Dissertatio medica, inauguralis, de contagione : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae fac

발행: 1783년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE CONTAGIONE.

et fictas, removebit, et ab imis fundamentis evertet. Qui etiam, cum causa potest ve hujusmodi agere possit, dum eorpus eodem tempore nonnullis eorum, quorum mentio fuit facta, objicitur, nonne generali naturae simplicitati accommodatius est ponere, ea casu potius incidere vel adesie, quam febrem per se et sola movere lHanc potestatem causamve meum est investigare, quod viribus magnopere dissidens suscipio. De siccessu, quo hoc iaciam, iudicet lector. Haec autem potestas nociva est contagio specifica, cujus characterem sequentem in medium proserendam putavi: Potestas, a corporibus ho-- minum morbo laborantium proficiscens, quae sanis ap- plicata similem morbum progignit, quaeque apud medi- cos contagio appellatur 'Si verbum morbus in febrem eontinuam vertamus, hic character generalis argumento, quod exequi decrevimus, circumscribetur. Hunc characterem parum persectum esse satis scio, quoniam actionem fomitum non comprehendit; unde multis in exem-

plis hic morbus ortus fuisse videtur. Res ita sese habeat; i apud auctores vero meliorem no issendi, et res, quae su- per hoc argumento ad notitiam mortalium adhuc pervenerunt, veras meliorem lassicere non posse dicere non dubito.' Culleni prael. Pract.

22쪽

DE CONTAGIONE.

I 6bito. Conveniet forsitan, hoc in exemplo, botanicos syste malicos imitari, qui ea, quae character quilibet generalis inon comprehendit, per se enumerare consuerunt. Idem,

me judice, facere debent nosologi; pauci enim morbi tam accurate definiuntur, Ut e ceptiones quotidianas non ha

beant.

Hisce propositis, proximum est ut haec argumenta consideremus, quae talem causam existere, et stragem illam horrendam, quam sebris saepe edidit, facere solere, demon strare videntur. Si febris a contagione, ut modo definita, oriatur, sequelae, mox commemorandae, sese ostendent.1. Febris potissimum et gravissime, aliis ei faventibus, has regiones infestabit, ubi, ob ignorantiam religionemve invalescentem, summum sanis cum infectis commercium

intercedit, vel non diligentia idonea vitatur. a. In omni regione, in eam populi partem gravit lime saeviet, qui semet inviri frequentissime invisunt, vel, ob naturam operum in quibus occupari solent, magnis numeris colliguntur, et diutissime una manent. 3. Hici

23쪽

DE CONTAGIONE.

3. Hic morbus rapidissime sese diffundet in omnibus locis, ubi magnae turbae conveniunt, vel ubi multi limitibus angustis continentur, adeo ut commercium mutuum Dequens et inevitabile fiat. Si quaelibet regio mediterranea, vel si quaelibet insula vel classis navium numerosa hoc morbo in tempus diuturnum caruerit, et si febris postea invaserit, a fonte contagionis, si ortus ejus accurate et diligenter investigatur, profluere plane reperietur. Proximum autem est ut, utrum ea, quae Proposuerimus, iis, quae a multis fideliter fuerunt notata, necne, congruant, examinemus. Hinc, ni admodum fallor, quam vera sint clare et evidenter apparebit.

Hoc ad fidem primae propositioni conciliandam solum lassicere videtur, quod febris regiones, quas tenent Ma-homedani, saepissime infestat, plurimosque eorum rapit, dum aliis, quorum fides et religio diversae, omnino par cit '. Rem ita sese habere testantur omnes scriptores, qui Turcas inviserunt. Hoc haud di e incidit, quod certosi limites vitae humanae, ultra quos nequit Prodixi, a Deo

C praescriptost Vide Phil. Trans a 64. Alpin. de med. Erypt.

24쪽

18 DE CONTAGIONE.

praescriptos et destinatos esse, sibi persuasum habent; eigitur omnes, quibus contagio possit vitari, rationes negligunt et contemnunt. Nec haec strages, quam febri apud Μahomedanos edere solet, horrenda ulli aeris cotii ditioni vitiatae, vel alicui hoc genus causae, tribui potest quod alii, qui vitam in iisdem regionibus degunt, morbo haudquaquam ex aequo patent f. Insuper, auctores, qui ibus summa fides haberi debet, AEgyptum, quamvisi hodit tot mortalium millibus perniciosa, olim insigniter salubrem esie memoriae prodiderunt

Quinetiam propositio secunda ab auctoribus, qui fidem: haud dubie merentur, vera esse, satis clZre monstratur. Commercia amiora parumque idonea plebeiis cum hominibus sui generis frequentius, et sanitate et morbo substante, intercedunt, quam loco honestissimo natis cum hominibus sui ordinis. Illos autem in febrim saepius, quam, hos, incidere sequentia satis superque demonstrant; quod nosocomia pauperculis febre lab irantibus plus satis implentur, dum medicinam eodem in oppido facientes ne Unum quidem e nobilibus et opulentis eadem infestari norunt ; quod milites hegarii catervatim exstinguuntur,

dum ' Vide Pringlela obs P. S. e. 7.1 Alpinus.

25쪽

DE CONTAGIONE.

I9dum praesem morbum omnino effugiunt ' ; quodque socii navales infimi generis in navibus prius rapi consuerunt Hanc propositionem igitur haec et similia, quae facile possent proferri, satis firmant. Quantum tertiam propositionem spectat, ea et universe consensu et observationibus, quae et numerosae sunt et negari nequeunt, sinescitur, pleneque probatur. Quod sebris in urbibus magnis, arctioribus, incolisque abundantibus, in nosocomiis, ubi aegroti nimis multi decumbunt, in navibus, in castris et carceribus, funeste frequenterque grassatur, et longe lateque diffunditur, adeo omnibus notum est, ut nullius, quod rem ita sese habere testetur, domunenti indigeat. Pernicies atrocissima, quam febris in navigiis, quae ad milites transvehendos destinantur, ubiolus dimidio non raro consumitur, saepe facit, idem evilantius validiusque, si fieri potest, confirmat. Hoc veroam saepe ab omni scriptore, qui hoc argumentum atti- t, fuit repetitum, ut neminem, qui medicinam labris

rimoribus gustavit, possit latere li. Quantum

V: de Lindi, Pristgelii, Homii, Mon it, Culleni, Huxhanai,

ueni:, &c. Scc. opera tam frequenter citata.

26쪽

DE CONTAGIONE.

Quantum quartam propositionem spectat, ea, nisi ad- . modum fallor, omnem dubitationem tollet, et contagio onem, si ullo modo subeste possit probari, existere haud dubie demonstrabit. Μulta ex omni scriptore, qui hanc. materiam executus est, facillime possent citari; sed pleraque eorum silentio praetereunda duco, et ad ea, quae clarissimi, Pringelius nempe et Lindus, tradiderunt, consideranda progredior. E dissertatiunculis Lindi de febre et contagione abunde constat, unum aegrotantem in classem totam febrem malignam non raro diffudisse, cujus exem-rplum sequens memoriae proditur. Classis Anglica prope Spithead in anchoris stans febre sunesta et gravissima re pente correpta est, quae semet universam Per classem ra pidissime diffudit, magnumque sociorum navalium numeri rum consumpsit. Μorbo tam subito invadente, nullaque ejus causa apparente, in origi nem ejus accurate et diligenter inquisitum. Tandem compertum est morbum fuist profectum a duobus nautis Anglicis, navigio Belgiccab Indis Orientalibus nuper reversis, qui rogatu suc classem in Anglicam fuerant recepti, et contagionem secum adduxerant. Cum omnia, quae eveniant, mari quam terra accurate 1 tare facilius sit, contagionem illic sere semper, hic rarius, investigari posse reperimus. Ex empla Vero non desunt, ubi origo sebris epidemicae e

27쪽

DE CONTAGIONE.

exemplum subsequens probat et illustrat, quod in observationibus Pringelianis de morbis exercitus reperiundum. Cum copiae Britannicae, quae curae hujusce viri illustris, ut medici primarii, fuerunt demandatae, stipendium apud Scotos facerent, per partem expeditionis priorem ab omni morbo epidemico liberae manserunt. Postquam vero In messae aliquamdiu fuerant, febris funesta milites exercere insperato incepit. Hoc attonitus, in causam ejus diligenter et sedulo inquisivit, non dubitans se aliquam evidentem, nec deceptus est, reperturum. Namque Plane apparebat, contagionem in Scotiam a quibusdam perfugis fuisse invectam, qui in carceres Londinenses fuerant inclusi, et inde, ut judicio militari subjicerentur, Innemessam adduim. Morbum hinc, et a nulla omnino status aerii mutatione, profluxisse hoc testabatur, quod nulli, nisi quibus commercium cum aegrotis intercessit, inficiebantur. Iterum, in expeditione Germanica, ab eodem auctore descripta, unum no conatum febre, dum duo alia non

longe distantia ea ex toto caruerunt, laborare reperimus. Cum vero aegrotantes omnium trium no comiorum remoti sunt, et in unum commune vel generale inclusi, in-ςolae duorum, quae prius illaesa evaserant, febre protinus correpti

28쪽

:' DE CONTAGIONE.

correpti sunt, et numerum aeque magnum, Pro rata pZrtet amiserunt.

i Ex omnibus hisce observationibus una collatis et accu rate consideratis talem causam, qualem supra definivi, existere, et fontem segris continuae communem esse, tuto concludere, licet. Insuper vero, omnes alias causas vellhypotheticas et fictas, vel dubias sestem, esse ante demon-- stravi. Hinc admodum probabile esse videtur, si nomomnino certum est, contagionem febris continuae cau- sani solam esse et universam. Hic forsitan consistere, quam ulterius, sed parum certo, progredi conari prudentius foret, et forsitan addi potest, nihil amplius scitu necessarium esse; namque, qUO tutus adversus febres efficiaris, hanc potestatem nocivam effugias tantum necesse est. Medici vero sibimet in conjecturis de dotibus modisque contagionis diversis, quae paU-Jo altius in ordine causarum persequi conati sunt, indulserunt. Exemplum autem eorum, utpote qui natura theorias excogitandi et persequendi forsitan cupidior sim, non

imitari non possum; et paucula igitur super hoc argumento Perquam obscuro proferre aggredior. Hoc novitate

29쪽

DE CONTAGIONE.

rei potius, quam spe laccessus prosperi magna, inductus

facio.

In originem contagionis febrilis primum omnium inquiram, quod in primis arduum et dissicile esse minime ignoro. Nullum auctorem novi, qui hanc prospere investigavit. Vulgo existimatur, quo plerique medicorum ex toto contenti esse videntur, contagionem febrilem a putredine, et non aliunde, oriri l. Quanquam medici hoc modo de principio suo universo consentiunt, in hoc uno tamen magnopere differimi, quod alii substantiam quamlibet putridam contagionem progenerare Valere contendunt, dum alii non minus spectabiles hanc potestatem ef-l fluviis, quae a corpore humano solo friuntur, et quodi loco arctiore continentur, vitiatis et corruptis, circumscri-lbunt l. Utrum accurata naturae observatio et caute inde deducta uni alterive harum opinionum faveant, proxi- mum est ut consideremus. Omnia putrida contagionem generare non posse Probare, nec multum ingenii, nec magnam rerum medicarum notitiami Pringle's Obs. p. a. c. 6. 9 6. Monro's Obs. p. q. c. I. S T. Paraeus de Peste, c. 3. Fores lus Obs. I 6 4 9 et 7.

30쪽

DE CONTAGIONE.

notitiam desiderat. Opinioni plurima adversantur exem- .Pla, et ea etiam, ubi vix ullus fallaciae locus esse potest. Primum omnium, compertum habemus, quodlibet corpo ris membrum gangraena corripi posse, nulla febre, saltem continua, superveniente. Iterum, anatomici cadavera Pu

trida frequenter incidunt; sed, quantum potui discere;

nunquam contagione tentantur. Denique, qui in bruti animantibus mactandis, in coriis eorundem et intestinis ovinis in varios usus parandis, et in oleo balaenarum coquendo occupantur, et Vitam igitur non tantum inter putrescentia, sed inter putrida etiam emuvia, ex toto consumunt, valetudine commodiore, quam plerique qui artes: mechanicas exercent, ut a fide dignissimis accepi, fruuntur.

Huic conclusioni assentitur celebris ille Boerhaavii discipulus et commentator. Verba ejus transcribenda curavi: Illi, qui coria animalium ad varios usus parant, et illi, qui gluten ex animalium partibus conficiunt, perpetuo inspirant aerem putridis exhalationibus inquinatum, et tamen satis fani vivunt. Foetor autem tantus est in his locis, ubi talia opificia peraguntur, ut Vel transeuntes: ς offendat. Immo observatum fuit, acrem putridis elu- viis repletum fuisse pestis remedium f.' Insuper

SEARCH

MENU NAVIGATION