De principum valetudine tuenda commentatio

발행: 1710년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

nd Principis sui sospitatem custodiendam, nisi experiri velit, quantum curarum , &sollicitudinis sibi sit subeundum , si contingat eundem habere in lecto decumbentem,

vel ex aliquo acuto morbo periclitantem, sive ex chronica aegritudine , uti inter torturas podagrica: , seu nephriticae .passionis, g mentem & ejulantem , ut Medico necesse sit assiduas querimonias , de Artis medicae inanitate , ac interdum etiam non bona verba

audire.

Principis itaque si illi cordi est sanitas, qua

cuique homini nihil est praetiosius, erit ut mo nitori suo identidem auscultet, ac illi non munus in Praeservatrice, quam in Curatrice fidem adhibere velit. Si enim bona valetudo miserimo cuique adeo cara est, uti Videmus, quanto carior debet esse Principi, cui supra tot Populos posito , ac inter bonorum omnium an fluentiam degenti, venerationem , & obsequia, tanquam Numini omnes prcestant, ut illi praeter sanitatem nil aliud sit optandum . Nulli certe mortalium , quam bono Principi quadrat , id quod Pindarus in Olympiis sanitatem laudans cecinit , eum scilicet, qui famis, e tremum senium pertingat fama illustris, C a &

42쪽

& divitiis assiliens , nequaquam sollicitum esse debere , ut sit DeuS,

Graecos versus hic lubet apponere , quos Aloysius Adimarus Poeta Florentinus percelebris eleganter Tusca Poesi sic expressit, Cbe quel cbe sano i sortii est emi Sede E con ricbetae onestamente rieae Cinto di fama a saetiar l' obuio u brami pii, ne cercia esser κn Dio.

CAPUT III.

Aeris Naturam, oe supra Viventium c0rporap0- testatem , ni tis aetati magis innocui Re , gram nostrae , rect pro tera illius regia men pro Sanitatis tutela inst

EA est hominis conditio , ut postquam ab

aquis uteri emerserit, novem mensium spatio enhydrobius , ac semel tantum Aerem in quo degimus hauserit , illius usu postea to

43쪽

to vitae tempore carere non possit , tantae scialicet est necessitatis , inspirationis, & expirationis reciprocatio , ut sine alimento ad alia quot Dies vita protrhai possit, sine aere Vero nonnisi ad pauca momenta vita subsistat. De aeris natura , & admirandis illius proprietatu huS, pauca habemus a veteribus Philosophis, longe plura , & oculata fide certiora a rerum naturalium scrutatoribu S habet haec aetas nostra . Quam contractilis, di distractilis sit aer, palam facit Machina Boyliana , ubi aer tanquam in carcere conclusus , per quandam Veluti torturam cogitur fateri qualis revera ille sit , quod idem pariter demonstrat Sci opus Pneumaticus, in quo aer compressus , magnavi, A magno cum strepitu erumpit , ut Pyrii pulveris vim exaequet. Ad explorandaS aeris proprietates varias, & alterationeS, reperta sunt multa instrumenta, uti Thermometri, Barometri, Hygrometri, Anemometri , ac postremo a clari ismo Viro Christiano IX olfio edita est Aerometria, opus sane elegantisi1-mum , in quo ea , quae de aere desiderari

possunt uberrimc continentur . Ut autem ad propositum meum accedam, quid ad Corporum sanitatem aer conserat videamus , aerib , qui

44쪽

nOS circumambit praecipuus usus a Medicis creditus est; ut per inspirationem aestuantem in praecordiis sanguinem temperaret, qua Opinione valere jussa, pro certo habetur , aerem particulis nitrosis laturatum , pulmonum miniusterio sollium adinstar, vestalem ignem in Samguinis massta hospitantem A. Cre Potius ,

quam sufflaminare . Fermentationis quoque , in nostris corporibus , & in omnibus fluidis substantiis , aerem principium, & auctoremese, experimentis comprobari potest , si tempore vindemiae mustum ab uva recens expressum in phiala vitrea conditum , ac orificio spumante concluso , ne quidquam aeris subire possit, post plures menses idem mustum cum codem sapore reperitur ; mirum itaque non est si supra nostra corpora tantum potestatiS

habeat aer nobis incumbens , dum per Os Vbscerum penetralia subit, & sanguini remisce tur, ac dum exterius per cutis poros in venas irrepit. Recte propterea Hippocrates in Libro de flatibus , aerem eorrem , qtuc corporibus nostris accidunt auctorem c ' dominrem appellavit. Profecto si alterationes , quas in humanis corporibus aer valet efficere, conferamus cum iis Cluas at menta , & albe reS non naturales polia sunt

45쪽

sunt inferre , longe plures , & sortiores sunt eae , quae ab aere nobi S proveniunt , quam quae a coeteris rebus ; aer enim intus , & incute continuo nos assicit.

Cum modo frigoribus premimur modosio mimur aestu

Aere non cerim, corp0ra languor babet. Cautum itaque hac in re esse oportet Arachiatrum cui Principis sui valetudo demandata est , idcirco diligenter debet advertere Domini sui temperamentum qualecumque sit , cum sanitas in qualibet temperatura , nisi a mediocritate enormiter excedat, possit subsi1-stere , ut illius aeris in quo Princeps ut plurumum degit temperamento accomodetur , a illud foveat. Laudatur equidem ab omnibus aer sincerior , utpote qui aptus siit ad sanguinis fermentationem , & circulum promovendum, ac spiritus vegetiores generandos . Aliquando tamen evenit, ut quidam ratione sui temperamenti felicius degant in are crassio

ri , quam tenujori, ideoque interdum necessest valetudinarios, e locis ubi aer est salubris,& nitidus , ad loca ubi aer est nebulosus, Sacrassus transmigrare, pessimum enim est Curtam , qμod aegrum facit, ut ait Celsus , & optimum

dici potest, quod sanum redit. Sicuti enim

46쪽

naturarum aliae quidem ad biremem , aliae vero

ad aestatem bene maleve se babent , ita pariter de

naturis hominum licet dicere , quod aliae ad aerem crassum , aliae ad tenuem bene maleve se habeant. Solent propterea Principes variis

in locis habere Palatia in Oppidis suae ditio

niS , modo in Campestri loco , modo in sublimi ad quae se conserant juxta varia , ac di-Versa anni tempora , & prout expediat sani talem ad meliorem statum redigere . Quare Romani Pontifices duo in Urbe habent magna Palatia , Quirinale , & Vaticanum, quae pro situs diversitate , diversam habent aeris , temperiem , sic in Vaticano pro more habent hyemare , in Quirinali astatem traducere . Observare mihi contigit , quod ut plurimum praesertim in Italia nostra Principum Palatia posita sint in locis Civitatis minus salubribus , longe a Foro, & populi frequCntia, quod faetum crediderim , quia , qui primi illa posuere , ad voluptatem potius , & commoditatem, propter situs, & hortorum amplitudinem, quam a d salubritatem animum intenderint. Prope Urbium pomaeria , & fossas , in quas Omnes sordes confluunt , aerem nebulosum esse satis constat, ideoque morbis magis Obn ΣiOS

47쪽

Hos esse cives inibi habitantes , prohibita insensibili transpiratione , quae a nulla re magis laeditur , qu in ab aere impuris halitibus saturato , uti in sua Statica Sanctorius demonstrat, aer enim circumambiens, cutis, & glaim dularum poros obstruit, per inspirationem ve-ao , sanguinis, & viscerum Crasim labefactat.

Observatione dignus est locus Hippocratis in primo Epidemiorum in historia Philisci . Pb et cus , ait ille , babitabat prope murum , c decubruit, prima die febris a rua oec. In hunc locum egregie Mercurialis in hujusce Historia

interpretatione citat , Hippocratem non somtuito apposuisse locum ubi aeger decumbebat, ut Medici attentiores sint ad curandos eOS , qui in hujusmodi locis habitent, tanquam ex malignioribus febribus corripi soliti. Hoc idem repetit Hippocrates in historia octava Erasini. Erasmum, qui babitabat ad Bootae torrentem, febris magna corripuit post coenam oeci Annis abhinc quinque , mihi Mutinae per AEstatem , &Autumnum commoranti ObserVare contigit Constitutionem Epidemicam malignarum febrium de genere tertianarum intermittentium , qua multos , qui circa murorum ambitum domos

habebant sustulerunt , nullo fere ex iis , qui D in

48쪽

2. S

in partibus Civitatis interioribus domicilia haberent hujusmodi febribus laborante . Magni momenti igitur est degere in aere puriori , Aa nebulis remoto , ut fanitas felicior habeatur , in aere enim puro , & minus de terrena iace participante, insensibilis transpiratus,

ad sanitatem adeo necessaricis factitor est ,

quam in aere crassiori, & nebuloso, qui adiapneustiam comitem habet , ubi purus , & serenus liberiorem facit perspiratum , & promptiora

ad omnes iunctiones corpora. Solent Principes non procul a suis Palatiis habere Hippodromos, i& Equilia aedium ad instar magnifice constructa , in quibus longo ordine centenos EquOS generose indolis bene cultos , & peXos vid

re est, tali pompa & luxu , ut hinc metiri Iiceat qualis sit Principis magnificentia , quale fuit olim Regis Latini stabulum , quod descripsit Virgilius , ubi Equi

Stabant ter centum nitidi in praesepibus altis ex equino itaque stercore , ac stramentis, solent stabularii montes sint lagentes acervare non procul a stabulis , qui inibi ad menses relicti ubi putrescere incipiunt, cum postea eX-tra Urbem exportantur, talem mephitim expia Iant, ut Aulam non solum , sed viciniam i

49쪽

ram inficiant ; consultius itaque es et , quotidie purgamenta hujusmodi alio deserre, quam sinere , ut identidem camarina illa commota inquinetur aer , & memorata incommoda subsequantur,

Paradoxum alicui hoc videbitur , si ad Judicium Barometri recurramus , quod serenuSaer flante Borea magiS premat, quam pluviosus, & australis, qua in re halucinatus est Borrellus, in Libro de motibus naturalibus agravitate pendentibus , qui vi ratiocinii potius, quam experientiae credidit aere pluvioso altius attolli Mercurium in fistula, deprimi vero restituta serenitate , quale Problema multorum exercuit Ingenia , ut hujus phaenomeni Vera habeatur ratio , qua de re mihi cum D. Schelhamero Professore Κiloniensi suit controversia ; pro cujus Problematis solutione Epistolam hoc anno edidi ad Celeberrimum Virum D. Lucam Scroechium , A. N. C. Praesidem conscriptam ; aerem itaque nebulosum , &australem, perspiratum diminuere crediderim , non tam quod cutis porros infarciat , quam quod atmosphaera , utpote levior minuS premat , tum intus , tum in cute , sicque laxentur fibrae corporis , ubi sereno aere , & spi-D a rante

50쪽

rante Borea, atmosphaera magis premit, & inoisicio continet fibras , quae suo nixu promin Vent sanguinis circuitum , qui ad facilem transpiratum magnum habet momentum suo appulsu ; sic ratio reddi potest , cur ias stric ut gravent , surditatem, ac languorem inducant , caliginem ses inundant , ut ex Hippocrate , quia minor est atmosphaerae presso , &consequenter fibrarum laxitas, segnior sanguianis per sua Vasa fluxus, ae difficilior perspiratuS , quae mala tolluntur , si gravior fiat atmosphaera , subsequente aeris serenitate Quantae sit necessitatis non solum ad valetudinem tuendam , sed I vitam sustentandam justa, & moderata aeris presso, satis demonstrat Machina pneumatica, in qua eStracto aere animalia moriuntur , & liquida quaeque in ii

morem attolluntur . Hanc ob causim in editissimis montibus , ubi minor est aeris pressio, propter breViorem aeris columnam incumbentem, difficilior est respiratio inflatis pulmonum

vesiculis. in

Recte sane illud to thion Hippocratis adeo celebre , ad aerem referendum quidam Inter pretes volunt , divini enim aliquid , & nobis ignoti illi inest , ut quamvis circa illiuS natu

SEARCH

MENU NAVIGATION