Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

153쪽

solent. Ad oculorum vero, aliarumque partium calidas inflammationes pulpa contusa cucumerorum lacti mista utuntur. Et ad sedandos podagricos dolores a causa calida concitatos, sucincum lacte oleoque rosaceo mistiam, partes liniendo, seqtium tur. Stillatitiam aquam ad libram ad jecoris caliditatem corrigendam S ad sanandos renes tum inflammatos, tum a calculis vexatos multis diebus aegrotos bibere consulunt, quibus ipsam satis iis conferre experientia compertum est. sunt aliqui, qui ad haec eadem mala aqua stillatitia ladisti eorundem cucumerorum seminum mista, uti solent. ex Helonibus etiam quosdam

a nostratibus plane diversos AEgyptii habent, quos Abdellavi

vocant, ad disserentiam aliorum, quo etiam Ch ar nominant. quorum usus ad cibum haud multum jucundus percipitur, caeterisque omnibus insipidiores ac molliori pulpa observantur. Habent tamen semina, quae aliis omnibus to e magis ad refrigerandum praestare putant. Qua de re , omnes ea plus aliis in usu frequentiori habent, aliorum melonum semina parvi facientes. Planta nostratibus non multum disseri , sed fructus fert oblongos , acutos, extrema, S medium valde crassum habentes , Bahobab nuper narratis fructibus pr imos. Id bent etiam Angurias a nostratibus non nisi magnitudine quoad aspectum differentes: nostris quidem majores , cortice flaUiore , quae intus semina tantum, & aquam dulcissimam continent. Quam ad sitim arcendam, caloremque multum in stomaclio, vel hepate vel renibus corrigendum largius epotant. Ad febres non minus ardentes, S tertianas, usus illiusce aquae summopere laudatur, atque ab his frequentatur. Sunt qui distillatione aquam tenuiorem ad siticulosos, stomachos biliosos, ad jecur renesque calidos, S a calculis vexatos, esciunt quam certe ii multae utilitatis esse experiuntur. Turcie AEgyptii, Arabesque lasciviorem vitam agentes, per aestatis summos calores, harum anguriarum aquam in potu frequentant, eique aliqui modicum aquae rosaceae , moschi, atque ambrae miscent. His Advenas honorare consuetudo 2Eoptiis est, eas scilicet edendas obferentes. Illas per annum in paleis incorruptas conservant

aliquandoque sic cariori pretio ibi ad aegrotos Venduntur, ut

unam .

154쪽

unam argenteo aureo venditam cognoVerim. Sic vero eius aqua diuretica est, ut ipsius usum assidue sequentibus, hernias ,

ad testes defluxa, incredibili magnitudine facere soleat. Hinc ibi plures herniosos spectare licet. CApvT XXXII. De Achaovan, seu parthenio inodoro.

ALPIN. A chaovan, est planta herbacea camomelo proXL Lx ma, quae tamen non adeo alta extollitur, sed parum supra terram latius expanditur, foliis parthenii, minoribus ac den11oribus , floribus camomeli semulis. Herba sapo- ris Odorisque expers percipitur, sed flores Odorem gravem, perobscurumque spirant. Florum, soliorumque decoctum in usu habent ad tollendas viscerum obstructiones, praesertimque ad Ictericos. GUI L A D. Si sapor acutus in hac planta sentiretur, cotula Serapionis, sine dubio esset. ALPIN. Haeque plantae eXistunt , quas AEgypti patrias esse observare

potui. I

CAPUT XL.

De Noem et fatib sive gramine Crucis

ALPIN. ramen quoddam nascitur eXile, radicibus serpens at bis, geniculatis, dulcibus cum aliquali acrimonia, communi gramini proximis, digiti altitudine, geniculati, ramulis aflilrgens, foliis communi gramini similibus sed minoribus, ra muli habent quatuor spicas, Ischami, Vel graminis sanguinariissimiles, perfectam crucem figuranteS, qUam aeque Omnes Uno modo formant: ex quo ipsum AEgyptii lariem et salit, vocant, quasi dixerint, gramen crucis, in quibus fiunt semina minu-ussima seminibus communis graminis similia. Maximum usum semina apud omnes habent ad eos scilicet, qui thim re num, thim Vesicae calculis laborant, atque ad frangendos lapi- deS

155쪽

TA. XLII.

SEARCH

MENU NAVIGATION