장음표시 사용
11쪽
Haec exempla, quam utile sit causas morborum remotas accurate considerare, satis demonstrant. Caeterum
observationibus hujusmodi generalibus desistendum, et ad
inceptum, paucula videlicet de causa febris continuae re-
mota dicere, redeundum. Quanti momenti hoc sit neminem latere potest. Pauci enim morbi febre funestiores sunt, vel apud Britannos longius latiusve saeviunt. Virginem forentem, matronam Venerandam, maritum suorum amantissimum, et gravem, qui patriae nunquam non consulit, senatorem, ex aequo rapit et consumit. Hoc mihi in animum induxit, ut in hisce schedulis causam eius . veram prius comperire, deinde paucas super hujus natura conjecturas proferre conarer. Hoc tuto saltem dicere licetr L sata ise Ita Me ought to Hame the labour, not fle fit VQuandocunque errores scientiae, qui inveteraverunt, detegimus, aliquantum rationalem sanamque philosophiam Versus progredimur. Hinc necessarium est, ut causas febris fictas, quae diversis temporibus ab auctoribus diversis fuerint receptae, prius refellam, quam veram investigare Aggredior. Pro
12쪽
Pro prima autem harum causarum semper habitum fuit frigus '. Hoc causis febris tot et tam eruditi medici accensuerunt, ut verear ne ab iis sine causa satis gravi videar dissentire, si audeam dubitare. Utcunque hoc sese habeat, non sine fiducia pergam, cum hocce saeculo, quod nihil nisi fundamento stabili et certo innitens recipiat, cuilibet inculpato opiniones philosophorum etiam gravissimorum convellere liceat; namque hodie inter omnes ex toto convenit, alios serviliter imitari longe aliud esse, qUam scientiam rite excolere. Ab investigatione hujuscemodi forsitan apparebit, frigus hoc in exemplo aliquid, quod nullo modo valeat praestare, effecisse fuisse insimulatum. Nihil vero, nisi a datis attente consideratis,
Si aliquis, qui valetudine satis commoda ante fruitur, frigori tamdiu, ut aliquem in eum effectum edat nocivum, objiciatur, constanter fere catarrho, pneumonia, vel rheumatismo corripitur Hi morbi vero, quantum naturam eorum latelligimus, a febre magnopere disserunt; namque via medendi ex toto contraria depelli solent. Si
medicos quidem accuratius consulas, eos non febrem nervosam, ' Vide Culleia's First Lines, LXXXIX.
13쪽
vosam, sed insanimatoriam tantum, ab hoc fonte proficisici, existimare reperies '. Multi vero, contra, qui in aegrotis curandis multum fuerunt versati, et Omnia, quae semet ostenderunt, caute et fideliter notarunt, hanc febrem inflammationem habentem nunquam videmni, et omnes, hac in regione saltem, morbum rarissimum esse confitentur. Quantum ad memetipsum attinet, nec eam Vidi, nec animus inclinat ut credam eam posse videri. Et non dissicile foret ostendere id, quod medici sub ejus nomine descripse-iunt, ad classem febrium minime pertinere. Quinetiam obiter addendum est, auctores essectus rationis medendi lpro signis morbi ipsius saepe depingere. Aer externus exclusus, propriusque igitur cubiculi aegrotantis phlogisto
nimis oneratus, calor accumulatus, materia perspirabilis aegri et effuvia, Ac. retenta, multa status phlogistici signa brevi inducunt, quanquam vera debilitas subest. Nonnulli quidem contenderunt febres naturam suam ex tempore Sydenhami magna ex parte mutasse. Hoc vero aratione, analogia aliorum morborum, et iis, quae scriptores, qui eodem saeculo floruerint, memoriae prodiderunt, adeo alienum esse videtur, ut vix serio mereatur considerari. Hinc plane concludo, si febris inflammationem habens sola a frigore oriatur, et si febris hujusmodi Britannos
nunquam ' Homa's Princip. Med. p. 77.
14쪽
nunquam infestet, satis superque esse demonstratum, frigu. nullam in hac regione febrem movere. Hoc confirman observata numerosa et accurata. Idem quoque proba iratiocinium, quod subsequitur :1. Febris continua raro, si unquam, in regionibus ad septentrionem maxime vergentibus, se ostendit, ubi domi- , natur frigus intensum. a. Summum frigus hyemale progressui febrium gravio limarum essicacissime occurrit '. 3. Febres in plagis calidissimis, et in regionibus temperatioribus, calid stimis tempestatibus saepissime accedunt . Observationes negativae adeo numerosae sunt, uti multo ad dubitationem, quam revera sum, pronior serem, si vires earum et pondus elevare conarer. Pauculas ex liis citabo. Cum illi viri celebres, rerum naturalium studiosissimi, Josephus Banks, eques auratus, et Dr Solander, lvegetabilia et alia rariora, quae partes magis Australes ledunt, comparandi causa peregrinabantur, tanto frigori, quantum
a il vide Pringle's obf. p. r. e. 6.-P. II. c. q.
l Alpinus de med. Erypt. Bontii med. Ind.
15쪽
quantum quibusdam comitum protinus fuit exitio, saepe objecti sunt. Nulli vero, qui convaluerunt, in febres postea inciderunt, quod quam Verum notum adagium sit, nempe M sublata causa, tollitur effectus, V insigniter evincit i. Cum hominum globi, quod frequenter et a multis sit,
cacumina montium Valliae altissima voluptatis causa assicendunt, sere semper frigore torpent. Febris tamen hoc modo, quantum discere potui, nunquam moVetur, quanquam frigus in homines hujusmodi, utpote qui semper defatigatione debilitentur, vi insolita agere poni potest.. Quinetiam frigcs morbos plerumque movere non Posse, medicus nostri saeculi doctus et expertus contendit, cujus opinionem summa cum voluptate cito: Is we inquire into the arguments in favour of tinis notion, ve stad hardi y finii any others than the randona conjectures os
16쪽
causes, and peopte frequently expose themselves to sues causes without suffering any ill effecis '
Quinetiam defatigatio febrem excitare insimulatur ; sed haec ad eam moVendam non melius, quam frigus, accommodari videtur. Namque hic morbus rusticos, qui summae lassitudini objiciuntur, raro infestat, dum urbes ampliores, carceres, et nos comi a tenentes, qui a potestate hujusmodi fere semper immunes sunt, eo gravissime colluctan tur. Venatores, qui diem totum in leporibus vel vulpi bus persequendis et exagitandis consumunt, vel puellae lascivientes, quis semet saltationi spatium per nocturnum totas dedunt, harum Oblectationum, in febrem incidendo poenas rarissime luunt. Insuper, cibus potusve nimius et Venus immodica febrem movere dicuntur. Huic vero opinioni fundamenta hoc plane subruit, quod paupereuli, quos res angusta domi: parce duriterque Vivere cogat, febribus multo magis, quam opulentiores, patere consuerunt. Lubens concedo, causaS hujusmodi languorem functionum animalium et debilita-litem facere, quae febrim quidem comitantur. Hanc vero
haec' Ill. Heber len in Act. Coll. Med. Londin. tona. a.
17쪽
haec signa, utpote quae affectus ventriculi tantum fugaces sint, minime constituunt. Et quicunque ea febrim vel tardam vel citatiorem appellant, ii sermone communi miserum in modum abutuntur; namque ne minima quidem ea inter et febrem similitudo intercedit.
Arietibus animi nimiis praesertim iis, qui eum contristant, et aliis potestatibus debilitantibus febris non raro fuit relata. Et si auctores consulamus, eos numerosa hujuscemodi exempla memoriae prodidisse reperiemus. Verba unius e sagacissimis et diligentissimis, quos nostrum saeculum viderit, observatoribus medicis liceat mutuari: Cum experientiam hac in re saepe fallacem, et medi- cos plerosque imitatorum servum pecus fuisse noverim, dubitare cogor '.' Medicos in hoc et in multis aliis exemplis analogiae falsae nimis esse confisos, et inde quae naturae adversantur ded isse, mihi persuasum est. Hoecum summa fiducia assevero, quod exempla intermittentium saepius vidi, quarum accuratissime examinatarum nullae aliae causae probabiles reperiri potuerunt. Neminem potest latere, recentissimos optimosque scriptores bres continuas et intermittentes confudisse, idque sine ulla ratione gravi, quae mihi morbi aeque diversi, ac qui-
18쪽
libet duo in tota nosologia, esse videntur ; quia alter sena . Per contagione vulgatur, dum alter ea ratione nunquan diffunditur. Hic silentio non praetereundum Videtur unum auctorem, qui saeculo superiore floruerit, pestem et metu solo oriri ponere ; sed magnopere suisse deceptumi: demonstratu minime dissicile. Namque Mabomedani,. quos ille timorum Maximus haud urget, lethi metus, 'ea catervatim rapiuntur ; dum Christiani eandem regio nem tenentes semet domibus continendo, commerciumque cum infectis fugiendo magna ex parte illaesi evadunt '. Idem autem ratiocinium intra certos saltem limites de febre adhiberi potesst; quoniam analogia aeque eVidenSinter hos morbos, ac inter plerosque alios, intercedit. Analogia vero, utpote quae semper dux fallax sit, relicta, febrem saepe ibi saevire, ubi nullae hujuscemodi causae suspectae haberi possunt, et has, contra, corpori non rarai applicari, nullumque essectum edere, novimUS. Hippocrates, ille pater medicinae venerandus, ct Sy- dentiamus, candore et sagacitate cx aequo spectabilis, et
19쪽
ilii etiam medici vestigiis eorum insistentes, aliquam status vinosphaerae mutationem generalem pro causa febriumrpidemicarum habuerunt. Medicina nondum longe progressa, haec conjectura probabilis videri poterat; sed non ei, quod inveteravit, assentiendum, praesertim cum hodie tot fuerunt notata, quae eam ad phaenomena explicanda minime sincere testantur. Quomodo enim potest exponere, cur certum oppidum inficiatur, dum contagione vacat tota vicinia Z Quomodo, cur ima domus in toto oppido febre infestetur, vel cur tantam stragem in nonnullis classium numeroserum navibus edat, dum multo plures contagionem ex toto effugiunt ' Z Cur pestis nunquam adhuc apud Indos Orientales semet ostendit, si calor et humiditas morbos contagiosos possunt generale ῖ t. Unum adhuc, quantum ad mlasmata palustria attinet, notandum superest. Haec aeque facile continuas, ac intermittentes, movere posse, existimant medici non pauci. Hic error autem, me judice, hinc proficisci videtur, quod . et febres continuae et intermittentes, nonnullis in exemplis, eodem in loco epide ce grassatae fuerunt. Supra posui, hosce morbos a se invicem ex toto, me judice, differrest Lind on severs, passim et Pringle's obsi: Bontius de med. Ind.
20쪽
ferre videri, et, cur in hanc sententiam concesserim, rationes reddidi. Minime ignoro, multos existimare has in illas abusu medicamentorum posse mutari. Magis Verorationi consentaneum esse videtur putare, intermittente laborantem aeque adtioni contagionis febrilis, ac alium scorbulo scrophulave conflictantem, patere f. Nemo quod scorbutus actione contagionis levatur, eum in febrem converti concludit t. Cur igitur hoc, in intermittentibus in cidere credimus Z Facile possum explicare, cur contagio, dum ejus actio manet, paroxysmos intermittentium levet vel depellat, qui, postquam febris levata est vel decessit, . constanter repetere solant.
Primarium in philosophia principium est causas sine ulla necessitate nunquam multiplicare, et nunquam plures
qUaerere, cum Una Omnia, qUae eduntur, Phaenomena
exponit. Igitur, si una potestas nociva queat reperiri, quam febrem plerisque in exemplis excitare haud dubie monstrare possumus, ea omnes alias causas, saltem dubias
et .l Hujus exemplum, hyem superiore, in no comio Edinensi vide iunt et Doctus Gregorius et medicinae studiosi.: lli. Lind aliique medici febrem, dum adest, scrobulum levare dicunt. Vide appendix to Lind's ireatist on the scurvy.