De principum valetudine tuenda commentatio

발행: 1710년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ram expendendam mi Philosophi laborarint , adhuc tamen supersit quod illorum ingenia e Xerceat . Cautum itaque in hac re , & observatorem esse oportet Medicum , cui Principis valetudinis tuendae cura incumbit , ut quantum licet aeris naturam , in quo ille , ut plurimum degit exploratam habeat , eamque temperamento accommodet, & qualis corporis sit structura, densa , vel rara , ut convenienS sit transpiratus , diljgenter Observet , cujuSutilitatem primus omnium annotavit Hippocrates in Libro de Alimento hisce verbis . um probe perspirant , debitiores , oe saniores frent , ct is morbis facile recoxi alesiunt. ut male perspirant, priusiqiam aegrotent fortiores sunt, ubi

autem aegrotarint dissicilius a morbis recon ales uni. Observatione profecto digna sunt Hippocratis Verba , Cum ait , eOS , qui bono perspiratu gaudent saniores esse , sed debiliores , & ratio est, quia in facili transpiratu e glandulis perductus excretorios in cutem hiantes, non solum superfluitates tertiae coctionis , sed etiam pamticular alimentares una exalant , & idcirco debiliores sunt, quam qui minus probe perspirant , & a morbis facilius convalescunt; ubi altera ex parte quibus densior est cutis, robustiores

52쪽

stiores sunt vires , sed sanitas magis periclitatur . Athletae propterea virium robori consultum magis , quam sanitati volentes , ut in Palastra virium suarum magnum specimen praeberent , in balneis a calidario , in frigidarium exiliebant , in hunc finem , ut sanguis , Sspiritus a balneo tepido ad cutim , M lacertOSevocati , vi frigidae inibi sisterentur , & oclusis poris validior esset fibrarum , & musculorum VirtuS . Cum ergo praestet Principem saniorem esse , licet debiliorem , quam robustiorem , & morbis minus obnoxium , cum illi sussiciant vires ad naturales actioneS Ob eundas , nihilque sit quod promptius perspiratum temporis momento offendat , quam aeris frigus intempestivum , prasertim si a calido loco ad frigidum fiat transitus , attentum propterea Oportet esse Medicum , in mutatione temporum , quae potissimum pariunt morbos , ut Principem suum praemoneat , ne tam

facile frigido aeri, & pluvioso se committat , ne subita fiat pororum cutis constipatio , qua nihil promptius est ad sanitatem evertendam ,

cum itaque Venatum procedunt Principes per Autumnum & Hyemem , monendi sunt, ut in placido aeris statu id agant, nec fante Borea ,

53쪽

Borea , aut ingruentibus pluviis ; ab Austris quoque cavendum , qui , & ipsi perspiratum udunt , laxitatem, ut diximus , fibrarum inducendo . Ut autem hac in re Medici Prin cipes habeant praeceptis suis magis obsecundantes , optimum erit iis suadere , ut in suo Cimeliarco habeant BarometroS , H Pgrometros , Anemometros , aliaque huiusmodi instrumenta , ut oculari fide agnoscant , quid faciant in Atmosphaera subitae temporum mutationes , quomodo ex improviso in Torri- celliana fistula Mercurius decidat , & pluvias praemoneat , qua ratione ad boreales flatus , ejusdem Mercurii exaltatio proximam serenitatem denuntiet. Longe quidem sensibilior esset atmosphaerae pressito , ac illius mutatio , si experimentum fieret in Barometro non ex Mercurio , sed ex aqua , qualem se habuisse refert Clarissimus Boyle. Hyemali tempore suadendi, ut a matutino frigore maxime caveant ,

sed in suis cubilibus placide cubent, quod ab

iis obtinere non admodum arduum erit , aestate vero invitandi e stent , ut ad Solis ortum exurgerent ad auram leniorem captandam, &sanguinis aestum sufflaminandum , quod non ita facile impetrari s let, dum ut plurimum

54쪽

Principes lychnobii esse consueverunt , noctu

operosam Vitam agentes , interdiu vero somno indulgenteS. Plurimum igitur refert ad valetudinem custodiendam aeris regimen, nam sicuti aer ignis anima dicitur , cum ignis sine aere viVere non possit , ita aer si purus est , aC s CC rus, & nitrosiis particuli S saturatus , vitalis

caloris , qui in sanguine hospitatur, vita, Manima est, impurus autem, & inquinatus ejus dem mors , & extinctio. Non pauci quoque momenti erit ad tutandam Principis valetudinem , Observare , Cum incipiunt populariter Vagari quidam morbi , num affectus hujusmodi ab aliquo aeris vitio Ortum ducant, an ab alimentis corruptis , uti frugibus, vinis, nam in primo casu, Medici ait Principem hortari ut ad salubriorem locum se transferat, in altero vero aer suspectus esse non debet. Observatione quoque diu gnum est , quod si constitutio aliqua variolosa inter pueros caput esserat, morbosum aliquod in aere suspicari liceat , ut plurimum enim post variolas morbi epidemici , uti febres malignae , dissenteriae solent succedere , ut mihi pluries observare contigit. Haec itaque

55쪽

que generalia sunt praecepta , quae hac in re excogitare mihi datum est , habita ratione tamen ad aetatem, temperamentum, anni tempus, regionem, consuetudinem , quae in Omni subjecto sunt consideranda ; caeterum cou sulenda erit experientia , & aer qualiscumque sit praeserendus , si falutaris fuerit compertuS ;nam ut superius dictum , pessimAm est Coeli ni

quod tegrum fecit. D. PetruS DamianuS Raven nas Ecclesiasticus scriptor , ut ipsemet resertcum Romae degeret apud Romanum Pontificem Nicolaum Secundum , Sed fere semper valetudinarius , & febriculosus , Pontificem praecari coepit , ut sibi permitteret Ra-Vennam adire , ast ille , cui percarum erat habere praesentem Virum, Sanctitate non minus, quam Doctrina percelebrem, supplicanisi

praecibuS Cum nollet annuere, affirmanS romano

Caelo longe insalubriorem esse Ravennae aerem, ubi etiam aquarum salubrium penuria laboraretur, D. Petrus Dimissione desperata, de Romana Urbe febribus obnoxia lusit his versibus. Roma vorax bominu, domat ardua colla viroris,

'ma ferax febrium, necis est uberrim FUMm, Romanae febres stabili sunt jκre fidele ,

56쪽

Non bene inter se convenire Principum mensas , oebianam valetudinem ; victi parco oe simplici facile obtineri sanitatem cum byngue vitate; qκid sit cibi attritio in stomac bo apud Galenum

exponit re neminem in steipso etiamsi caveat determinare postpe jussam cibi

mensuram.

INter sanitatis studia non immerito Hippo

crateS primum locum tenere voluit moni

tum illud, non satiari cibis, nulla facta mentione de cibi parcitate ; nam si haec duo extrema conserantur , scepissime in ciborum satiestat PeCCatur , perraro in parcitate , imo si sanitas, utpote perfectio & virtus corporiS , mediocritatem , & veluti quoddam aequiliabrium tenere debet, Vergit tamen potius, &inclinat ad parcitatem. Quales sint quotidianae Principum menis, quibus tam ingens sei Vorum turba militat . non est , quod describam , non enim in abdito sunt , sed facile patent eas prospicere volenti, ut etiam solum

57쪽

lum sussceret eOS spectare , qui longo ordine varii generis dapes ad mensas Principum de ferunt , & reserunt. Hygaeam, & Panaceam, binas sorores , AEsculapii filias, finxere Veteres , primam quae custodiendae sanitati , alteram quae reVocandae praeesset. Profecto si ad

observandas Principum mensa S , Hygea accederet , facile crederem ad hujusmodi spectaculum , & tam grandeS apparatus , quam citissme abituram , & Panaceae sorori renuntiaturam , non esse sibi cum regalibus mensis rem ullam, sed illa potius, cui sanitatis restauratio est demandata, ad munia S suum exemcendum sese accingeret. Verum omissis fabulis , quibus utebantur Mythologi , ut misteria quaedam ignarae plebi ObVelarent, fateri

necesse est ad intemperantiam in Victu , tanquam ad scopulum naufragium facere Principum Valetudinem , quare hac in re alentum

oportet esse Medicum, ut dextre, di arrepto tempore Principem admoneat , eortim , quae sanitati injuriam inferre valeant , ac e statu suo deicere. Quoniam igitur nulla in re magis, quam in nimia ciborum copia, propter magna incitamenta , quibus instructae sunt quotidianoe Prin-E 2 cipiam

58쪽

cipum mens, , quod non evenit in aliis Viris nobilibus , licet opulentis , nimia saturatio quantum fieri poterit cavenda est, tanquam omnium malorum fons & origo , & licet alimenta sint boni succi, majorem sorsan inserunt noxam , nam, ut dici s0let, optimi corruptio

pessima , cumque id sepissime Contingat , ne Cipatium detur stomacho , ut per abstinentiam cruditates concoquat cachochilia mesto est ,& inde cachochimia , ac mala nutritio . Au getur quoque malum, quo major erit ciborum Varietas , & conditura , quae uno eodemque fermento ventriculi , non pos Iuni uniformiter confici , multo miniis in aliis corporis ossicinis convenienti mixtura in unicam redigi formam; sic vitiato sanguine stinctiones omnes laeduim

tur , nam uti ajebat Hippocrates Libro de Flatibus ca languinis perversi e totius c0rporis per

Ue IOHeS Idem Prorsus evenit in multiplici

ciborum diversitate , quod in aquiS magnorum fluminum scripsit idem Hippocrates, qua Spro communi usu improbavit , illas eleganti vocabulo dissidentes V OcitanS, Cum enim ma gna flumina nonnisi ex variis fluminibus in unum consuentibus fiant , eaque per diversas regiones discurrentia , varios ac divers S minerales

59쪽

nerales sitICCOS combibant , magnorum fumi num aquae non possunt constare , nisii ex pariaticulis , quae inter se dissideant, ideoque parum aptiS ad humanos usus ; ita sanguis ex tot monstruosis particulis diversae indolis conflatus , nunquam ad persectam mixtionem pO- terit pertingere sine tumultu , ut sit idoneus ad partium alimoniam , & functiones obeundas ; in hanc rem egregie sane Horatius . . . . nam cum simul assi, Miscueris elixa, simul com tia turdis, Dulcia se in bilem vertent , poma boq; tremustrem Lenta feret pituita . . . . . Hanc ob causam sorsiitan graVi passione ventriculi laboravit M. Aurelius: Imperator, quam cibi attritionem in stomacho apellavit Galenus ad curationem accitus. Historiam satis elegantem , quam ipsemet Galenus de Precogn. ad Posthumum tradit, lubet afferre: Post citabum assumptum angore stomachi premebatur, Imperator, ut pulsus frequens & parvus appareret , adeo ut annotationis febrilis princia pium crederetur, a duobus qui curationi aderant, Galenus nocturno tempore VocatUS, eX- plorato pulsu, libere pronunciaVit coram Meducis qui aderant, Imperatorem nullatenus febrire,

60쪽

sed simplicem es e cibi in ventriculo attritionem , quam ob causam ab Imperatore quaesitus quid agendum esset , hisce verbis respondit. Si quispiam alius e et, qui boc morb0 laboraret , bibendum ipsi dedissem , qt emadm0dum solitus sit in , vin pipere in persi m ; ἶ

bis autem Nygibi F , quibux rutffima remedio AJ dici admovere consueverrent, lanae maniprelam nai

dino pigmento cali se intincti ni, ostio ventriculi imponere sussiciet. Caleni ingenuam libertatem admirans Imperator , Medicis dimissis , vinum sabinum pipere inspersum bibit, & fani

tati est restitutu S. Elegans in hanc rem est apud Macrobium Disputatio su per coenam , uti mos erat apud Antiquos & literatos homines ad animum exhilarandum Variis quaestionibus, inter Dysarium , & Eustachium , quorum primus pro ciborum simplicitate disseruit , alter uti gulae PatronuS pro alimentorum varietate in sympossis declamavit, ingeniose sane uterque, sed validioribus argumentis Uysarius , inter quae magni ponderis est illud , quod cum febrientibus Medicorum nemo cibi varietatem osterre ausit , sed alimento quam simplicissimo utatur quod si ad sanitatem recuperandam mul

SEARCH

MENU NAVIGATION