Praelectiones in diversos morbos chronicos

발행: 1788년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

8. A mala et varie assecta glandula pro, stata: ejusque glandulae inflammatione, supinpuratione; abscessuque ejusdem rupto inurethram, quod fortasse subinde contingit: vel in perinaeum , quod saepe: Vel in Vesicam; vel denique in intestinum rectum. Etsi hi ultimi modi, quibus abscessus prostatas rumpuntur, sint paulo rarius observati. Inde fistulae. Ab ejusdem glandulae prostatae scirrho, digito per anum immisso cle tegendo. s. Ab emissariis prostatae, vesicularum

seminalium, glandularum littrianarum, CO Perianarum, aliarumque praetumidis, callosisque; a veru montano nimium tumente. A cellulis, una vel pluribus corporum Cain Vernosorum, nimium dilatatis, et urethram angustiorem reddentibus. Juvant hic can- detulae variae laxas carnes, Varicesque comprimentes; praecipue vero candelae perso

ratas, sine quibus subinde mictus est impossibilis.

Incontinentia urinae graves et repetitas, et male curatas gonorrhaeas sequitur. Fit ab eroso assumtoque vesicae sphinctere. Nonnunquam incontinentia solum nocturno, si

videlicet paucae adhue suppetant sphincteris fibrae , quae in vigilante homine vesicam

132쪽

stringunt; at vero in dormiente et hae refi- duae laxantur, et lotium dimittunt; malum immedicabile. I Ι.Sterilitas virilis ad morbos pariter illos pertinet, qui eX iteratis et gravibus gonorrhaeis sequi solet. Multas sunt hujus vitii causae: sc. defectus seminis boni, proliscique; vesiculae seminales emarcidae, strigossa; semen aquosum, tuoso miasmate contaminatum; impedita ejaculatio ob ductus ejaeulatorios obcaecatos , imperviosque; arethras canalis justo amplior, justo contractior, morbidus varie, et praeternaturaliter, tortuosus ob ulcera olim praesentia, natasque inde cicatrices. Certe potior sterilitatis virilis causa est impura olim venus , eaque frequenter culta morbive inde Contracti, ac male sanati. Hinc qui alendas prolioperam aliquando navare cogitat, is VH ex hoc solo capite tenetur vitam omnem, aeta tem praeprimis juvenilem juxta rectae rationis normam eXigere, caVereque, ne praematurae, Vagae, exlegi, atque morbo foedo contaminatae veneri spem prolis futurae immolet , atque se tradat morosae, desertaeque senectuti, ac desolatae. Μietus bifidus gonorrhaeam non raro sequitur, perque omnem subinde Vitam perstat.

133쪽

1 aL Duplici filo mingunt, qui hoc incommodo Vexantur. Equidem nullus hic dolor aegrum Vexat, nihilominus obesse id puto generationis negotio, neque debitam semonis ejaculationem fieri. Subinde ita mingunt, ut lotium non recta emittatur, sed ut id perpendiculariter in te ram cadat: id pariter generandae proli obesse existimo , ob impeditam seminis ejaculati directionem. Hinc utrumque hoc incommodum omnino negligi non debet. Causamictus bifidi est exiguum tuberculum aut eminentia in orificio urethrae nata, quae urinam appellentem dividit in bina sta. E dem excrescentia, idem tuberculum in superiori parte urethrae locatum efficiet, ut lotium illuc delatum in recto suo tramite

per id obstaculum deviet, et detortum in

terram cadat. TEsTΙcULUS VENEREUS.

Quodsi haee urethrae inflammatio ulterius progreditur, et ob partium vicinitatem vasa deferentia, funiculum spermaticum, epydi- dimides, testes corripiat, tumor testis oritur. Videamus potissimas causas testiculi

Veneret.

134쪽

Major quantitas veneni syphilitiei corpori applicati subinde ratio sola est, cur

testiculus venereus oriatur. Videtur nonnunquam virus Venereum sua acrimonia differre, ut certis annis, certis in corporibus minus acre, minus inflammans sit. Acrior

ergo indoles hujus veneni non solum urethraF, sed et testes inficere videtur. Fors etiam praecedens aegri diathesis phlogistica

Tatio est, cur miasma venereum in uno homine gonorrhagam, in alio testiculum vene- Teum exhibeat.

Deinde scimus, mox ubi venenum susceptum est, tentiginem saepius veneream insequi, quae si obsequiosos habeat aegros, valida illos testium inflammatione multat. At etiam go-noxrhea in prImo stadio male curata frequensaeque causa est oriturae testium inflammationis: sic, si balsamicis remediis stadium inflammatorium eures, vel adstringentia i terne aut in penem injiciendo exhibeas; re petitus in stadio inflammatorio gonorrhagae

coitus, diaeta calefaciens, sufficientes omnino causas sunt, cur aegri testiculum venereum contrahant ,

Exitus testiculi Menerei varius est: vel benigne resolvitur, si levior inflammatio, praecipue autem si idoneam methodum curandas

135쪽

randae gonorrhaeae adhibueris: at si gono rhaea parca prius, nunc autem difficilior , aut gravior sit inflammatio, in suppurationem vel gangraenam abibit malum. Sunt etiam corpora ita male disposita, ut cito gangraena sequatur. Non nunquam tanta est veneni acrimonia et inflammans vis, ut morbus cito in gangraenam, aut, quod frequenter accidit, in scirrhum, vel tumorem

scirrhoideum, desinat. Hinc divisio nascitur testiculi venerei, scilicet in in ammatorium , fumuratorium , gangroenosum, scirrho um. Singulae autem species testieuli venerei

aut tanquam morbus mere topicus, de quo hic agimus, vel tanquam symptomaluis confirmatas considerandae sunt. Si malum sit mere topicum, tosticulus venereus curatur methodo antiphlogistica, venae sectione, emulsionibus nitrosis, balneis, semicupiis tepidis, formentis, cataplasmatibus suspensoriorum ope superimpo itis, victuque tenui. Fracta paulisper inflammatione, unguentum de althaea, adjecto

mercurio ViVO, aut mercurius Vivus gummi

arabico subactus applicatur. Mala methodus est, quae purgantibus utitur, ubi levissima vel ex callia, tamarindisve Parata pu

136쪽

I26gantio vix conveniunt, uti in omnibus nempe inflammationibus. Pessime a quibusdam durante stadio inflammatorio mercurialia salibus juncta praescribunt. Testiculus venereus suppuratus curatur ea methodo , quae aliis etiam suppuratis partibus convenit, eo tantum cum discrumine, ut suppuratione in tali testiculi ad finem fere perducta, remediis externis suppurationem adjuvantibus aliquid mercurii addas, cum haud sis securus, an boni moris suppuratio , an omnino extinctum sit virus siphiliticum. In gangraena incipiente cortex Peruvianus, Camphora, externe et interne adhibetur : in graviori malo exstirpatio. Scirrhus testiculi: subinde verus adest scirrhus, subinde spurius , toto coelo diversus a Vero, utpote qui in cancrum abit. Saepe sanatur emplastro de cicuta , addito

mercurio; aut unguentum ex gumini ammOniaco aceto soluto, et mercurio therebinthina subacto et internis resoluentibus, mercurialibus potissimum, non neglectis. En potiores gonorrhaeae gravioris neglectae , reiteratae effectus graviores. Transitum facio ad alios morbos a suscepto miasmate Venereo oriri solitos.

137쪽

Ia BUBO. Tumor glandulae inguinalis, unius, plurium, in utroque, alterutro inguine Bubo audit. Bubo non solum in morbo Venereo datur, sed in febribus acutis seque , rarissime tamen , nisi in pestilentialibus. Bubonum febrilium loco saepius parotis observatur: rarius tumor glandularum subaxillarium. Subinde bubo est a materie scrophulosa, subinde ab arthritiis. Id scitu est pernecessarium, ut ne alterum cum altero confundas. Bubo venereus duplici modo considerari potest, i) tanquam sympto ma gonorrhaeae graVioris , neglectae; balsamis, adstringentibus, purgantibus, mercurialibus acrioribus tractatas, et a) datur bubo sympto maluis confirmatae. Posset idcirco diviso fieri in bubouem g Onorrhiacticunm, et bubonem Venereum. Uterque bubo distingui debet probe. Hinc descriptionem dabo bubonis Vere Venerei, ut eundem dignoscas a gonorrhaeico bubone. I, Venereus bubo oritur, quin paulo ante praecesserit gonorrhaea male curata aut neglecta, ab et praegressa sunt, et comitantur

138쪽

tur actu plura luis iam radieatae signa. Aliter se res habet in bubone gonorrhaei co. Locum bubonum inguina dixi. Aliae glandulae rarius multo afficiuntur: etsi glandulae infectionis loco propriores subinde

afficiantur, e. g. mammarum glandulosa pars, glandulae colli, si virus venereo osculo, vel Vero per infantem Venereum suctione in mammis fuerit communicatum. Peculiariter natura cavit, ne glandulae internae tam frequenter et tam levi negotio Corripiantur ve- uereo VIru: quot enim quaeso mortes essent

quotidie observandas, si glandulis e. g. in melanterio locatis, idem et tam crebro eontingeret, quod glandulis inguinalibus ἶBubo gonorrhaeicus eandem ipsam meiathodum requirit, ac ipsa gonorrhaea. Cumis sit semper, saltem initio, inflammatorius, antiphlogistica omnia adhibenda sunt, et benigna resolutio tentanda est. Errant, qui hos bubones ad suppurationem Perducere, et per vim volunt. Hinc errant, qui acribus, maturantibus utuntur. Errant, qui materiam Veneream illuc iam depositam existimant, quae suppuratione facta deberet eliminari. Est enim inflammatio simplex et benigna, solo consensu, et ob vicinam inis

139쪽

I 29 bubonem esse benignum, quod si ad suppurationem perveniat, pus inde exortum viru careat, et gonorrhaeam excitare non possiturethrae immissum.

Quodsi tamen inflammatio nimia, nimis diu durans esset, naturaque suppurationem meditaretur, ea esset promovenda juAta regulas chirurgicas, aperiendusque bubo esse Pessima consuetudo est: quorundam, ut semimaturos bubones aperiant, ne forte, ut ridicule opinantur, pus jam aliqua quantitate praesens resorbeatur, et luem faciat. Semiapertus difficilline sanatur, et labia dura acquirit, fitque ulcus cacoethes, subinde

cancrosum.

Mala est consuetudo apertorum bubo num labia cultro aut forfice rescindere. Bubonem inflammatum emollientissimis cataplasmatibus foveto; suppurari incipientem iisdem; tardius suppurantem, Vel vero ubi concepto jam pure vicina dura sint circumcirca, emollientibus addenda sunt stimulantia, utpote quae miscela ideam dat

maturantis remedii.

Bubo subinde eo in statu est . ut resolvi discutique non possit, neque tamen ad plenariam inflammationem perduci. Manet I tum OT

140쪽

I3o tumor velut Jubini lammatorius et chronicus, ac si vis vitae desceret et impar esset promovendae ulterius inflammationi. Hoc in casuten talis solventibus, resolventibus, Externis et in ernis , juvabit rubefaciens, quinet acria quoddam inflammans , quin et caullicrum buboni tmeonere, ut sic excitaretur inflammatio. Cepa et allium contusum cum pasta e farina mistum et impositum: item melle subacta farina, fermentum panis tunc indicantur. Item paucillum lapidis caustici ad apicem bubonis applicatum per

unam alteramve horam levem ibidem escharam, at in vicinia inflammationem facit. Eodem tempore, busonibus nempe nec

resolvendis, nec suppurandis, sed ubi illi

in statu quodam chronico et levissimas inflammationis manent, necesse simul est vires vitae victu Vinosipri plenioreque erigere. Ρlerique bubones alii ad alteram classem

pertinent, suntque bubones nongonorrhaeici, non consensuales, sed Vere venerei. Oriuntur hi ultimi a viru Venereo inflammante,

depositoque ad ipsum corpus glandulae. Sunt hi varias itidem indolis, R. inflammatorii, suppuratorii, gangraenosi, scirrhi- formes , Vere scirrhosi, scrophulosi, cede-3natosi, scorbutici, sistitiosi, mali moris seu

SEARCH

MENU NAVIGATION