장음표시 사용
3쪽
U A Μ, ANNUENTE SUΜΜΟ NUMINE, Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri
GULI EI MI ROBERT SON, S. S. T. P.
ACADEMIAE ED IN BURGENAE Praefecti;
Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, t nobilissimae FACULTATIS Μ E D I C AE decreto,
1ΜΜΙsqUE IN MEDICINA HONORIBUS ET PRIVILEGII s
Soc. Reg. Med. Ed. Sod. Ad diem et . Junii, hora locoque solitis.
ED IN BURGI: Apud BAL FOUR et S MELLIE,
4쪽
pro morbos lege morbo. septem lege septum. mereant lege maereant- fuerit lege sit. ge sorb icne
5쪽
Viro spectatissimo, Avunculo suo,
Ob amicitiam intemeratam, - - Qua Se nunquam non prosecutus est, Hancce dissertationem, Levem quidem et imperfectam, sed animi beneficiorum haud immemoris, Testimonium minime ambiguum,
Qua decet observantia, Consecrat
7쪽
ESPIRATIO ad vitam adeo necessaria est, ut nequidem per tempus exiguum sine vitae discrimine summo suspendi queat; quapropter, aut impedita aut penitus lautata, summam cujusque medici attentionem jure meretur. Omnia tamen vitia quibus patet respiratio, quippe sermonem nimis longum desiderantia, hic tractare omisi, et asthmatis spasmodici rationem duntaxat habendam existimavi. Spirandi dissicultas varias agnoscit causas, VCluti, nimiam sanguinis abundantiam, PneumG-ι A niam,
8쪽
niam, cordis polypum, Pectoris hydropem, &c. Asthma autem spasmodicum a causa sibi propria oritur, postea memoranda, eX qua parum intellecta multum confusionis et erroris ortum. Ut res tamen de qua agitur melius intelligatur, ad historiam morbi animum advertam, praemissa illius definitione.
Spirandi dissicultas per intervalla subiens, cum angustiae in pectore sensu, et respiratione cum sibilo strepente ; tussis sub initio paroxysmi di sicilis vel nulla, versus finem libera, cum sputo muci saepe copioso '.
Duplicem asthmatis speciem finxerunt auctores, haud satis gravi de causa, siccam nimirum
et' Genera morbor. Cullen. Sen. IV.
9쪽
et hiinlidam. Sub hac, sputa magna copia reji-
ciuntur; sub illa, nulla observantur, nisi finem paroxysmi versus. Alias divisiones passim apud
scriptorcs invenire est. Floyerus, auctor sat accuratus, sed pro more temporum incultus, deas limate continuo ac periodico mentionem facit : PIoc vero ad assthma spasmodicum, illud ad dyspnoeam, referendum existimo. Ouin et dividitur in idiopathicum atque symptomaticum, prout originem duxerit vel ab affectione pulmo num primaria, vel ab alio quoviscunque morboi pulmones per consensum assiciente. Quantum has omnes divisiones attinet, earum plurimae, utpote inutiles, negligendae, et forsitan distinctio generalis in asthma ac dyspnoeam in animo duntaXat tenenda, et in praxi duntaxat respici
De asthmate id1opathico hic loci quaestio solum instituenda est. Morbi adventum utplurimurn docent quaedam symptomata notatu digna. Post cibum, serius Ocyusve ventriculus distenditur, et pondere inlotito opprimi atque gravari videtur. Aer per gulam eXpellitur, humo ii aquam referenti et insipido nonnunquam commistus. Fonticuli, si qui sint, inflammantur ac dolent. Artus rigent, quasi multo fractr
10쪽
fracti essent labore. Voluntatis jussa parum auscultantur, et aeger viribus collapsis motum odit ac aversatur. Doleti caput et gravatur. Hebescunt sensus. Oscitatio et pandiculatio crebro eveniunt ; et Vesperem Versus somnus, patiusve torpor et in somnum proclivitas, obrepunt.
Urina pallescit, et magna copia profunditur, post
paroxysmum finitum rubra utplurimum evasura. Pectus. anhelo motu tremit. Organa respirationi inservientia viribus distendentibus vix cedunt, et quasi obrigent septum transversum nimirum quod aegre deorsum movetur, &c. Tus sis interdum obsidet, alias nulla vel sicca observatur; summaque adest anxietas cum spirandidisti cultate. Per noctem haec omnia intenduntur. Calet
aeger, et huc et illuc inquietus se jactat: Et
prima vel secunda hora matutina, post somnum plus minusve altum eXpergefactus, paroXysmo corripitur. Spiritus interclusus arcte meat. Omnes musculi thoraci incumbentes motibus insolitis tremunt. EXpiratio inspirationem tarde ac lente eXcipit, atque steriore quodam vel sibilo perficitur. Spiritus ore hiante patulisque naribus trahitur, et aeger lectum fugere ad aerem captandum frigidulum cogitur, et erecto Corpo