Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

55쪽

DE PLANTIS AEGYPI L

bemus , si Plinius quod tamen fabulosum est dixerit, sues

assuetos cibum capere in vasis e ligno tamarici consectis, liene carere. Mulieres decoctoo ex Corti Ce parato utuntur, peros sumpto , ad sistendas menstruas pUrgationes, eX quo parant etiam insessiones, & clysteribus in uterum injiciunt decoctum. idem quoque fructus facere tunt. iis siquidem utuntur in sputo sanguinis, in lienteriis, & in menstruis plus justo fluentibus, atque haemorrhoidarum immodico fluXu. dentes etiam commotos, atque collabentes ipsorum decocto firmant: atque in iis concitatum dolorem demulcent. Utuntur etiam ad oculorum lippitudines incipientes, in collyriis atque ad oris ulcera. Cinis quoque corticum & fructuum ulcera curat. De ligno vero multi decoctum, non secus quam nostri ex ligno Indo ad curandam luem Gallicam facere seleant, parant, quod

exhibent leprosis, scabiosis, atque aliis multis, pustulis S ulceribus assectis, feliciori cum successu. Idemque faciunt in melancholicis, ictericis nigris, & hydropicis ex refrigerato

obstructo, ac indurato liene, concitatis. arborem illi vocans Alle. CAPUT. X.

ALPIN. Amarindus, quem Derelside appellant, arbor est A pruni magnitudine, ramis densis : myrti soliis

Sesban proximis praedita: fores fert albos mali aurantii floribus perquam similes, e quorum medio exeunt quatuor fila alba, S tenuissima, ex quibus siliquae crassae producuntur primo virides, tandem maturae cineritiae, quae intus nonnulla semina crassa inaequalia, duraque atque pulpam nigram gultui acidam, . contiΠent. In AEgypto non sunt admodum hae arbores copiosae, neque sunt patriae: eae Delici etenim Arabia atque AEthiopia illuc convehuntur, in viridariisque servantur. Miraculi loco habetur, quod dicitur, unam arborem in dese

ro Divi Macharii, prope monasterium Assiriorum, vivere, in

56쪽

- PROSPERI ALPINI Lis

quo solo nulla alia planta vivit. Haec planta hoc mirabile' het bet , quod ejus solia Solem semper sequuntur, Solisque sequia

dicuntur: nam ipso occidente Omnia in se clauduntur, eodemque Oriente, aperiuntur, atque haec motio tantam vim habere

in iis observatur, ut siliquas dum habent, occidente Sole . easdem soliis in se arctississime claudant, & retinere spectentur. eodemque oriente , aperiantur , si1liquasque relinquant. Hanc foliorum conversionem pluribus 2EgJptiis aliis plantis communem animadverti, quippe Acaciae, Abrus, Absus, Sesban, atque Tamarindo. Utuntur soliis Tamarindi in pueris ad verames nocandos, atque etiam ipsorum vel infuso , vel deco'o ad solvendum alvum. acida sunt folia atque gustui non insuavia. Arabes condiunt siliquas seu cannas hujus arboris parvas ac Virides saccharo, vel mel Carub, tum etiam grandiores factas atque maturas, condiunt ipsarum pulpam saccharo , quam per itinera, quae in desertis Africae locis conficiunt, secum viatores deferunt. Qua saepe, calefacti, ac eX calore itinerequo inflammati valde sitientes refrigerantur , atque si1tim restinguunt, per alVum plurimum calidorum humorum subducentes atque vacuantes. In febribus Vero pestilentibus, atque omnibus aliis eX putridis, eXurentibus, aquam, in qua multa copiae Tamarindorum infusa fuerit cum saccharo ebibunt potus siquidem sitientibus ex calore jucundissimus est, maXimeque re

frigerat , S sitim exstinguit. Ad omnes denique febres putridas a biliosis, eXustisque humoribus concitatas', ad hepatisque atque renum calefactiones ac inflammationes, praeterea ad gonorrhaeam usum Tamarindorum frequentant, Vocant λ-

De Phihaliae

ARbor eernitur in medio cujusdam Eunuchi Turcae virida rio, quod parum ab sede Veneti Consulis distat ex 2Ethiopia asportata, magnitudine pyri struestris, ramis raris non mistis, in rectiun inaequaliter delatis, ordinatim acutissimis,, multis

SEARCH

MENU NAVIGATION