Disputatio medica, inauguralis, de frigore. : Quam, annuente summo numine, ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti; nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae faculta

발행: 1780년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Dis PUTATIO MEDICA,

INAUGURALIS,D E

FRIGORE.

Ex Auctoritate Reucrendi admodum Viri,

D. GULI EI MI ROBERT SON, S. S. T. P.

Eruditorum ex mini subjicit

a V L. CARO L. WELI S,

BRITANNUS. Ad diem et . Junii, hora locoque solitis. ED IN BURGI Apud B ALTO UR et S M E L L I E,

3쪽

Jo HANNI STED MAN, M. D.

Collegii Regii Edinensis Socio. Artis Medicae peritia, Priscaque vitae integritate, Conspicuo;

Nec non

JACOBO GREGORY,

Medicinae Theoret eae in Academia Edinensi Prosellari, Patris illustrissimi, Heu i qui fuit. stigia jam prementi;

Denique,

ANDREAE DAL ZEL,

Literarum Graecarum in eadem Academia Prosessori. Propter eruditionem, Morumque suavitatem, Insigni, Grati animi monumentum, Hoece opusculum D. D. D.

AUCTOR.

5쪽

DISPUTATIO MEDICA, INAUGURALIS,

FRIGORE.

DE frigore aliae atque aliae prolatae

sunt opiniones. Inter auctores enim Physicos, de ejus natura, inter medicos, de modo quo agit in corpus humanum, diseputatum est. Quaestiones vero physicas, in hac disputatione, prorsus intactas relinquens, in corpora nostra solummodo de frigoris potestate disserere aggrediar.

Frigus

6쪽

DE FRIGORE.

Frigus agere potest, vel in ' materiem corporis nostri simplicem, vel in cerebrum et nervos, aut denique in sibi as moventes. Effectus igitur quos in horum singula praestat diversos, breviter exponam, Ct, quantum possim, explicare tentabo. De F igoris Polescite in Materiem Simpli

cem.

Communis haec opinio fuit, hodieque etiam apud quosdam magnopere Valet, Universam tum frigoris tum caloris in corpora nostra actionem, Vel saltem praecipuam, eandem esse ac in materiem inanimatam. Animadvertunt hujus sententiae fautorCS Materiei corporis humani, tum fluidae cum solidae, quatenus iisdem dotibus instructae, quas habet materies inanimata, nullam, quoad scio, vocem medici dederunt. In hoc vero sensu, utar vocabulo materi isimplicii, quod termini ab aliis usitati, solidi implicis tantum est extenso.

7쪽

DE FRIGOR E. 3

totes calore corpora quaecunque rarefieri, frigore, contra, omnia densari. Contendunt igitur, legibus iisdem corpus humanum quoque subjici. His nixi principiis, satis quidem simplicibus, multa in pathologia explicant; interque alia, quaestionem istam per nobilem, cur hyeme morbi cum inflammatione, cur putridi aestate potissimum grassantur. Morbi enim cum inflammatione, secundum eosdem auctores, a leuiore, vel humorum nimia densitate, putridi contra ab horum tenuitate, Ortum habent. Dentitas autem a frigore inducitur; tenuitas vel rarefactio a calore. Conclusio facilis est et evidens. Hanc totam opinionem, tam falsam es equam simplicem, Plurima demonstrant. Morbi enim inflammationem habentes, si pendent e fluidorum lentore, a frigoris videns ante oriundo, quo acrius sit frigus, eo latius grassari debent. Hujus rei veritatem vero non confirmat experientia. Contra, morbi id genus, consensu clinicorum amplissimo, non perdurante frigore, sed mitescente,

8쪽

D E FRIGOR E.

mitescente, nimirum sub hyemis finem, et

vere, ineunte etiam aestate, maXime frequentes esse dicuntur. Porro, ita comparata est fabrica nostra, ut, sub gradibus frigoris valde diversis, eadem fere temperie semper fruamur. Non nisi CXtimae partes, corporisque superficies, sine vitae jactura, vel saltem periculo, calore suo nativo privantur; atque hae quidem, quod ad molem, prae caeteris nihili habendae sunt Ita, si thermometri bulbus in os indatur,

utcunque vicina aeri eXterno haec pars sit, semper ad gradum nonagesimum circiter octavum mercurius ascendit. Neque, calore eXterno applicato, corPOris calor internus

major evadit: Inter alia hoc demonstrant experimenta ab Fordyce aliisque Philosophis Londini instituta, nec non corporis temperies in omni regione immutata. Quin et Halleri , aliorumque eXperimenta, liquido probant, sanguinem humanum, nequidem frigore in summo, nec calore a lidae bullientis, ullam, vel saltem notabilem, quod

ad densitatem aut rarefactionem, mutatio

nem' Vid. Elementa Physiologiae, tom. II. p. com

9쪽

nem subire. Ex hisce igitur concludere par est, qui calorem et frigus in corpus

humanum easdem vires exercere ac in materiam inanimatam, atque ita morbis totius habitus originem praebere, contendunt, eos vehementer errare. Nonne igitur est mirandum, quod pro haemorrhagiae causa sanguinis rarefactionem, a calore externo oriundam, Posuerit egregius noster Praeceptor Cullenus, vir ille summus, qui tot alia falsa delevit commenta, qui tot protulit nova in lucem, et, denique, massam phaenomenon medicorum informem et ingentem subfrientiae quandam speciem redegit tIsta opinione igitur, ut falsa, rejecta,

aliam, et, ut opinor, saniorem nunc profe

ram.

Frigoris effecta in materiem simplicem minime esse generalia videntur. Praecipua sunt, cutis fissurae, quae aliis quoque malis posthac recentendis, originem dant, et Partium extremarum gangraena. Eorum ratio fortasse non valde dissicilis est. Observatum

10쪽

DE FRIGORE.

Observatum est, si corpori cuivis calorem non bene conducenti, sic applicetur frigus, ut Omnes ejus partes, eodem temporis puncto, non frigoris eodem gradu afficiantur, has, nempe, partes ex inaequalibus suis contractionibus, ad separationem semper esse pronas, et saepissime revera a se mutuo separari. Hujus rei documenta

dant casus quam maxime communes. Sic vasa vitrea ex incauta in ea, dum calent,

aquae frigidae affusione quotidie franguntur. Quin et aquam, liquoresque aquosos, si frigoris vi ex suido in solidum mutantur, in altero majorem, quam in priori statu, spatii quantitatem occupare; et Porro hanc expansionem subito, summaque cum vi, fieri, optime notum est. Ita, li frigori glaciali objiciatur vas vitreum, aqua impletum, et bene obturatum, dum transit aquaeκ statu fluido in solidum, vas frangitur. Par quoque est ratio, quod aedes regionibus in borealibus non tamdiu durent, ac in plagis istis quae glaciem ignorant. Applicentur hae res observatae ad corpus humanum. Cutis

SEARCH

MENU NAVIGATION