De principum valetudine tuenda commentatio

발행: 1710년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

SMedici , Scriptores tum Veteres , tum novos evolvat , ac norit quOS Auctores legere debeat , quos omittere , ne Tempus inutiliter conterat , atque hoc pacto sese instruat , ut solent JuVenes Doctores in Jure creati, qui in Jurii consultorum Bibliothecis versandis libris operam impendunt , antequam ad Forum pro agendis causi S accedant. Ad erudiendum Medicum , ut dignus sit, qui sive in publicis Lyceis proselibrium munus exerceat, sive in Al lis Principum Archiatri dignitatem rite sustineat, non parum confert in juvenili aetate peregrinatio , non tam curiositate quadam Uarias Provincias , & Regna invisendi , atque hominum mores obserVandi, quam ut peregri nando , doctiores, & celebriores Medicos cujuscumque loci conveniat , & alloquatur , ut ab iis varium medendi modum, & quae usitatiora in morbis apud ipsis sunt remedia accipiat, sicque variis mercibus onustus Patriam repetat . Mirum est , quantum prudentiae , quae in Medico primum expetitur , ac in eo

praesertim qui Archiatri dignitate sit decoratus , sibi comparare possit , is , qui pere grinationem hujusmodi suscipiat ; sic Ulisses , Hi mores bominum multorum vidi; Ο Orbes, B pru-

32쪽

prudentis titulum sibi adscivisse dicitur. Mos hujusmodi nunquam satis laudandus, Germanis valde familiaris est, qui postquam ab Academiis dimissi fuerint, prius quam Medicae Praxiserio se dedant , varias peregrinatiCnes , a praesertim per Italiam nostram capessunt 3 ut

quos in re medica vel fama , vel f Criptae

commendent , inVisant , ex quibus documenta aliqua , quae Artis snt decerpant Extat in hanc rem eleganti simus Libellus Thomae Bartholini, quem ad Gas parum Filium, dum Italiam peragia retes de Medica peregrinatione conscripsit , in quo illum admonet, quomodo gerere se debeat es quae Lycea , quas Urbes adire , quos Medicos salutare aliosque etiam

in omni Scientiarum genere eruditoS Vil OS eXrra Medicam facultatem, quos inter, celeberrimum D. Antonium Maliabequium Hetruriae Decus recenset . Qui ergo talia fundamenta

jecerit , ac postea meditae praxi in Urbe alia qua populosa , ubi periti extent Medici, practicie medicinali ad aliquot annos sedulam impendat operam, supra vulgarium Medicorum sortem assurget, ut aliquando ad Principis Aulam possit accersiri. Singularis itaque do- trina requiritur in Medico, qui vere aptus sit ad

33쪽

regendam Principis sui bonam Valetudinem , non minor enim Virtus est , sanitatem ab iis , quae clanculum , vel aperte , e statu suo , ibiam evertere possunt, sartam tectam tueri , quam eandem amissam restaurare , sicuti non minor militaris Disciplinae peritia in eo exigitur, qui prudentia, ac attentione, arcem ab

hostilibus insidiis norit servare , quam in eo , qui ab hostibus captam valeat redimere . Si vero praeter recensitas dotes , alia accedant ornamenta, ut in Geometricis, Astronomicis, &Physica experimentali, lucro apponendum, nam si non meliorem Medicum, doctiorem tamen, &Principi gratiorem facient . Sumatim quanti momenti sit, Principis valetudinem Medico magni nominis, & experientia claro demandatam esse, Leges ipsae satis ottendunt , nam in Codice

tur ne quis in Archiatium eligeretur , nisi communi meliorum judicio fuis et comproba tus , optimo faene consilio , ne VulgareS Me

dici per ambitum , & malis Artibus, Archia tri

locum occuparent.

In Medico Fortunae favorem desiderari Volunt nonnulli , eoque magis in iis , qui Prii 'cipibus suis operam praestare debeant , qH MB a vulgi

34쪽

vulgi opinionem sevent populares quidam Medici , qui doctioribus , & magiS eruditiS noram hanc appingunt , ac ut pro more habet pessimum laudantium genus, peritiam commendant , & extollunt, sed quae Fortunam comitem non habeat, qua in re ignorantiam suam ,

tus est , qui prudens est , ct ex Artis praec piis operatur . Ccecam hanc Vulgi persuasio nem rident Viri omnes docti , ac praesertim ir doctissimus Joannes Crato trium Imperat rum Medicus , qui in Epistola sua nuncupat ria haec habet verba. Fateamur, inquit ille , crem Hippocrate rem se babere , ut bi soli fortunate facere zideant in , qui sciunt, oe contra in-f0rit nate qui ign0rant. Fortκna enim uti, is r c e facere , boc vero qui hiunt faciunt. Non uti Ior VHo , neque assequi boc quod velis , est id facere , minimeqMe rccte quod facis . Inscius v ro atque indocti res qκ0modo quae se fortunote al quid od finem per tacet ἡ i igitrer crerationes mas for irenatas esse crepiunt, ii .srtem siequant Ar necesse est , oe successus a Deo petant. Haec Crato : Si quis tamen in hoc negotio , quod aegrum, &Medicum intercedit, Fortunae locum aliquem concedendum velit, illum potius penes aegrum, quam

35쪽

quam Medicum reperiri crediderim , aeger enim vere sereunatus est , qui peritum Arrisiacem inciderit, non secus quam qui mari committere se velit, peritum Nautam nactus fuerit ; mirum e it enim quomodo qui navigaturus est , satagat peritum Nautam , quam FO

tunatum reperire , qui autem aeger decumbat

credere se velit Medico , quem vulgus fortunatum potius, quam peritum depraedicet. Atque haec quidem sunt , quae in Medico desiderantur , ad Principum Valetudinem regendam apto , quaedam tamen sunt etiam ,

quae in Principis persona desiderabilia sunt, si ab eo , quem in suum Archiatrum accivit ,& cujus fidei , ac prudentiae se concredidit , velit assequi quod maxime optandum est , Sanitatis scilicet tutelam . Necesse itaque est ut Princeps facilem se praestet , & aures patienter commodet monitis , quae subinde pro renata suggerit Medicus . Lubet hic ex formula satis prolixa qua Cothorum Reges , ut ex Cassiodoro Varia. Lib.σ. postquam in Italia rerum potiti barbariem exuere coeperunt, A chiatros suos creare consueVerunt, pauca Verba referre. Indulge te Palatio nostro, babeto f. Gom ingrediendi, quae magnis solent praetii, com-

36쪽

parari, nam licet alii subjecto sere ferviant, turtamn domino diopraestanti observa; fas tibi nos fatigari jejuniis , contra nostrμmsentire desiderium, oein locum beneficii dictare, quod nos ad gaudia salutis excruciet , talem tibi denique licentiam nostri esse cognoscis , qualem nos habere non probamur in c.

Medicis suis largiebantur , Sanitatis suae solli citi ; hinc discant nostrorum temporum Principes , quales gerere se debeant cum Medicis, quo non ut mancipia considerare debent, sed, ut ita dicam , tanquam familiares , seponant enim oportet aliquid de sua gravitate , si quotidianis fere colloquiis cum iis agere de beant in secunda . Valetudine , ne postea cogantur in adversa duris illorum praeceptis intempestive obsequi. Si enim Medicus ad Principem non facilem habeat accessum, ac in illo comitatem aliquam non reperiat , nec ausit

hiscere ; nisi cum ab illo de re aliqua fuerit qu situs , quamvis quaedam Observet , de quibus illum admonere debeat , nihil audebit proferre, ac illa in sinu suo tacitus recondet. Mirum est autem , quantum animi , ad id quod Artis est rite peragendum suscipiat , &nUtas quascumque tum bonas , tum malas obser-

37쪽

observandas , si norit sibi licere aperte loqui ,& monita sua uti salubria benigne excipi , non solum in adversa , sed firmiori valetudi ne . Non vulgari tamen prudentia illi opus est , ac praecipue cavere debet , ne dum a Principe , in aestimatione haberi se videt, ac magna liberalitate tractari , eo deveniat, ut illi se credat necessarium , qualem PhilippuS de Comines resert fuisse Jacobum de Gotties Ludovici X1. Galliarum Regis Archiatrum , qui suo Regi , quem mortis pavidissimum es se noverat non solum se necelsarium credudit , sed aperte illi protestabatur, quod si unquam ab Aula suisset dimissus , de illius salute actum esse , ideo ut Scriptor tradit, Ve bis asperrimis Regem suum solitum Increpar non secus , ac Servum suum , & quo majorem liberalitatem experiretur , dum quolibet mense decem millibus aureorum donaretur , e

suisse duriorem , & Tyrannidem quandam in Dominum exercuisse , illi enim persuaserat , ut sine opera sua , nec octiduum quidem posset vive e . Liberalitas Servum fidelem facit,

ait Comicus, aliquando tamen etiam petulantem reddit, & sortis suae nunquam contentum-

Elegans sane est illud dictum, quo Antig

38쪽

mis Rex , ut ex Plutarco in Apophlegmatibus legitur , Medici sui avaritiam sugillavit ;cum enim in praelio vulnus Rex suscepisset , fracta clavicula, ac Medicus dum vulneri m deretur , quotidie munus exposceret , ac a Regia liberalitate referret, tandem Rex ad

mim blibes . Multum equidem hujusce generis Medici, de sua auctolitate , & existimatione sibi detrahunt , nimis crebro a Principe suo , munera , εὶ beneficia eXposcendo, praeter enim, quod naturam suam divitiis inhiantem produnt, sertunae siue non raro damno sunt, nam plura serian acciperent, si Regiam liberalitatem non frustrarentur , apte quidem ita hanc rem Horatius Coram Aege sino de paupertate tace tes

Plus pincente ferent, distat sumas ne pudenter,

Medicus itaque ad merendum in Aula , tamquam in Castris destinatus, sciat oportet, duplex sbi munus incumbere unum , quod Principi suo , quotiescumque ex aliquo mo bo decumbat , sedulam praestet operam , ut illum promptis remediis sanitati restituat, al- .crum, quod dum Princeps bona fruitur valetudine ,

39쪽

I7tudine , illius custodiae maxime invigilet , quod in coeteris MediciS non ita usuvenit qui ubi aegris curandis operam suam locarint , ac illos e morbo exemerint, paucis quibusdam documentis relictis pro redintegranda valetudine , sostro accepto abeant , qui vero Archiatri ministerio est auctoratuS ,& quotidie ad Principem salutandum , & s lita obsequia praestanda pergere tenetur , attente observare debet qualis sit in Principe valetudinis status licet integrae , quod ex as. pectu , voce , & hilaritate conjiciet, ac unam diem cum alia conferre , quandoquidem sanitas multam habet latitudinem , a Cut ajunt Ρhilosophi , suscipit magis, & mitinus , ut observare possit, num in eodem statu perstet , num crescat , an decrescat , sicuti enim creditur culpa vacare Medicus , si praedixerit qualis sit futurus morbi eveniatus , bonus , vel malus , ita non solum culpa vacabit , sed laudem promerebitur , si praevideat , ac praemoneat , Valetudinem in lubrico esse, & ad statum morbosum

sensim vergere . Quoniam autem hic lai tum agitur de Principum sanitate tuenda ,

Archiatri praecipuum munus erit, Corpori, ha-C bituru

40쪽

I 8 bitum in Principe suo diligenter observare , num firmus sit , num ex natura sua , & a primordiis robustus , an imbecillis sit , qualis ejusdem structura , num densa , an rara , quale illius temperamentum , quantum accedat , vel recedat a medio illo , ac optumo , quod tanquam Policleti regulam fingunt Medici, quae sit ad actiones promptu tudo , quibus animi motibus sit magis obnoxius . Non exigui quoque momenti erit perspectum habere , num a Parentibus sanis, ac robustis ortum duxerit, & num Avi ,& Atavi gentilitiis quibusdam morbis labora rint, quales morbi ad integra secula interdum delitescunt, ac postea Veluti per traducem in Nepotibus post longum tempuS Ie-

germinant, Multa Pater, Matera; valent infundere natis I ransit Ο' in Deri yina nepotis a I S. Omnia haec itaque attente animadvertere eX-

pedit , curanti enim Medico lucem non extiguam tanerabunt ad sanitatem in statu naturali servandam , & ea praevidenda , & ante-Vertenda , quae eandem labefactare , sive e statu naturali possint evertere. Plurimum autem interest Medici totis viribus incumbere , ad

SEARCH

MENU NAVIGATION