De principum valetudine tuenda commentatio

발행: 1710년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

RE FORMATORI

probatione det P. Fr. mbrosis Lifotti Inquistoredi Tadoetia es rael Libro intitolator de Trincipum δε- Ietudine Tuenda Commentatio, Bernardinus Ramaretinni in PataMino Gumna o Prasticae Medicinae Professors Trimari. non V' effer cos'alcuna contro la Santa Fe-

de Cattolica , & pari mente per Attestato det Segretario Nostro, niente contro Prencipi ; & buoni costumi es concedemo Licenga a Gio: Battis Condalli S amsator tu Padoma , che possi esser stam-pato , offervando gi' ordini in materia di Stam-pe , & presentando te solite copte alle Pubblicha Librarie di Venetia, & di Padova. Dat. 23. Luglio 171 Q.

23쪽

PRINCIPUM VALETUDINE

COMMENT A TIO

CAPUT PRIMUM.

.rad publicam felicitatem pLwimum conferre bonam Principis Valetudinem; ideῖque pecMliari diligentia custodiendam. I inter ea, quae in hac humana societate, ad publicum bonum sunt instituta , maXime Optabile est bonum Principem habere , non minus quoque votiSexpetere licebit eundem bona

incul.

pata Valetudine, cum Vitae longaevitate gaudere ; Quemadmodum enim sit tamen interdum licet magnis par. Va componere dum Paterfamilias , qui in propria Domo Princeps , & Dominus est , recte Valeat , ut rebus suis vacare possit , rei domesticae negotium rite procedit, & cen-

24쪽

sus augetur , ast ubi adversa Valetudine premitur , oeconomica administratio pessum it ac patrimonium licet amplum fuerit paulatim ad tenuitatem redigitur, ita prorsus si bonus Princeps secunda fruatur Valetudine, subditi in ossicio perstant, & politicum Regimen im-

Perturbatum servatur , si vero lubrica , &inconstans fuerit Principis Valetudo, diu stare non poterit publica felicitas, perditi enim homineS novarum rerum cupidi, hinc ansam captare solent , publicam quietem seditionibus , & bellis civilibus evertendi , quale infortunium olim experta est Gallia , sub Carolo IX., qui ob vitam valetudinariam , cui erat addictus, magnis calamitatibus floridissimum Regnum suum afflictum , & convulsum

adspicere coactus est. Sic Rheutam Scotorum Regem Septimum variis morbis conflictatum, ac semper lecto astixum , cum a Nepote regnandi cupido periculum aliquod sibi impendere agnosceret , a Regno se abdicasse , ex historiarum monumentis habemus. Non deeLsent exempla , quibus Ostendi posset , cum statu Principis valetudinario, publicam felicitatem constare non posse, cum aetas quaelibet casus hujusmodi habeat , verum res ipsa loquitur,

25쪽

quitur , quando non solum in politicis , sed physicis rebus idem prorsus evenire faciale poterit cognosci . Laboret , uti non raro sit , corporis nostri pars aliqua princeps uti

cor, aut cerebrum affectu aliquo licet non graVi, naturalem totius corporis ceconomiam aliqua ex Parce laedi laccesse est . Si imbecilis Sthomacus sit , nec rite ingestos cibos concoquat , singulae partes totiuS Corporis noxam

persentiscunt , si vero firmus , & robustus sit universum Corpus robur , & firmitudinem suam retinet, Recte propterea in hanc rem Serenus antiquus Scriptor , qui de re medica Carminibus eleganter scripsit , de Sthο- maco hos habet versuS rei Sibomacum Regem totius Corporis ebleContendunt, vera niti ratisne vi lenirer,

At si hoc in nostris corporibus evenire obser-Vamus , non est quod miremur, si in Civili corpore idem quoq; aliquando eVeniat; adeo refert, eum qui caeteris praesit recte valere , quam ob causam Plato in Libro de Republica, Socratem induxit, ex 2Esculapii instituto vetantem , ne qui ex natura sua valetudinarii essent ad publica negotia administranda acce-A E derent.

26쪽

derent. Cum itaque satis constet languente Principe , languere quoque Leges , & publicam felicitatem , magna commendatione digna est Ecclesiae consuetudo , summum rerum Omnium Rectorem pro Christianorum Princupum incolumitate in sacris solemnibus depre

eosdem graviter ex aliquo morbo decumbere contingat. Id ipsu in quoque agere Ethnici pro more habuere . Sic Magno Pompejo tu Campania febre laborante , totam Italiam pro illius salute su is numinibus sacrificia institatuisse legimus . Admirationi quoque olim fuit Populi Romani pietas erga Germanicum , quem a Tiberio adoptatum , pro successore habiturum sperabant ; cum enim illum Antiochiae ex gravi morbo periclitari nuntiatum est

ctu , & moerore versaretur , evulgata fima convaluisse Germanicum , in ejusmodi gaudium estusus est Populus , ut per Urbem conclamaret : Salva f oma , Salva Patria Sa et res s Germanicus , oe in Capitolium cum lutaminibus , oe victimis plebs concrerreret, convulsiss

Templi foribus, ne cui tradit scriptor gessien

tes vota reddere morarent lin. Verum certo nunc IO

27쪽

cio paulo post accepto mortuum Germaniacum , pietas in surorem conversa est, lapidata enim fuere templa , subverse arae , lares

quibusdam familiares in publicum abiecti . Tanti erat apud ipsos Germanici Vita , &Valetudo , spe concepta publicae selicitatis ,

ob egregiaS animi viretates , quae in illo Plaecellebant , si post Tiberii excessum imperii habenas aliquando suscepisset. Cum ergo ad Populorum prosperitatem magnum habeat momentum prospera Principis Valetudo , aequum sane est , ut magna illius habeatur cura, & studium, munuS autem hujusmodi nonnisi Medicae Artis esse poterit, cui ad bene merendum de humano genere semper intentae satis esse non do buit Regulas, & praecepta in universum tradidisse pro tuenda Ηο-

minum Valetudine. editis iuxta aetatum, tem

porum , & locorum naturam , quam spartam exornavit Galenus libris sex de sanitate tueniada editis , quem postea multi alii scriptores sunt imitati , nisi etiam quarundam Peisonarum , quae ad publicum bonum Videntur natae incolumitati studeret prospicere . Sic Mamsilius Ficinus Vir celeberrimus elegantissumum libellum, de Studiojorum Sanitate tuenda conm

28쪽

scripsit , cujus exemplo postea Fortunatus Plempius in Lovaniensi Universsitate Professor egregius opus elega ntissimum edidit de Tog torrem Haletudine servanda . At si Literarum studiosos, uri juris nosis inq; aenigmata smalit,

bene valorci optabiles est , aia Π Ola Utilitatem,

quam humanae Reipublicae priestant digni fuere habiti, ut in sui gratiam peculiares Πaetatus a doctissimis Viris conscriberentur , eo magis Principes legum Custodes , & publicae felicitatis Columen , ab Arte Medica Obsequium istud , seu tributum videntur exiSere , ut pro illorum valetudine, quantum licet tutanda , particularem curam, & operam ii pendat,

Qualis debeat esse Medicus, cui vere Archiatrin0men conveniat, quidve in Principis Persona desideremi . SI Principibus magno decori est , & lauadi Aulam habere clarioribus Viris, quos

in diverso facultatum genere fama commen-dςt . potius quam statuis , & Imaginibus or natam a

29쪽

natam , & instructam , veluti Iurisconsultis , Philosophis , Mathematicis Historicis , Poetis, aliisque Literarum cultoribus , iisdem non solum decorum erit, sed necessarium habere Medicos , fama , doctrina , & experientia

celebriores , quorum opera, tum in secunda,

tum in adversa valetudine utantur. Habuere

sane priscis temporibus Reges , & Imperat reS , magni nominis , & auctoritatis Medicos , uti Alexander Magnus Philippum Acaranum , CHar Augustus Antonium Musam , Ω sic deinceps alii Caesares , & Reges, barbaris quibusdam seculis exceptis , non habent tamen nostrorum temporum Principes , quod hac in

rQ invideant Principum priscae aetatis Fortunae , unico enim seculo adeo exculta est Ars Medica , tum in Theoricis , tum Practicis, ut si ipsis Medicinae Parentibus daretur reVi Uiscere, non parum admirarentur quomodo Arsista tam longo seculorum fluxu , quasi iners ,& otiosa steterit , ac postea tam brevi tempore summum sere gloriae apicem visa suerit attigisse. Quamvis igitur Medicorum praestantis doctrinae , & experientiae suppetat copia,

pro determinando tamen Archiatro aliquo,

Opus est delectu ; oportet enim in eo MCdiu

30쪽

8co , qui in Aula bene mereri , & dignitatem

suam integram servare velit , praerogativas quasdam eminere , quas non tam facile sit ia

coeteriS reperire .

Ad Archiatri munus itaque rite obeundum idonei esse non possunt , qui Medicinae Ele

mentis primoribus labris , ut dici solet, deli

batis , Laurea donati , in Pagos , & Ospida concedunt ibique ad aliquot annOS , alienis periculis praxim aliquam medendi addiscant , mox in aliqua populosa Irbe clini-Cam exerceant: donec apud doctos , & indoctos boni practici nomen sibi comparent . Hujusce enim ordinis Medici in Theoricis semper hospites esse consueverunt, novarum rerum quae in Medica facultate jugiter eveniunt prorsus ignari , nec alios Scriptores Versant , quam

qui de re pharmaceutica tractant, ut magnam

remediorum supellectilem promptam, & in numerato, ut dici solet, habeant. Medicum vero, qui Principum Valetudini praeesse debet, necesse est , ut in loco Studiis apto , hoc est in aliqua celebri Universitate , cursus suos tum in Philosophia , tum in Medicina ex asse ab solverit , ac antequam medicae praxi se de-V eat , in Museo docti, & eruditi alicuius

SEARCH

MENU NAVIGATION