signa illa usque ad diem seXtum, septimum, octavum durabant. Jam corporis extremis frigus obrepebat, morsque aegrotantem opprimebat. In quibusdam, morbus quasi de hoc cursu deflexit. Eruptio serius facta est, citiusque decessit; pro desquamationis ratione terminus lenior graviorve extitit. Pulsus depressio et dysenteria raro aberant. In senioribus, junioribusque valetudine minus prospera Utentibus, debilitas, morbo incipiente, maxima erat; et, pro viribus aegroti, signa inflammatoria, aut intendebantur, aut remittebantur. Notatu dignum est, fere in omnibus hoc morbo laborantibus, post eruptionem finitam, quam citissime pulsus viresque ad dilabendum propendent. 2E-grotus, qui tum morbo inflammatorio videbatur premi, sub medici reditum, paucis horis exactis, nunc apparebat prorsus mutari. Eruptio evanuerat, pulsus parvus et debilis, lineamenta faciei collapsa, et dysentericae dejectiones, cum aliis symptomatis exitiosis, fuerant continuo.

Morbi

18쪽

1o DE MORBILLIS.

Morbi Reliquiae.

Non raro, cum signa inflammatoria violentiora essent, peripneumonia inducta est, quae in phthisim pulmonalem exiit '. Morton et alii observaverunt, asciten, anas arcam, as ectusque scrophulosos, hoc ex morbo saepenumero oriri HuXham, mense Januario anni 1733, morbillos supervenis e monet, qui plures infantes interfecerunt, declinante nempe, Ut ait, morbo, quasi peripneumonia suffocatos l. Plus semel, hoc mense, notavi faucium et oris gangrae- με nam, maxillae porro et vomeris ostiS cariem, unde mortem miserrimam, post morbillos, sti- licet ll. V In dissertatione apud Bald ingeri opuscula, auctor observat, Morbus, dum supera- tus videbatur, nec diaeta eXacta Observabaturi obstructis inde visceribus abdominalibus, to- - tum corpus reddebatur tumidum, aquosiis hu- moribus undique ebrium ; unde cuncta inle- quebantur sumptumata, quae tales obstructio-

19쪽

nes solent comitari, ut novus ille hostis fuit debellandus. Aliquando observatum fuit,

abscessus, in variis corporis locis, estOrmari, qui praeprimis internos petebant aurium recessus, ruptique CXedebant tympanum, Ut et osticula sua cohaesione solverentur eXcide- rentque, unde immedicabilis surditas orieba- tur Host annus casum virginis cujussedam meminit in qua signa inflammatoria manebant) quae eruptiones miliares e morbo habebat, aspectus diminutione affligebatur, quae, ad postremum, in veram guttam serenam evasit f. Ophthalmia haud raro morbum excipit. uaedam e cadaSerum infectione oriunda. Hac in parte, mihi solummodo proposui signorum illorum rationem reddendam, quae utique in iis apparuerint, quibus morbilli maligniores funesti eYtiterunt. Nemo auctorum, qui hac in palaestra ingenium exercuerint, hocce argumentum aeque fuse dilucideque tractavit ac medicus' vol. q. Dissi Hist. Feb. Malig. Morbi t. anno 17 6set i 67, in Inserior. Alsatia epidem.' Med. Rut. Syst. to m. iv. CRP. 8,

20쪽

DE MORBILLIS.

medicus ille celeberrimus Walson, cujus supra mentionem fecimus, cujusque Vestigiis, quantum ejus fieri potest, insistere in animo est. Quibusdam, quibus aegra respiratio, post eruptionem et ardorem febrilem, mortem peperit, systemabronchiale muco minime obductum reperiebatur; verum pulmonum substantia tenera erat, Vasaque sanguifera non mediocriter vitiata et obstructa. Puellae, quae die decim O- nono respirandi difficultate et debilitate summa fuerat extincta, inter pulmones pleuramque plurimae firmaeque cohaesiones inventae sunt; pulmones sanguine distenti sunt, et sinister inciperat con1- putescere. Pars etiam intestini jejuni magnopere inflammata est. Alius, tribus hebdomadis exactis, diem obiit; toto illo tempore respiratio admodum difficilis erat; per aliquot dies diar rhoea colliquativa laboraverat; tumque non visus est pejus se habere, quam per aliquot dies antea, morte repentina obiit. Dolore quam maxime acuto, sub scapula sinistra, fuerat assectus. Thorace patefacto, Vasa sanguinem per pulmones vehentia, aliquanto ampliora videbantur, sphacelusque insigniter latus sinistrum pulmonem occupaverat. Hic, vasa sanguifera corrodendo, haemorrhagiam effecerat, quae laevam pectoris

SEARCH

MENU NAVIGATION