Praelectiones in diversos morbos chronicos

발행: 1788년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

satulentus dictus, sive nombis crampus dicitur; est unius alteriusve musculi involuntaria et dolorifica per aliquot momenta contractio, in collo praeci-Pue, sura, manuum pedumque digitis.

Alia spasmi divisio est in acutum, in chronicum, in primarium, o tomaticum gin periodicum certa vel incerta periodo. Quod si pasmus subita cesset, et ut primum cessaverit, eadem celeritate denuo redeat, ita ut spasmus alternis vicibus solvatur recurratque , jam non Dasmum dices, sed eonvulsionem adesse; etsi utraque haec affectio, modo convulsio dicatur, ut utrumque Vocabulum plerisque idem sonet. Ergo convulsio in sensu strictiori alterna et involuntaria musculorum contractio et relaxatis , sensibus interim externis et internis in-ιegri Convulsionis diviso seque multiplex esset, si ex partium convulsivarum diversitate diversae quoque species statuerentur. Celebrior divisio est in convulsionem acutam, chronicam, quae ultima rarior est ; in contianuam et Periodicam, Originariam et LX ts-maticam, deuterνathicam et protOFathicam. Dividitur porro in Trismum, sive dentium stridorem, quae convulsio musculorum maxillarium

202쪽

larium symptoma in aeutis, phreniti de potissimum saepius obvio. In risum sardoniam, siare convulsionem musculorum faciei et oris, cum risu involuntario. Male confunditur risus sardonius cum Dasmo canino. Risus hic sardonius non cum animi voluptate , sed cum dolore aut iracundia efficitur ;risus hic inflammato, aut Vulnerato, aut

iuppurato diaphragmati supervenit. Item

ad convulsiones pertinet tremor artuum,

levioris convulsionis species; sternutatio morbosa; siligultus; palpitatio cordis; chorea St. Viti etc. Diaguosis facile formatur: minus facilis vero prognosis est; hanc ut formes, nota sequentia quasi axiomata: I. spasmi ex inanitione ferme semper lethales; nam do ..cente Hippocrate, aph. 5-3: singultus multo es0s , convulbis αλι γιngustus j erveniens malum; et aph. F-z: vulnerei convulsi verveniens letale, vel a saeum periculosum ;aph. 5 - s6: si fluxui muliebri convulyio et ianimi deliquium superveniat , malum; aph. 7 - 9: a janguinis fluxu delirium aut etiam

convulyis, malum; a. convulsio et spasmus in acutis Valde malus , 3. convulsio tamen ante eruptionem variolarum, morbillorum, aut minus mala, aut boni etiam ominis est;

203쪽

4. convulsio et spasmus uti frequentior in infantibus, ita minus periculosus iis plerumque est, quam adultis; 5. inter adultos Reminae facilius, et minori cum Periculo convelluntur, quam Viri; 6. convulsio per stata intervalla rediens, quin adventus sui signa edat, in morbos diuturnos, melancholiam, maniam, paralysin, Nilepsiam, apoplexiam transit. Quae hic circa causas convulsionis multiplices , omnisque spasmorum generis dicturus sum, altius omnino sunt imprimenda, cum in omni specie morborum nervosorum magni ea momenti sint. Equidem medendi ratio morbis hisce nervorum incerta, Vaga. et persaepe mere empyrica est, tum quod cognitio exquisitior nervosi systematis nos adhuc deficiat, et meras nobis hypothesea physiologia circa nerVorum functiones pathologiae transmittat; tum et alia ratio methodum medendi incertam reddit, scilicet, tam multiplex morborum nervosorum facies est, spasmi varii, Variarum partium, varia ratione sese conspectui offerentes, convulsionum diversissima forma, diversissimosque

aemulata morbos, catalepsis , epilepsia, aut compositum, spasticum, convulsivum tela-

204쪽

apopleeticum quid simul habena i tam diutitiplex inquam morborum nervosorum facies medicum facile confundit, idque efficit, ut de vera morbi Causa ne somniet quidem, et consilii expertus obvium quid titulo anti Dasmodici donatum arripiat. Sed videamus, a non aliquid Iucis rei huic, etsi perobscurae , afferre possimus. Oportet medicum quo3dam habere canones, qui in morbis his adeo frequentibus, aspectu horridis, eventu Persaepe letalibus, ipsum dirigant, etsi juVamen supersit nullum, eum tamen aptum reddant, ut Prognosta secuiariorem formet. Quae hic dicturus sum, ad omnem spasmorum conVulsionumque genus pertinent, ad ipsam adeo gravissimam et uni versalem totius fere corporis convulsionem , Rilicet ad epilepsiam spectant. Μultum praeterea lucis inde accedet morbo alte , frequentissimo nostris temporibus, molestissimoque, morbo Videlicet hysterico et hypo chondriacos Ante omnia in memoriam revocanda sunt duo causarum morbificarum genera, quorum alarum Frsi diis erat , alterum exescant eomplectitur. Videamus Praedis ponentem causam in omni sPasmorum , morborumque nervolarum genςrv. Novimus vim illam

205쪽

musculis insitam , antiquis iam notam, explicatam a Baglivio, Boerhavioque, sed multis experimentis hac demum aetate ab illustrissimo Haltero confirmatam , irritabilitatem dico: haec varia est variis in hominibus. Rusticus helvetus e. g., qui montium ineola solo lacte et caseo victitat, tam exigua fibrarum irritabilitate gaudet, ut vitri antimonii 24 grana, incredibile dictu, Laelio devoret, et lenem inde emesin patiatur. Quo quis victu duriore utitur, sole frigoreque magis duratire, animus mini s cultum poli tumque litteris habet, eo minori irritabili late gaudet. verum uti haec corporis naturalis proprietas Gfectu peccare, sic et eae essu potest. consideremus corpus molle; mollibus , delicatis , aromaticis , carneis usum alimentis ; potibus vitiosis , spirituo. iisque, calidis mixto aromate, ut Thea est et cos . consideremus hominem aut litteris deditum, elegantioribus praecipue, iisque, quae , praeterquam quod vim intelligendi

exerceant, Varia insuper pathemata, frequenterque et valide excitent; hominem, qui hac ratione educatus, his imbutus scientiis, genio et amoribus liberius indulget, iulicitisque praesertim, ut qui mentem vehementius aggrediuntur : hocce in homine vis

206쪽

irritabilis aucta supra modum erit, et excessu peccabit. Hoc in homine modo descripto vis irritabilis ita aucta non soli illi stimulo naturali , provenienti fortassis a liquido ne veo, obediet; sed quiscunque alius peregrinus stimulus sufficiet ad concitandam atque in actum deducendam vim hanc irritabilitatis nimium auctam. Utriusque hominis, minusquam oportet, et nimium irritabilis, imaginem, sequens observatio sistit. Notum est carnes bubulinas , aut aliorum gr-diorum animalium, animali occiso sat cito vim irritabilem perdere , eamque non tam facile quocunque adhibito stimulo excitari posse rat vero Carnes ranarum oecisarum solo adsperso sale in diuturnos inordinatosque motus concitari. Sis rusticum quadratum, duroque de robore natum diaetae vitium, aut inclementior aer, aut mors parentis audita, aut spes adamatae Puellae, aut omnino non, aut mediocriter afficit: e contrario hominem nostrum nimis irritabilem ventriculus plenior, aura frigidior, Vel nuntius quidam gratas ingratusve, Valide commovebit, variosque inordinatos motus a peregrino hoc stimulo, ut carnes ranarum ab adsperso sale experietur,prout Velhaec,Vel illacorporis pars

magis minusque irritabilitatis excessu peco t. Credo

207쪽

Credo vos mirari auditores optimi, curra orbos nervorum dictos a nervis ad fibras musculares, earumque vim irritabilem transferam. Uerum morborum spasticorum omnium subjectum fibra muscularis est, quarum inordinata contractio ipsum morbum constituit. Nervi ipsi , et cerebrum nervorum origo contractionis , spasmi , convulsionis incapaces sunt: mediante' nervo vis irritabilis solummodo in actum deducitur. Explicata hac causa proelisonente Videamus alias , excitantes apellatas , quae tanquam totidem stimuli considerandae sunt, vim irritabilem ad motus inordinatos excitantes. Si quis nos roget catalogum causarum excitantium, facile respondebimus dicendo, nullam esse cognitam causam, quae in certis hominibus, praedispotis videlicet, non aliquando Visa sit morbum quemdam nervosum produxisse. Hinc omnes causae aliorum morborum in homine praedisposito possunt nimium irritabilem vim musculaerem in morbos exorbitantes , inordinatosque agere. Haec observatio gravissimi momenti in cura horum morborum est, eaque solum tam diversarum, quin et oppositarum opinionum Circa morbos nervosos vigentium

explicatus promptos suppeditabit. Ititerim etsi

208쪽

etsi quaselinque res inter sex res non natu rates dictas morbum nervosum producere Valeat, tamen quaedam causae frequeutiores, ac prae caeteris omnibus nervos afficere obis

servantur; hinc earum catalogum perbrevem juvat subnectere. Vnocrates causas has excitantes ad duas classes seci. VI. aphor. reduxit, scilicet ad inanitiaonem, et ad repletionem:

Verum tertium causarum genus de Gorteradjunxit, videlicet irritationem. Ad has

ergo classes revocari sequentes morborum nervosorum causae possunt: evacuationes nimiae sanguinis partu, ab ortu, Vulnere, et quaeunque demum ratione: evacuatio nimia per Vomitum , alvum, nimia deperditio seminis ; item evacuationes solemnes suppressas, haemorrhoidum , menstruorum. lochiorum etc.; febris inflammatoria, pleuritis, angina, febris larvata cum convulsionibus rediens medicamenta drastica, Venena, Vulnera, nervorum punctiones, tendinum distractiones, luxationes , fracturae ;lapsis in dorsum, cervices, lumbos; vitia primarum Viarum, sc. acidum in infantibus, vermes, bilis, Pituita; materies podagrica obplethoram , aut debilitatem, aut artuum incapacitatem retrogressaimateries exanthematica

209쪽

variolosa, miliaris , e spelaeea , retro, . pressa, retenta; animi pathemata Varia; cera et fonticuli intempestive clausi; herpes

retropressus; pus retentum. Labor nimius mentis et corporis. Vigiliae, fames, meror. Calculi vesicas, uretherum, renum; dentutio. Conviilsiones Vero universales, sive

epilepsiam, saepe et hae hucusque memorata causae producunt; item etiam sequentia vitia: scit . encephali varia: velut abscessus cerebri cerebellique ; x eninges putridae , cartilagineas , ossificatae ; ςolluvies serosa encephali, sinus Venosi angustati, dilatati, eartilaginei; cranii depressiones, exostoses. Interim omnia haec vitia intra calvariam haerere possunt, quin propterea convulsiones, spasmos, epilepsiam producant. Ulterius: levis etiam irritatio, qualis est titillatio Pedum, convulsiones excitat. Item distentio, inflammatio in dentientibus a perrupturodente; Ventris tormina, quae rarius in adultis convulsionibus juguntur, in infantibus

saepe numero diros spasmos, et insultus epi-Ieptieos apoplecticosque causant. Partu. difficilis primiperarum maxime; imaginatriXVis ingens; ebrietas; venus , cum aliqui in ipso actu venereo epilepsia corripiuntur, quod non adeo rarum est observatum. Singularum

210쪽

cto Iarum cansarum hueusque enarratarum exempla assere supervacaneum puto , cum quiVisoa facile apud casuum collectores reperire queat. Pauca tantummodo supersunt circa quasdam convulsivorum morborum causas: scilicet vulnera saepissime convulsionibus et tetano multiplici riungi. Vulnera artuum extremorum potius, quam trunci corporis convulsionibus tetanoque ansam suppeditant.

Τeste Aontio, Bisset, Lind, hoc symptoma

vulneribus frequentius in Indiis orientalibus, quam alibi terrarum supervenit. Vulnera cum simplicia tum composita, punctim, caesim, et quacunque alia ratione inflicta hoc malum post se non raro trahunt; ait men id quidam observasse volunt, vulnera punctim facta morbos convulsivos celerius accersere , praesertim male instituta venas sectio. Iis nervorum morbis, spasmo convulsionique subjacent frequenter illi, qui operationem chirurgicam passi sunt, a utationem maxime. Testes hujus rei locupletissimi sunt Huc ius, Paradius P Lind. Mirabile , quodve Vix ullam explicationem rationabilem admittit, illud ab omni aevo videbatur, quod Vulneri non statim, sed post aliquod tempus, ubi jam pus fundunt, quin ubi consanationi quam proxima sunt, imo

SEARCH

MENU NAVIGATION