장음표시 사용
31쪽
asInsuper, complures nationes, quales sunt incolae promontorii Bonae Spei apud Africanos, intestina animalium putrida non tantum edunt, sed pro cibo gratissimo habent, quod hypothesin putredinis omnino refellit. Febres deniquo tempore hyemali saepe epidemice grassantur, cum putredo tardissime pergit, et caloribus aestivis intensis, qui putredinem adaugerent, saepe subito, ut prosper Alpinus olim notavit, depelluntur. Haec autem argumenta doctrinam putredinis ex toto hypotheticam esse, et vix invito exemplo observationibus justis et idoneis sustuletri
Utrum contagio ab efluviis humanis necne possit generari, quae diu retenta et putrida reddita fuerunt, quaestio in primis dissicilis est, et multum ratiocinii subtilis recipere potest, quod res super hoc ipso argumentol memoriae traditae dmodum dubiae esse videntur a quoat monet ut omnia inde cautus deducam, et, si opiniones aliis orum scriptorum libere et audacter examinabo, me aliqua ex parte caecusatum habebit.
Hujus opinionis defendendae multa proferuntur; hinc potissimum deducta, quod febris subitam improvisamque stragem carceribus, navibus, nosoςomiis, aliisque locis,
32쪽
ubi plurimi mortalium intra limites angustos coarctantur, i frequenter edit, quod vim gravitatemque insolitas brevi is ibi acquirit. Huic consilio accommodatur quod sequia
tur, ab accurato illo historico Camdeno commemoratum .
Iisdem diebus.' inquit ille, dum judices ad assisas Oxo- niae sedexent, et Roulandus Jenkins procacis linguae hibliopola de probrosis in principem verbis in judicium
vocaretur; venenoso et pestilenti halitu, sive ex pedor incarceratorum, sive ex solo, ita correpti plerique omnes qui aderant, ut intra quadraginta plus minus dies feree singuli, praeter mulieres et pueros, obierint, nec conta- - gione alii laeti. Inter hos fuere viri graves et jurisa scientia clarissimi et jurati, quos vocant, fere omneς et ἰς alii plus minus trecenti '.' Quo lectorem non amplius defatigem, nulla alia exempla singularia citabo, praesertim cum apud audiores tam communia sint, ut neminem possint fugere ; sed eum ad loptimos auctores ad finem hujusce paginae memoratos relegabo t. Exempla hoc genus theoriam antecedentem faliquat Caludent AnnaI. Elizabella ae, ann. 1 77, ad Pag. 27I.: Bacon. hist. naturat. 9 814. De Haen ratio medend. de nos' in . vol. 3. cap. II. S a. No. 3. ad p. 24 . et seq. Hudiam de febribiis,
33쪽
aliqua ex parte propugnare videntur; omnem tamen dubitationem minime tollunt, quod judici, di tale et obser-
vano fallax nullibi, quam hic, evidentius semet ostendunt, quod ratiocinio subsequente prebare conabor. Cum febris omni tempore hac in regione sporadice grassetur, et semet, ut supra comprehendi, contagione a corporibus aliis ad alia vulget, minime mirandum est, si in loca, ubi plurimi convenerunt, sese devehat, et inter eos rapide diffundatur, quod sequelim naturae ejus contagiosae necessariam esse ante monstravi. Ubicunque magnus mortalium numerus colligitur, aliquem eorum hoc morbo laboratarum esse probabile, et a plerisque hodie convalescentes aliis contagionem posse impertiri conceditur. Hoc igitur cur in aliquam regionem locumve tam facile et toties invehatur exponit. Aliam forsitan postea causam, Praeter contactum in hisce Gemplis, cur tanta rapiditate in carceribus set similibus diffundatur, potero proferre. Cum historiam aliorum morborum a contagione pendentium considera-lmus, conjecturas, quas fecimus, firmari reperimus. Pestis
aeque subito apud AEgyptum, ac febres apud nos, saepet invadit,
l febribus, cap. 5. S 8. Plingle's observat. part 3 cliap. 7. S S. t Lind s papers on severs and insections passim. Monro On the dis of milit. hosp. p. 4.3. Re. Cullen 's First Lines LXXXII l . andi manuscript lectures.
34쪽
invadit, nec possunt incolae, multis in casibus, Unde concitagio fuerit orta comperire. Hic morbus horrendus Verc. ab Europa relegatus contagionem fontem ejus unicum
esse haud dubie probat. Quinetiam hydrophobiam, vario ilam, rubeolam, et catarrhum contagiosum, aliosque morbos quoque contagiosos regiones invadere, ubi non ante in complures annos apparuerunt, et ubi contagio nequit in vestigari, videmus ; pauci tamen hodie hos morbos sine contagio recenti regenerari contendere audebunt. Rursus
si contagio febrilis ab esiluviis solis, quae locis contractioribus continentur, posset generari, socios navales singularium navium, quae longum cursum peragunt, si tempestati bus objiciantur, aeque frequenter febri, ac scorbulo, raptum iii, haud dubie sequeretur. Historia tamen hoc rarius incidere testatur. Quinetiam milites et nautae, qui bello capiuntur, cum postea sunt commutandi, in navigiis
coarctantur, Ubi complures eorum centuriae locis admodum arctis continentur. Ibi aer stagnat, vitiatur, et es- fluviis retentis oneratus admodum putridus evadit. I bc praesertim incidere consueVit, si diu mari ventos per contrarios detineantur, et si, ob tempestates quae saeviunt, infra manere cogantur, nec foris inambulare possint. In his exemplis tamen febris rarius accedere consuevit. Nihil amplius Vero ex omnibus, quae scriptores super hoc argumento
35쪽
granento tradiderunt, concludi jure posse, amrmare non dubito, praeterquam quod febris in loca hujusmodi admissa semet admodum rapide et funeste diffundit. Denique, scriptores ipsi, qui hanc hypothesin excogitarunt,
res veras Rppeditaverunt, quae ad eam funditus evertendam sinciunt. Ad eos ipsos igitur provocemus. Quo anno Pringelius exercitum in Scotia curabat, is, ut supra posui, Innernessae manebat, et non minus 27O ae- rotis in horreis, ubi byne selebat confici, decumbebant. Praeterea adjicit, exiguitatem oppidi, carceres captivis impletos, quorum plurimi vulnerati, turbas et immunditiem loci, ubi mercatus exercitus fuit, et statum aeris mor- bidum, a variola rubeolaque eo tempore epidemice grassentibus, ortum, conjuncta, febrem perquam malignam effeminitata. Nulla vero febris omnino sese ostendit, quamdiu militibus nihil commercii cum infectis intercessiti Caeterum, Perfugae non citius contagionem in oppidum a ceribus Londinensibus invexerunt, quam ducenti militum intra decem dies correpti sunt. In scriptis accuratissimi Lindi quaedam minus etiamnum dubia offendimus. Unum alterumve consilio nostro
' Vide papers on laver and insection.
36쪽
Navis bellica regia, quae Panther appellatur, ab Indis
Occidentalibus rediens, inter cursum peragendum, quadraginta socios navales amisit, et nonaginta scorbulo lab . 1 antes in valetudinario navis constanter habuit, cui et foramina parietum et ventilatores defuerunt. Unde aer tam nocivus et intolerandus evasit, ut eum vix inspirare, nedum in eo multa minuta potuerit manere chirurgDS. . Nihilominus vero e centum aegrotis, qui a nave ad noso-
comtum Hasariense sunt missi, ne unus quidem febre correptus est, quod vix incidere potuisset, si humana emuvia . retentione et putredine contagiosa evaderent. Qui etiam, idem ab alio, quod idem auetor memoriae tradiderit, plane deduci potest. Quae navis longa Magnanime
Vocatur, ea septingentos socios navales, quorum multi vulnerati, gerebat, et mari septemdecim hebdomadas, quarum per quatuor procellae et tempestates saeviebant foedissimae, jactabatur. Hanc ob causam, maximus nautarum numerus subter tabulata aristissime clausa continebatur, adeo ut eorum effluvia magna abundantia non a cumulari non potuerint. Nulla tamen febris orta est.
His adjici potest, quod contagio, quae classes numerOsas frequenter invadit, eandem regenerari minime probat, quod
37쪽
periclitatur, saepe et libere invi sunt. Hoc modo ostendere sum conatus, contagionem a Putredine generali, vel ullo modo ejus singulari, oriri non posse. Fortasse vero, qua ratione, aut unde in nostrum terrarum orbem pervenerit, rogabitur Z Respondeo, Opificem rerum omnipotentem et sapientem originem ejus tenebris inaccessis obtexisse. Si nullus medicus adhuc compertus est, qua ratione pestis, totaque morborum ei
similium cohors, in genus humanum fuerint invectae, tyronem pudere non debet, vires ingenii sui ad originemaeontagionis detegendam haudquaquam lassicere, et acumen, si quod habet, suum ex toto fugere, plane ingenue que confiteri. Est ultra quod in investigationibus physicis Progredi nequis, et quo longius causas persequi vis, eo magis erroribus implicari periclitaris. Si medici causam hujusmod; existere sciant, sat est. Non opus, Ut plus discere anxii et soliciti laborent. Haec mihi vel ab ortu mundi, vel saltem ante actorum annales, generata fuisse
Si opinio nostra de origine contagionis labrilis vera sit, id est, si a prima hominis origine usque extiterit, haec,
38쪽
quae summi momenti sunt, inde deducere licet, non dissi
citius esse hodie febrem quasi in exilium mittere aut rete gare, quam pestem olim ex Europa expellere, et nos co-mia navesque, quotcunque in ea fuerint, condensati, si in secti non recipiantur, a febre libera et inimunia posse con-- servari. Quod vix, si contagio per causas supra positas possit regenerari, sperandum. Minime quidem negandum, aera turbis nimiis locis in arctioribus vitiatum com- . merciumque mortalium frequentius eam diffundere. Proximum est ut modum, quo contagio diffundatur, iconsiderem. Tria tantum sint, quae medici adhuc norunt, quae hoc praestare videntur, aer, contactus eorum lqui morbis contagiosis laborant, et fomites.
I. Aer. -UtrUm aer purus necne contagionem, quae :actuosa est, devehere Possiit, nondum compertum. Probabile autem est, hoc praestare non posse ; quoniam febris icontinua, cum sporadice grassatur, homines tantum tar dissime invadit, quodque, cum contagio febrilis est maxime potens et maligna, aer corruptus et vitiatus limitibus admodum angustis continetur, ut exemplum pestis evidenter, et hoc evidentius etiamnum testantur, quod unumnosocomit cubiculum aegrotantibus, qui febre colluctantur, , saepe
39쪽
saepe confercitur, dum reliqua ea ex toto carent. Immo, aegroti eodem in cubiculo decumbentes saepe alios non inficiunt. Aer purus igitur vix, si unquam, contagionem secum devehit ; immo, ulterius progrediar, et, contra, antidotum illius viri essicacissimum esse videri, et satis magna quantitate applicatum id ex toto extinguere, affirmabo. Hoc saeculi praesentis experientia satis probat, et auctores hodie attentionem suam in statum hujusce fluidi vitalis magis magisque convertere incipiunt. Aera purum et minime inquinatum ad contagionem disiundendam aliquid conferre negato, an idem de omnibus ejus formis modisque asserere possumus t Nequaquam, uti opinor. Namque, quand cunque Rer multum corrumpitur, contagio rapidissime spargitur, ut emetus ejus perniciosissimi in nosocomiis, navibus, Ac. plane testantur. Ille acutus et indefessus philosophus Dr Priestietus, ostendit aerem locis in confertis phlogisto onerari et ita mutari. Nonne igitur aer hoc modo corruptus est medium commune, quo contagio ab uno homine ad alium defertur Z Res circumstantes et loca, in quibus virus celerrime diffunditur, conjemarae hujusmodi favere videntur, et rationes ei occurrendi esficacissimae eandem maxime probabilem essiciunt.
40쪽
2. Contactus infectorum.-Nunc adeo notum est, conta . tum revera aegrotantium et convalescentium forsitam
hunc morbum ab aliis ad alia corpora vulgare, ut omnino superfluum foret ulla ejus exempla singularia proferre. . Caeterum, silentio non praetereundum est, hoc non saepe incidere posse, nisi contagio aliis modis supra comprehensis: eodem tempore corpori quoque applicetur.3. Amites.-Analogia viri exanthematici admodum i probabile reddit, sebrile per fomites cum corporibus hu- , manis quoque posse communicari, quem terminum technicum, si ita loqui liceat, medici omnis substantiae inani
malae, hoc similive veneno contagioso imbutae, enunciandae causa adhibuerunt. Multa a quibusdam notata. hanc conjecturam firmare videntur; minime tamen negandum, hanclaem aliqua ex parte esse ambiguam, et multa ei objici posse. Etenim, si febris per semites vulgatur,
non facile intellectu est, quomodo ullus e familia intactus possit effugere, cum aliquis febre corripitur. Quinetiam planum perspicuumque esse videtur, si haec do, strina vera foret, febrem limitibus angustis, quibus continetur, non circumscriptum iri; sed hactenus analogia exanthematum admodum imperfecta esse videtur, et haec cum febre vix possunt conferri. Conjecturas .