Praelectiones in diversos morbos chronicos

발행: 1788년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Vero postquam penitus jam obducta cicatrice coaluere, nihilominus graVes convulsiones, tetanosque letales producere. Notus est Bistueri casus.

Ubi rubio achillis tendine, et Vulnere ViXnon consanato, solamque exspectante cicatricem , laciei distorsio, et demum maxillae tetanos supervenerat. Causa mali hujus sollicite in vulnere quaesita est; repertum nihil; nullum ossis, aut tibiae, aut calcanei fragmentum; nulla tendinis pars nuda; nulla acria, rodentia, caustica applicata vulneri indita fuere, nec de ullis aeger in ipso vulnere doloribus querebatur, quod fere eX in . tegro cute jam tegebatur. oleosa, emollientia externe et interne adhibita, et optilargior dosis aegrum servavit. Ex observationibus auctorem circa spasmos vulneribus supervenientes liquido patet, eos non a magnis magis, quam paucis, limo contemnendis etiam vulneribus timendos

.sse , Parque Periculum afferre ; id quod Dinocrates L. II. Prognostic. jam asseruit,

ait enim: ex cujusvis generis vulneribus mori homines contingit. Haec res summae semper

admirationi medentibus fuit, idque adeo quidem, ut Morgagniui addubitaIit, num

212쪽

ex eausa adeo levi , uti est Vulnus eulum, tam

portentosum malum oriri queat. Verum numerus observationum circa hanc rem tantus

est, ut iis fidem derogare nefas omnino sit. Ceterum haec , utut mirabilia sint, tamen id omnium maxime mirari subit, qui fieri possit, ut dum extremae corporis partes e. g. extremae digitorum phalanges Vulnerantur, plerumque maxilla primum obrigescat, ceteris interim partibus a spasmo adhuo immunibus. Praeter vulnera, etiam contusiones spasmos excitant. Celeber. Chirurgus Schmutare refert, milites tetano in Bohemia et Μora. via frequenter fuisse correptos , qui a globis bellicis in lumbos aut artus impactis non solum vulnus nullum, sed nec maculas in locis contusis contraxere. Vulneri convulsio superveniens lotale ait Hippocrates, secti V. aph. a. Hoc assertum hippocraticum observationibus recentiorum confirmatur ; nam e I 3 aegris, quos . a Vulnere trismum passos Maesius vidit, non nisi duo evasere; et ex M aliis, quorum Monro meminit, 39 periere.

gen fondbiuburg.) Vix nullum evasisse vidit eden inde, antequam largus opitulas, de quo postea, in Germania innotuisset.

213쪽

acee damus. Duo sunt in cura morborum nervosorum elλboranda: Primo ut causam excitantem detegas , eamque remOVeas ;quamdiu enim stimulus hic nervis applicatus est, tamdiu motus inordinati persistent; alterum est, ut ablato stimulo hominis ner-veum systema praemunias, ne tam facile ad irregulares motus sollicitetur ; sive immi fluenda est illa excessu peccans vis irritabilis. Ex his apparet Omnis generis medicamenta nervina esse posse et antiisasmodica ,

etsi nervinorum nomine eerta tantum remediorum classis venire soleat. Pauca tantum . circa remedia delibabimus. Sic venas seelio antispasmodicum est in eonvulsionibus a plethora oriundis, et humorum Orgasmo ; in auxilium tune simul vocentur emulsa nitrosa, serum Iactis tama- rindinatum, ut sanguinis copia phlogosisque, quae stimuli Viees agit, auferatur. Nocent tunc gummi ferulaeea, castoreum, comphorata, moschus, spirituosa; nocet optum ipsum, potentissimum licet antispasmodicum. Maxime autem haec nervina dicta nocent iueonvulsionibus , quae febribus acutis, inflammatoriis superveniunt; harum enim eonvulsionum eadem persaepe causa est, quae deli-

214쪽

delirii, vigiliarum, ete. Auctior tunc humorum motus per Vasa encephali, et incipiens cerebri meningumque inflammatio. Hoc in casu, ortis scilicet convulsionibus diathesi inflammatoria , nerva et antisas- moica erunt posca, raso capiti adplicata, ore assumpta. Iem in convulsionibus vario-l antium antispasmodicum summum erit expositio infantis Variolantisque in aerem liberum , uti probata multoties methodus in-

Oculatorum ostendit.

In convulsionibus ab aquosa depositione

ad cerebrum, uti non nunquam in anasarcadontingit, ubi intra telam cellulosam contentus liquor ad quasdam partes , quae laxiorem telam cellulosam habent, copiosius defertur , tumoreSque eXcitat, uti tumorem scroti, penis etc.; retrogressus is humor meninges cerebri petat, et Omnis generis convulsitones, tetanos, insultus epilepticos, ac

ipsam denuo apoplexiam ferosam dictam ex. eludit , nervilium remedium atque antispas- modicum erit Vesicans raso capiti adplica

tum.

Morbos nervosos infantum potissimum ex abdomine oriri certa observatio est; hinc nervina et antispasmodica erunt, quae mecOnium expurgant, Iac acidum partim corrigunt,

215쪽

stos gunt, partim vomitu aut alvo eliminant;

quae infarctum abdominis a crassiori nutricis lacte, a pulte farinacea ingesta ortum solvunt, educuntque. Item hic vobis ea omnia in mentem revocate, quae de epilepsia infantuin dicta sunt, cum omnes illae causae spasmos convulsionesque, Wi demum apOplexiam efficere solent. Consideremus jam remedia quaedam celebratiora, opium, mos Chum, Castoreum, gummi ferulacea, foetida et empyreumatica quaevis , corticem peruvianum, Viscum quercinum, folia aurantiorum, radicem Valerianae sylvestris, emetica, etC,

L Opium sub seqtientibus conditionibus

in morbis convulsivis exhibeatur, quas quidem is facile determinabit, qui vires opii probe noverit. Hinc I. convulsi otium causa non sit plethora, neque inflammatio ulla. Hinc ubi venae sectio directe indieatur, Cpium , utpote Venae sectioni contrarium contraindicatur; a. convulsiones, ubi optumdari potest, non sint a repletione ventricidi, saburra quacunque, biliosa, acida, etc. nec sint a vermibus, pituita, cum Opium materiem hanc tanquam causam convulsionum intra bdomen concludat, et ejus excretionem difficilem faciat ; . spasmi convulsio.

216쪽

nes a nimia seminis deperditione optum pro hibet, utpote stimulans et aphrodisiacum ; . convulso a nimia emesi, catharsi, cholera opio sanatur; s. convulsio, spasmus, tetanus maxillae, a perspirabili sanetoriano oriri solitus, iis praecipue in terrae plagis , quae aestuosiore uruntur sole, et noctes frigidas , madidasque habent, opto, potenti simul sudorifero facile tollitur; 6. quando punctis aut semilacerus nervus , aut tendo irritationem ad encephalon propagat , et morbos spasmodicos producit, larga dosis opii morbum sopiet interea , dum manu chirurgica simul opem semilacerato tendini ferat. In observationibus medicis Londinen-fibtis ch bis te memorat affectum spasmois dico-convulsivum maxillas inferioris a laesione forti tendinis alicujus digiti aut forte nervi tendinem perreptantis enatum et opto sublatum. is auctor omnium primus iustum ac legitimum opii usum in morbis spasmodicis vulneri ocyus aut serius supervenieno tibus detexit, et dolas duplicatas, triplica tasque propinaVit. In ejusmodi convulsi

nibus, spasmis, tetano post vulnera large et diu datum saepissime sollim ad persectam curationem sufficit, modo illud fuerit obser- ut si quid peregrinum in vulnere Esset ,

217쪽

esset, E. g. particula laedentis instrumenti,

fragmentum ossis etc. illud eximeretur. Con- Vulsiones varias a clavo ferreo pedi infixo Opio curatas narrat Cl. Clephane

ingens alicubi in corpore dolor totumma nervosum in consensum Ciet, et coti, ul-sionga excitat , optum praestans remedium erit. Quaeritur hic, an optum latummodo animae sensum doloris adimat , an, inquam optum prohibeat, ne fibrae nimium tens o irritataeque jam non amplius in mentem agant; Vel Vero an osium Plus Praestet, et praeter sensum doloris , ipsum dolorem , ipsi in nimiam fibrarum contractionem irritatio. nemque tollati Q uaestio haec non intra solas1peculationes continetur ; eius resolutio usum practicum eximium habet ; etenim si solum auferat doloris sensum, et animum per aliquot horas quasi corporis sui inscisum reddat, manente interim eodem morboso statu, mi serum, saepissimeque infidum ab opio lex atamen habebimus. Verum certum est, fibrarum tensionem, crispationem irritationem. que ad aliquod saltem tempus tolli. et stiAmulum irritantem per aliquot saltem horas inertem, inefficacemque esse.

218쪽

8. In convulsionibus a calculo ureterea irritante optum copiose cum oleo datum uul- cum persaepe remedium est.

lepticis paulo ante eruptionem variolarum observari consuetis, optum duplici ex capite prodest: I) nerVos componit, 23 materiem variolosam , utpote diaphoreticum sumnium, ad superficiem corporis ablegat. Convulsiones hae ex mente Sydenhami boni ominis sunt; interim sunt, quibus encephalum nimia vi convulsionum adeo laeditur,

ut noxas inde Varias , per omnem Vitam experiantur. 1 o. In convulsionibus a restitante materie

podagrica non ob plethoram, et circulum inde suffocatum) sed ob vitae virium debilitatem, optum egregium simul cardiacum etenim cum exhilarantibus vinosis comparatur haustu vini boni propinatum, materiem podagricam ad locum aptum, artus scilicet

extremos determinabit. II. Opium conVeniet, ubicunque acris volatilis et causticae indolis materies intra corpus haerens convulsiones movent, modo is materiae irritantis natura est, ut diaph

resi excitata difflari queat.

219쪽

et r. Convulsiones ab acri, drastico ortae opium poscunt, modo id caveatur, ne eX irritante veneno aliquid retineatur. Hinc excusso jam Veneno, aut eo per jugem diluentium usum enervato, superstites vomendi conatus, dolores residui, spasmique opto funt compescendi. IL Alterum in morbis convulsivis celebratum remedium est Mychus. Cl. Zanetti in novis actis N. C. in subsultu tendinum, et tetano totius dorsi, post laesum externum pedis pollicem , sperato cum effectu moschum dedit ad grana octo bis per diem. Plures exstant iij storiae, quae hujus remedii efficaciam in convulsionibus vulneri supervenientibus demonstrant. CL Morgen tern in iisdem novis actis N. C. narrat morbum Convulsivum in puero usu moschi sanatum, ubi morbi causa studium litterarum, ad quae verberibus diutius et saepius adigebatur. Interim CL Farr et O hane moschi usum non ubique adeo felicem experti sunt. Prodest etiam praeter dictos casus in convulsionibus hystericarum , Virorum . hypochondriacorum , in convulsionibus a suppressa perspiratione ortis etc.

III. Tertium ex celebratioribus antispa S- modicis, castoreu/n ab omni aevo habeba-

220쪽

turi Prodest iis ferme omnibus, quibus moin schum convenire diximus. IV. Gummi ferulacea, ala foetida maxime,nomine remedii nervini donatur. Dupliei illa vi gaudet , resolvente, qua pituitosos in- farctus expedit, leniter stimulat, et omnes secretiones ac excretiones promptiores reddit : altera vis est anobna et ferme optata, qua scilicet irritatum nerveum systema, seu ut verius loquar, irritatas fibras musculares Componit, Vimque irritabilitatis nimiam ad aliquot saltem horas minuit. Hinc spasmos ventriculi et intestinorum, qui maximam

partem morbi hysterici et hypochondriaci efficiunt, feliciter solvit. Asthma illud secundarium, ex spasmis 'ntriculi et iii testi-aiorum, ad pectus propagatis ortum, asa foetida tollit. Foeminas paroxysmo histerico sopitas, aut correptas convulsionibus, abolita deglutiendi facultate, clysma, cui asa foetida miscebatur, denuo restituit. Spas- modicam hystericarum et hypochondriacorum colicam idem clysma frequenter sustulit. In tussi convulsiva cL Aillar mirum in modum laudat alam. Convulsiones a vermibus subinde idem remedium compescit, etsi alia habeantur multa hoc in casu promptiora rem odia. Quaeritur, quare asa

SEARCH

MENU NAVIGATION