Dissertatio medica inauguralis, de asthmate spasmodico : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobiliss

발행: 1784년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE ASTHMATE SPASMODICO.

aeris late patentes, ac per nubila iter novum hactenusque intentatum arte plus Daedalea sibi patefacerent, ne minimum quidem mali inde experti sunt. Ouae cum ita stat, nonne concludere aequum est, talem fluidorum eXpansionem raro obtinere t Dyspnoea quidem, aeris

pondere sibito imminuto, interdum contingit; sed ex hoc haud dubie provenit, quod aer levis ac rarus pulmonibus dilatandis parum sussiciat: Unde sanguis, copia praeter Aolitum majori invasis pulmonalibus accumulatus, spirandi dissicultatem producet; et insuper notand lim, aerem levissimum parum idoneum esse halitui illi venenato quem eXhalant pulmones evehendo, et ex quo retento larga pullulat malorum seges. Ut ut sit, experientia docet asthmate as rectos pejus sese habere quotiescunque tale8 eveniant vicissitudines. Symplomata gravia mitescunt, mens hilarior evadit, ac spiratio facilior, coelo sudo et sereno, aere VaporibUS VACUO, et qUO-tiescunque mercurius in barometro alte ascendit.

Ubi imbres imminent, et coeli facies tenebris nebulisque inhorret, paroXysmi creberrime invadunt ; sed nullum tempus asthmatico magis pertimescendum,

22쪽

16 DE ASTHMATE SPASMODICO.

pertimescendum, quam quod procellas praecedat, quando mercurius altissime descendit '. Licet aeris levitas repente eXorta tantum Valeat in paroxysmis inducendis, idem nihilo mi nus effectus ab illius gravitate praetermodum audia aliquando profluere solet. Ut enim sanguinis per pulmones iter libere perficiatur, necessarius est certus quidam distensionis gradus, quem ultra citrave tantum abest ut promoveatur, ut plurimum impediatur, et profecto aer plus aequo gravis pulmones nimis dilatando, ua1aque nimis Comprimendo, talia incommoda producere potest. Abunde autem varietatum quod ad causas memoratas obtinet. Oui in valle paroXysmorum immunis degerat, in montis verticem elatus morbum saepistime experietur ; et vicissim ; idem de urbis incola dicem dum, qui rus veniens in gravissimam spirandidissicultatem nonnunquam delabitur; et contrarium non semel verum inventum l. II ic, ut alibi, mira est consuetudinis vis; et, sane omnibu8 Consideratis, forte non nemo sibi persuadebit genus nervosum hisce aeris mutationibus plus assici, quam ipsum genus sanguiferum. Caloi,

23쪽

DE ASTHMATE SPASMODICO. 17

Calor-Hic corpori admotus parOXysmum Isthmaticum inducere potest, vel in nervos agendo, vel sanguinis impetum adaugendo ; animo enim tenendum est, circuitum sanguinis in-

tensum repressumve haud parum valere cum ita paroXysmis excitandis, tum in illis cohibendis. Nam perspicuum est morbos a nervis male ai--fectis pendentes interdum graviores atque Peri- Culonores evadere, ab impetu fluidorum praeter solitum aucto. Complures igitur tempore aeta-VO, canicula furente, asthinae adoritur, qui melius se habent ad hyemis adventum. Hoc tamen non ita intelligendum quasi contrarium nunquam eveniret. Sunt qui morbo tempore brumali, stantibusque aquilonibus, vehementer admodum conflictantur ; ac imprimis sit pectus non bene tectum fuerit, aut frigori quovis modocunque expositum. In posteriore casu catarrhus raro abest. Vapores Varii, quibuῖ aer aliquando onustus est, paroXysmum inducere queunt; Veluti, plumbi, mercurii, arsenici, sulphurisque exhalationes :Et hinc intelligitur cur malum pictoribus atque inauratoribus familiare sit. Simili vi pollet aer mephiticus. Casus memoriae proditur cujus

dam hominibus qui gravissima spirandi dissicultate corripiebatur dum mustum inter fermentan

24쪽

18 DE ASTHMATE SPASMODICO.

dum olfaceret Par est fumi cujuscunque su- erit generis, ac odorum sive bene, sive male oleant, ratio. Quotquot impediunt quo minus thoraX amplietur, nimirum, ventriculi distentio, emplastra pectori admota, fasciae eXtrinsecus applicatae, respirationem dissicilem faciunt. Ex ercitatio crebra, nimis valida, usque ad defatigationem Continuata, utpote sanguinis circuitum intendens ac debilitatem inducens, periculo nunquam caret. Nihil expeditius certiusve morbum, anginam pectoris dictum, asthinati maxime assinem, quam corporis exercitium excitat ; ita ut qui stantes bene se habeant, ad minimum motum cursumve quasi ictu fulmineo tacti corruant morbo correpti.

Omnes animi affectus, sive ex genere eXcitantium, sive deprimentium fuerint, metuendi.

Hanc sententiam illustrat hypochondriasiis, cujus asthma haud raro comes est, et ubi pathemata mentis imprimis dominantur. Eosdem praestant effectus quaeque animi contentio valida, studia

acriter culta, Sic. V cIus. Haud impune fertur ingluvies, Praesertim si alimenta e frugibus oleribusve, quibusvis aeris non eXigua inest, parata fuerint. Quod victum animalem attinet, eo pejor invenit ir quo

Bonet. apud Floyer citat.

25쪽

DE ASTHMATE SPASMODICO. 19

3 iscidior : Quapropter nocent ostraea, animalia recens nata, piscesque. Bacchus plus aequo cultus plurima secum affert incommoda. Sunt qui summam spirandi dissicultatem experiantur ex tribus etiam cyathis cujuscunque liquoris spirituosi propinatis ; et non dubium est intervalla paroXysmis interjecta breviora evadere CX

usu vini, vel etiam cerevisiae fortis immodico. Variae res intus assumptae nocere queunt, non modo quantitate nimia, sed etiam prava ac parum idonea sua qualitate ; nam consensu8 quam maximus ventriculum inter et pulmones viget, ita ut ille male affectus horum munera multUm impediat. Quidam cum veterum tum recentiorum asthinina ab eXanthematis, variolis nimirum et morbillis, et a scabie suppressis ac intus versi 8, Di O- fluere contenderunt. 1 ales in corpore mutationes sequitur haud dubie dissicultas spirandi in

gens : Sed asthina, ut opinor, aut raro aut nunquam, nisi in iis qui ex pulmonum structura ad morbum opportuni sunt. Eadem est ratio quarundam causarum de quibus olim loquuti sunt medici, cordis nempe polypi, hydropis pectoris, adipis circa pulmones accumulati. Obiter annotare juvat, parorcysmos asthma ticos ab

hysteria

26쪽

E ASTHMATE SPASMODICO.

hysteria et hypochondriasi quandoque ortum

suum trahere.

CAUSA PROXIMA.

Cum paucae admodum occassion OS hunc nnor

bum conspiciendi mihi subministratae fuerint, minime expectandum est aliquid luminis rei tam obscurae et dissicili meis ex indagationibus at falsurum. Veruntamen, ut mori praescripto me accommodem, quasdam ex theoriis huc pertinentibus breviter CXpendere conabGr. Opiniones veterum hac de re memorari vix merentur. Pituitam sinXerunt quae pulmones obstrueret ac respirationem impediret. Nihil tamen talis materiae praesentiam ante morbum inchoatum probat, et copia nauci viscidi ac tenacis, quae finem paroXysini versus rejicitur, pro effectu, potius quam pro morbi causa, habenda videtUr. Quidam meliore inniri fundamento, cum se cum reputassent quam irritabilis esset laryngis membrana interior, stimulique cujuscunque impatiens, et quam bene accommodati essent ejus Inusculi

27쪽

DE ASTHMATE SPASMODICO.

niusculi motibus coucipiendis, paroXysmum asthmaticum ad spasmum hisce partibus illatum retulere ; atque huic sentcntiae eo magis faverunt quod, irritata membrana supradicta vel stimulo mechanico vel chemico, nam periculum in cane factum fuit, repente paroNysmus CXCitare

tur.

Haec theoria forsan nec ex toto negligenda, neque eX toto admittenda. Semper enim quaerere licebit, utrum affectio asthma an dyspnoea esset y At, dicet aliquis, omnia verum asthma depinxere.' Esto. Nonne autem consensus viget quam maXimus inter Omnes parteS membranae, laryngem, tracheam, pulmonesque investientis, ita ut affectio uno in loco exorta longe lateque protinus diffundatur i Et nonne spasmus laryngem primo Occupans ad bronchias usque brevi propagabitur t Pulmones quidem veneno iis admoto in contractionem non Cientur. Non idcirco tamen concludendum, fibras musculares vesiculis aereis deesse, hasve nunquam spasmo constringi. Quid enim est, quod tunicam muscularem in venis adesse, in quibus nec vila unquam fuit, neque eXperimentis comprobata ponamus, eamdemque vesiculis in aereis existere dubitemus, propterea quod aciem OCU-lorum et diligςntiam cujusvis explorantis etiam

28쪽

a a DE ASTHMATE SPASMODICO

acutissimi hactenus effugerit Z Porro, est ubi arteriae, de quarum structura musculari inter omnes hodie convenit, veneno quolibet admoto, vix ac ne viX quidem moVentur; et profecto qua trachea se findit in duos ramos fibrae musculosae plane conspiciuntur, et credere haud absonum est, eandem structuram per totum eorUm tractum obtinere. Haec omnia tamen non ita accipienda sunt, quasi morbus de quo agitur lar-ryngem nunquam assiceret. Omnia organa respirationi inservientia affectionem quovis mod CUnque excitatam participare queunt, ut poma clarius patebit: Sed verisimile est, bronchias primum laborare, aegri quippe hoc morbo decumbentes dolorem quem sentiunt ad pectus plane referunt, quod obriget perinde ac vinculis ligatum esset. Insuper notandum est, parOXysmum asthmaticum a ventriculi distentione septi transversi liberum descensum impediente, vel ab omni causa quae impedit quo minus thoraX amplietur, veluti emplastris pectori admotis, suum ortum nonnunquam ducere. Quae quidem causae pulmones facile assicere possunt, dum earum modus in laryngem agendi nec intellectu, neque explanatu facilis. Vitium primo bronchiis contentum brevi latius diffundi potest, et omnia respirationis Organa,

29쪽

gana, si morbus violentus fuerit, facile in consensum trahuntur ; nempe, septum transversum, trachea, laryn X, &c. Host annus casum hominis refert, cujus respiratio ex diaphragmatis laesione plurimum perturbata, cuique asthma supervenit '. Gregorius noster illust. plures se vidisse memorat qui, paroxysmo durante, septum transversum deorsum movere haud valerent f.

Memoriae etiam proditur, nervis septem transversum adeuntibus resectis, paroXysmum asthmaticum excitatum fuisse l. Quin et expiratio inspiratione dissicilius aliquando perficitur, ut in illa ast limatis specie quae hysteriam subsequitur

observare licet. His omnibus, ni fallor, Ut decet consideratis, plane apparebit, morbum bron chiis initio contineri, gradatim se diffundere, et tandem aliquando omnibus respirationis instrumentis incumbere. R A-

instituere, fidendum, quippe qui non semper sat accurate asthma inter et dyspnoeam distinxerint. Ulut sit, plurimis observationibus constat, actionem septi trans- Versi, paroxysmo durante, aliquando impediri, et insuper sensum conli rictionis circa laryngem interdum perci Pi.

30쪽

θι DE ASTHMATE SPASMODICO. RATIO SYMPTO MATUM.

Cum de causa proxima jam satis dictum, in

symptomatis explanandis multum temporis consumere haud convenit. Cens Vculus diisenditur, aer per gulam, &c. -- Cibus in ventriculum assumptus quasdam subit mutationes antequam in naturam animalem penitus subactus atque conversus fuerit. Q laenain vero sint hae omnes dictu dissicillimum ; neque opus est ut hic loci eas memorem. Sanitate Vigente, alimenta parum, minutis autem viribus ventriculi, multum fermentescunt; ut docent ructus, dolor circa cardiam, &c. Et profecto debilitas pulmonum, quae asthmate adveniente contingit, facile cum ventriculo communicatur, ob consensum insignem qui inter haec viscera intercedit. Dol l camu et gravatur, cor palpolat. Cordis palpitatio multorum morborum comes est atque

signum; ac praesertim oritur, si iter sanguinis per pulmones plurimum impeditum fuerit, quod procul dubio saepe contingit, quando bronchiae spasmo

SEARCH

MENU NAVIGATION