Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

183쪽

gandi humores, e quibus concitatis morbis hae plantae succurr re, atque auxiliari facultate solent. Marum apud aliquos Cretenses vidi, noliro Amaraco plane simile etsi tamen gracilioribus, minoribus, asperioribusque foliis amaraco constet, multoque nostro Amaraco sit Odoratior, & praestantior, quam plantam, sylvestre amaracum, S non Marum nuncupandam judico. Plantam Vero, CX qua Ladanum Cretenses colligunt, plane differentem ab ea, quam hactentas fere omnes prodidere, inspexi, haec siquidem Cysto faeminae perstinilis est, foliis tamen. cylti longioribus praedita, Salviaeque proximis. Floresque fert

solvestrib iis rosis omnino similes: qui roseo eti a colore , quippe communium rosarum suffusi spectantur. Qil se planta a cy- sto stamina florum tantum magnitudine disterre videtur. Deceptusque fuit Mattheolus Dioscoride dicente , Ladanum esse cylti genus longioribus foliis nigrioribusque resertum quae notae in cysto, eX quo Cretenses Ladanum colligunt, utique Omnes ObserVantur; . quando haec planta omnino cysto foeminae sit similis , cum iisdem foliis floribusque spectetur , etsi majoribus. Aspalathum , etiam ut alias quoque dictum est, copiosissimum prope FraschJae portum in quodam colle virentem atque floren- tem saepe inspeXi, odorisque eximia suavitas ex hujusce plantae floribus ad me delata , fuit in causa , ut ipsum agnoVerim. Qiise planta est frutex densis ramis, spinis albis duris horridis, cortice caudicis albo ad trium cubitorum S plus altitudinem in altum assurgens ; floribus multis parvis, croceis Spartii simi libus, sed summe odoratis. Hujus arbusti radices durae, longae

crassae, colore flavo, atque cortice summe Odorato, tunc temporis a me fuere observatae. Multasque meus Pharmacopaeus

decerpsit , Cairumque ad usum medicinae meo jussu detulit. Plures Styracis arbores ibi quoque inspexi prope illius loci ri-Vum VirenteS, quarum multas mecum in AEgγptum detuli. Quo in loco coeli causa non vixerunt. Sed quid te amplius 'de ejus Insulae plantis, tibi plusquam mihi notissimis 8 Quae enim Graeciae pars nunc est, quam tu plantarum desiderio saepitis non peragraveris i Et haec de plantis AEgypti a nobis dicta sufficiant.

184쪽

Quibus absolutis ad alia transet indiam est, &-ad studium de ambiguis nonnullis simplicibus medicamentis agnoscondi , -- pe a me desideratum. Diu enim summopere dosideravi interavis absolutissimam de omnibus priscorum medicorum usitatis medicamentis simplicibus, quae hactenus apud plerosque n frorum medicorum dubia habentur, haberi disputationem. GUt L. Iam hiltoriam de AEgyptiorum itim usitata mediucina, tum plantis illis in locis croscentibus finem habuisse video , qua de re , ac de illo mea causa suscepto labore, tibi ego plurimum dum Vivam debebo ; maximaeque nune ii, a me agendae sunt graetiae, perpetuoque habendae. Disputatio vero a te de Maplicium medicamentortum dubii aliquid pe-mes nostros medicos habentium, ratione propossita, dignissima te videtur, quae a Mobis perpendatur. Hoc tamen in praesentia faciendum non puto: Sole enim jam ad Antipodes descendente , parum hujds diei nobis superest. laamobreni sermo hic in aliud tempus inobis accommodatius, remittmidus est. Interim nosmetipsos paululum a labore laXabimus quietis ac otii aliquantulum animis concedentes. Quamprimum et amen tempus oportunum ad eum sermonem tibi videbitur , ad me redibis, ut hac de re aliquid dignum commentemur. ALPIN. Ita faciam , sed antequam noX ingruat, me domum redire consulatus est. Vale atque me, ut soles, amato. GUIL. Ubi mecum manere non est animus, ut lubet, hinc discede. Interim mei semper esto memor, tibique me esse addictissimum, atque tui observantissimum, scias velim, i felix.

187쪽

DISSERTATIO

ET DE

LOTO AEGYPTIA

LASERPITIUM.

tantam in Horto Medico alimus, quam primo vidimus Patavii , in Horto, stem-bo vocato, quo tempore illiusce Horti curam habebat Horatius Benibus, civis Patavinus, in Herbarum studio adprime versatus, & postea in Horto Perillustrium Mussatorum, stirpibus rarioribus maxime conspicuo. In quo horto, quum mense Julio eam plantam conspexerimuS, caule procero , longitudine trium cubitorum , recto, cavo , brachii crassitis, magnitudineque longitudineque ferulae cauli simile , quin etiam & eodem colore infecto , ita ut videretur in omnibus ei quam simili mus, & soliosus ab radice, foliaque selinis soliis similia ferre, etiam foliis. vlvestris Angelicae aemulantia, licet majora essent, a 'sque ipsitus radicem brachiali crassitie , & longitudine praeditam observaverimus. Istiusceque plantae caulis antequam in ipso umbella eruperit, brachialis crassiti-

188쪽

PROSPERI ALPINI

ei esset, atque in cacumine veluti conum habere viderumus, & tunc temporis magnitudine & figura caulem Laserpitii, qui in antiquis Jovis Ammonis Numismatibus impressus cernitur, prorsus aemulari videretur; ferreque hunc caulem in umbella semen latum, foliaceum,& particulatim , ut de Laserpitio eXpressit Theophrastus, quale est Atriplicis Hortensis, postea viderimus, atque etiam quod Laserpitii proprium esse videbatur per aestatem, quo tempore casu eam plantam offendi, & caulis & radix copiosius lacteum succum odoratum fundere vidissemus, sponteque ex caule, ramis & radice copiosum emanaret; quod lac primum colore vere lacteo cernebatur, posteaque collectum & aliqua diu servatum colore sui vescebat, & est odoratum, alicujus excalefaectionis non expers. Tunc quippe ex iis signis observatis, eam plantam Laserpitium esse Theophrasti, Dioscoridis & Ρlinii facile animadvertimus; quod certe si Theophrasto, Dioscoridi atque Plinio riui soli ex Veteribus Laserpitii plantam descripserunt) credendum sit, a ratione non abhorrebit, ut omnibus persuadeatur, verum eam plantam esse Laserpitium, neque immerito ita nos istam plantam nominasse ; cum prae- .sertim eorum Veterum testimonio constet, olim L

serpitium fuisse plantam ferulaceam caulemque habuisse longitudine & crassitie, ut ferula; in cujus cacumine producebatur semen latum & foliaceum, qualis in Hortensi Atriplice auctore Theophrasto visitur ) foliaque habuisse itidem apii foliis similia, & radicem crassam,

ex qua & ex caute erumperet succus lacteus, odoratu Quae singula cum in nostra planta recte animadVerta tur , mirum haud erit, si nos ipsam plantam Laserpitium vosaverimi An vero Cyrenaicum sit, non au

SEARCH

MENU NAVIGATION