Tentamen inaugurale quosdam aëris in corpus humanum effectus amplectens ...

발행: 1782년

분량: 44페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE AERIS EFFECTIBUS.

quippe qui, de eo postea sim verba facturus ; sed de eLfectu ejus in aerem, pauca loqui operae erit pretium. Bussonius, facundia perinde atque scientia insignissimus

hanc rem plene tractavit, eique videtur medicos hallucinatOS esse, aerem nempe ut fluidum elasticum solummodo considerantes, neglecto opere frigoris, quod hic tantUm, quantum aerem aeque densum in montium cacuminibUS, ac in locis imis, servat. Quibus haec opinio innititur, av- Eumenta multa sunt.

Imo, In summis montibus, aeque vel magis, ac in locis inferioribus, venti furunt; qui tamen lenes, Zephyrisque similes, esse debent, si aer esset tam levis quam multis videtur.

ado, Aquilae, aliaeque complures aves, ibi multoque altius volant, qVarum corpora aer, Pro ratione altitudinis, evis saetus, vix sustinere posset. stis, Ibi facile respirazur, si excipias frigoris opus, pulmonem ipsum laedens. Da

22쪽

D E AERIS EFFECTIBUS.

calor dilatat, ita frigus aerem condensat, hi gUs Ue crescens a montes ascendentibus semper sentitur. Ex toto colligit, aerem esse ubique fere aeque densum, frigore scilicet pressurae inopiam rependente '. Quicquid circuitum sanguinis velociorem reddit pulmonem non asscere non potest, sanguisque ibi impeditus, Vel accumulatus, vasa facile rumpet. Ab experimentis Halesii t constat, aquam in arteriam pulmonariam vituὶ idemortui, modica vi injectam, non Per comiteS Ven AS Te dire, sed in vesiculas liberrime fluere. Arterias exhalantes, post quam ante mortem laxioreS esse minime negandum ; credere autem fas est, eas per vitam facile dilatari vel disrumpi posse, ita ut haemorrhagiam pro tempore eLficiant. Oh nisus montes ascendentium, sanguinis motus plerumque fit Velox ; Unde, ut Hallerus notat, haemoptoelevitati aeris vulgo tributa. Verba ipsius iterum proferam : ς Si alii a secessu in montanum aerem haemorrha -- gias exiguas, haemoploen passi sunt, ut in primis in Johannes Busson Supplem. a l'l lisloire Naturelle, tom. 5. p. 362. Quem Iocum Cullenus eruditisiimus, hac chartula perlicta, mihi, sesta

Cum comitate, monstravit.

23쪽

DE AERIS EFFECTIBUS.

23s Johanne Schewchper triste exemplum extat, ad Conten- tionem potius adscensus, adque ad summum intensas vires respirationis retulerim. Quiescentes enim Viatore S

iidem nihil ejusmodi patiuntur nec equis usi

Gravis aer gratior est levi. In eo, minus frequenter respiratur, vel ob pulmonem tam plene expansum, Vel ob plus rei nocivae singulis respirationibus evectum. In eo quoque, homo vegetior factus, et in medio densiore facilius moVet, viresque auctas ostendet. In campana enim Urinatoria, atmosphaera octies graviore solita pressus, onus attollere potest decies gravius quam ad terrae 1uperficiem. Si campana lente descendat, parva incommoda ab Urinatore sent untur, si excipias dolorem aurium, aere, scilicet, tympanum nimis premente. IS cuidam adeo fuit ingra-tUS, Ut aurem charta madefacta et convoluta obseraverit;

sed dum descendebat, tanta vi introrsum fuit adacta, ut manu chirurgica vix extrahi posset'. En

' Vide Clare on the motion os flui is, in quo multa de aeri, interni ac externi aequilibrio invenies. Ceniet, quod si campana iubilo asecendat, aer internus tanta vi foret expansus, ut tunicas Vasserum diserumperit, mortemque inferret.

24쪽

DE AERIS EFFECTIBUS.

En igitur quo rem deducam ; multi morbi alias agnos

Centes causas, multa incommoda, quaedam commoda ali-

Unde orta, pressioni atmosphaerae varianti inepte fueretributa ; res est nihilominus nec levis nec ulli, praecipue si pulmones vitio laborent, negligenda. Qui in Helve- tia nostra,' inquit Halterus, pulmone debiliore lunt, certo pereunt quando altiora in loca sedem transferunt, maxime si calor accesseret. Hisce breviter exadiis de gravitate et elatere aeriS, QUAS quidam proprietates ejus nuncuparunt, ad alia, Vulgo quam litates nominata, nunc progrediar. Hic obiter notare siceat, plurimum in charactere hominum efformando, qualitatibus aeris, ex quo immortalis Montesquieu scripsit, vulgo tributum. Quin eae et animalia et vegetabilia admodum assiciunt, nemo dubitat. Canes quidam et Galli pugnaces Hiberni, mutato solo, naturam quodammodo mutant, equique Arabiae omnes superant; analogia igitur in sententiam Montesqueanam redia ducit. Qui mediis ardoribus, extremoVe gelu, aduruntur, ii miserum et ignaVUm genus, cui Ue rei magnae impares, inventi. In calore magis mediocri, ubi coelum serenum fertileque solum sunt, regiae potestati vel sacerdotum

25쪽

DE AERIS EFFECTIBUS.

dotum nimis dediti, incolae plerumque servilem aetatem degunt, nec gloriae fulgore, nec libertatis dulcedine, capti. Quibus tamen coelum frigidum, varium, sterileque solum sunt, ii durum genus, libertatem Vitae anteponunt. Ingenium est varium et mutabile. Exercitatione ac periculis gaudentes, pacem et otium bello et venatui posthabent. Eissi doctrina climatis non sit prorsus reiicienda celeberrimus philosophus ' nuper abunde probaVit, plus aequo climati plerumque tribui, et in populis formandis, leges, instituta, moresqUe, aeqUe, Vel magis, pollere. Hanc rem attamen philosophis disceptandam relinquens, perpauca de effectibus aeris calidi, humidi, frigidi, nunc ordine proferZm. Aeri semper calor inest indeque secundum quosdam semper fluidus fit. Gradus autem multum Variat, haeque

variationes systema humanum magnopere assiciunt. Aerbene

' Hume's effay on the character of nations. Vide quoque Wilson, 'qui litem eum inter et Montesquieu componere pulchre conatur. i De caloris natura sermo non est ; in eam inquirere a proposito Ionge abstraheret. Vocabulo, usum secundum vulgatum, utor. Qui

bus rem plenius investigare placeat, ii philosophos chemicos, ut Cra*ford, Cleghorn, Morgan, λdeant.

26쪽

DE AERIS EFFECTIBUS

bene calidus non modo non nocet, sed multum prodest. Circuitum aequum servat in partibus externis, perspirationem, aliasque Utiles excretiones, promovet. Vim nervosam excitat et alit. Sanissimi et robustissimi, V ut verbis elegantissimis Gregorii nostri utar, qui tali auxilio nil egent, novam alacritatem tam animi quam corporis exinde sentiunt: Debilibus vero et imbecillis, et adversa valetudine exhaustis, Vires labefactas restituit, et quasi vitam ipsam deficientem integrat. Vires musculorum reficit et conservat, sensus jam hebescentes acuit, sanguinis circuitum languidum et fere stagnantem instigat, pulsus in senibus tardos) festinat, et debilem fluidorum motum ac distributionem per totum corpus promoVet; ideoque

secretiones et excretiones omne S jam minutas et fere sup

Pressas, praecipue peripirationem, restituit 'Est certus tamen finis, quem calor aeris, vel gradu vel diuturnitate egrediens, diros exhibet effectus. Systemaenins nimis irritatur ; sanguinis circuitus initio velox, mox languet; partes sanguinis tenuioreS dissipantur, et calor internus nimius factus. Hiuc sanguis ad putredinem pro-HUS ;' De morb. coeli mutatione medendis, s 8o,

27쪽

DE AERIS EFFECTIBUS.

27nus; hinc summa debilitas, et ad dysenterias, febres malignas, aliosque id genus morbos, opportunita S. Aerem, inter respirandum, aliquid nocivi e sanguine evehere, inter omnes convellit; nec dubium, quin aliquid utile ei quoque impertiatur. Quale istud utile sit, meum non est statuere. Multi opinati sunt, sanguinem in pulmone refrigerari ;Crawford censet, sanguinem transeuntem, phlogiston suum

ueri communicari, et dein calorem antea latitantem, ex

aere phlogisto addito, praecipitatum absorbere ; nec opinio antiquorum, qui credidere, esse in aere aliquid quasi vivificans, animalibus inter respirandum immissum, Μonroto ipsi absurda videtur. Nullam sententiam Pro mea ponam ;juvenis enim assii mans solummodo est jure intolerandus, et sententiam quamvis probare in disceptationes obscuras et perlongas abduceret. Mihi sussicit observare, acrem nimis calidum respirationi este Omnino ineptum, et serius citius animalia occidere. Doserta Libyae arida ventus adeo fervidus perflat, ut

homines, elephantes, camelumque ipsum, quamvis caloris mire patientem, cito prosternat. LItrum calor unus sit auctus, an aliae novae qualitates isti horrendo ver to communicentus, quibus Pulmones ipsos, Vel sanguinem vel

28쪽

DE AERIS EFFECTIBUS.

nervos laedat, vix constat . Exempla enim multa sunt, IIbi aer, non admodum fervidus, respirando fiat omnino ineptus. Hujusmodi sunt aer antea respiratus, isque ex aliqua fermentatione, vel sulphure urente, exoriens. In ista procella quoque, Orientem saepe infestante, vulgo Tornari nominata, aer adeo mutatur, ut quibus asthma, pulmonesve laesi sint, ii aegre respirent. Ad hoc explicandum, multi dixerunt, aerem his omnibus modis elasticitatem amittere, indeque pulmonem plene dilatare nequire ; hoc tamen minime certum. Sulphur, inter Urendum, aerem absorbere et fixum reddere, Halesio videtur, qui etiam assirmat, aerem respiratum elasticitatem amittere. Aer in recipulo inclusus, et ab ipso respiratus, aquae superficiem minus pressit, ita ut partem elasticitatis periisse, dixerit '. A simili experimento, rem hUic contrariam colligit Hamilton Post aerem enim adeo respi-

rando corruptum, ut pullus inclusus, convulsionibus, fere ad mortem, torqueretur, aqua nihilominus non descendit. Nonne

Hic ventus Sarviet vocatus, cujus adventu, viatoribus ex quadam aeris mutatione cognito, semet prosternunt, pedibusque ei obversis. humi jacentes, salvi plerumque evadunt.

29쪽

DE AERIS EFFECTIBUS.

29 Nonne hicce auctor parumper expectasse debuit, donec, nempe, aer inclusus aeque frigidus ac antea evasisset tnamque calor aerem rariorem reddit, eoqUe modo pressi iuram adauget. Praeter imminutam elasticitatem tamen, mors subita a sulphure Urente, aliisque orta, esse quasdem alias mutationes, nervos cito assicientes, monere Videtur. Aer nimis calidus, reliquo corpori nocet. Fibras laXat,

et strenuae aditoni impares brevi essicit. Hinc circuitus segnis, aliaque debilitatis signa. Stomachris interdum adeo tonum amittit, ut, quod in exemplo D. Sin Ises, qui diu sub ardente calore iter fecit, videre est, etiam lac mitissimum vix accipi queat '. Hinc menS qUoque languida et ignava, umbracula, et Otium poscit, famae, gloriae, et scientiae aeque immemor. Nervi etiam mire irritabiles ; nam, in regionibus calidioribUS, tetanus praecipue grassatur. Sanguis ad putredinem fit valde procli vis, cui philosophus recens : Plurima tribuit. Calorem humani corporis ubique fere eundem, a mediis ardoribus ad polum usque inveniri, admodum Videtur mirandum. Sub sole ardente, calor humanUS gradum 98. raro superat, nec in frigore extremo infra idem punctum saepe D descendit.

30쪽

DE AERIS EFFECTIBUS.

descendit. Observatio tamen a Culleno nostro primum, quantum mihi notum, in medium prolata, ProbanS, CVR-porationem esse frigoris fontem, hanc rem aliqua ex parte explicat. Ita, quo magi S calorem externum augeS, eo plus erit evaporationis, plusque exinde frigoris. Si haec evaporatio, etsi paulisper, impediatur, calor aeris pessimos edit essedius. In Pensylvania, mercurio in thermometro Falirenheltiano ad IOO. stante, omnia circa philosophum ',1mprimis accuratum, ipso calidiora erant. In isto tamen ardore, messores opera TVstica exequebantur, et impune, dum sudor manabat; sin autem cutis cuivis arida fieret, pronus decidit, animamque cito essinuit.

Caloris humani, parum quod ad gradum Variantis, ex theoria Crawfordii, rationem sic reddit Wilson ι. Calidus aer, Phlogisto jam onustus, parum caloris latitantis possidet. Hinc, dum parcum Phlogiston e sanguine evehit, minimum caloris ei invicem communicat. Aer frigidus, calido omnino contrarius, contrarios edit effectus. Ne incuria mihi objiceretur, hanc sententiam protuli, eam tamen in medio relinquam. Cum: Dr Fran in .: Pag. yJO.

SEARCH

MENU NAVIGATION