Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

eties scribens, dixit: si Ubi & regia est, ct Balsami viridarium,

quae arbor aromatica est & lauticosa, cythiso & terebinthois persimilis. Nulli dubium est plantas peregrinas in viridariis tantum summa cura custodiri, & patrias non solum in viridariis vel hortis, sed multis aliis in incultis locis, sponte natas observari. Sed cur studeo tibi persuadere Balsami plantas in Judaea advenas fuisse, cum Ioseph. lib. s. de Antiquitatibus Iudaicis rem plane claram effecerit, qui ibi meminerit, Sabam reginam primam ex Arabia Balsami plantam in Iudaeam dono Salomoni Regi tulisse: ex qua postea alta propagatae fuerunt. De Balsamo AEgypti eadem dicenda sinit, cum eam plantam ibi

in viridario prope locum et Mattharia vocato, summa dilige tia perpetuo custoditam vixisse, omnium AEgyptiorum relatione liquido constet: quod omnes antiqui ac juniores Scriptores fatentur, minimeque in alio AEgypti loco inculto unquam Vivere inventam fuisse, non semelque ibi periisse . atque ex Ar

bia rursum asportatam insertamque ac renoVatam fuisse, omnes

Cairini assirmant. Anno a partu Virginis Beatissimae MDLXXV. AEgypti praefectus Eunuchus Messinor nominatus, dum quasdam partes AEgypti viseret, praesertimque et Mattharia, quem locum ob Virginis Beatissimae honorem ac observantiam stingulis hebdomadis die Veneris, quem diem isti, ac nos Dominicum sanctificant, adire ac visere, in ipsoque loco orare consueverat ; proxime eum esset in viridario, videns omnes plantas Balsami exaruisse, ac periisse, e Meccha quadraginta plantas asserendas curarit, quae sane in eodem Viridario insertae fuerunt, paucisque annis rursum curatorum negligentia periere. Quamobrem . Egyptii Balsamum semper ex Arabia habuerunt ; quae res scitu ibi non est dissicilis, cum saepius multi E Meccha per Rubrum Mare Cairum veniant. Iter quidem a Cairo in Meccham est facillimum, & frequentatissimum; Verum non esset inutile nune me historiam peregrinorum, qui amnis singulis illa loca religionis causia adeunt, at lue Visitant,

subnectere, sic enim certiora de loco, ex quo veniat nunc Balsamum, habere poteris; nec non unde ReX Turcarum multum opobalsami habeat. GUILAND. Perplacuit mihi ex te

72쪽

PROSPERI ALPINI Lis.

audivisse Arabiam Foelicem nunc, perpetuoque fuisse Balsami, feracem, eX AEgyptiorum Arabumque testimonio. Quod verissimum existimo , quando Dioscorides, Theophrastus, Plunius, Solinus, Serapio, Sethus , atque alii scriptum relique rint, solum AEgypto ac Judeae fuisse Olim Balsamum conces . sum. Quibus Scriptoribus plena fides fortas haud omnino, me judice. erit adhibenda, cum permulti alii eX antiquis Arabiam olim quoque Balsami feracem fui se testatum reliquerint. Diodorus etenim Siculus in a. libro suarum historiarum, Balsamum in quadam Valle Arabiae nasci, & non alibi memoriae prodidit. & Strabo in io. lib. Geograph. ait: se His proxima estis scelicissima Sabeorum terra, quae molina natio est, apud se hos thus S myrrha, & cinamomum nascitur , in ora etiam . ,, Balsamum , &alia quaedam herbula valde odorata S Pausanias lib. 9. ,, De Viperis vero iis, quae in Arabia inter Balsami ,, arbores Versantur, diversum quidem accepi.' Sed cur nos magis Dioscoridi, Theophrasto, atque aliis de Balsamo quam E-gyptiis & Arabibus prope Balsameta natis credere debebimus t praecipue quia incertus sum illos unquam viventem Balsamum

offendisse, ac inspexisse, & hi in Balsami locis nati quando

omnium cum priscorum, tum hujus aetatis scriptis firmissime constet, AEgyptum Balsami plantas aluisse ) quam facile potuerunt has plantas Vidisse, ac vere agnoVisse, a quibus cum constet AEgyptum has ex Arabia habuisse, cur amplius dubitabimus Arabiam escte patrium Balsami solum Z quae res apud AEgyptios & Arabes demonstratione nulla opus habet, cum hi Omnes certo sciant non modo superiori, sed praesenti quoque aetate Balsami innumeras plantas ex Arabia adductas Vivere, atque omnes, quas hactenus HSgyptus habuit, eXinde exportatas ct saepesaepius eo modo renovatas fuisse. Apud me itaque amplius dubium non erit, Dioscoridem, atque alios Balsamum solo AEgypto, ac Iudaeae concessum olim fulsis asserentes , plurimum deceptos, Idque ex aliorum relatione magis, quam eXVera scientia, litteris prodidisse. Sed tu tamen ne obliviscaris jam propositam peregrinorum AEgyptiorum historiam nunc recensere: quae mihi gratissima erit. ALPIN. In Arabia For-lici

73쪽

hei civitas est primaria Meccha dicta, quae est ad Mare Rubrum sita lab ipsaque altera, Medina Vocata, distat itinere octo dierum, in qua est sepulcrum Mahemetis ipsorum Pseudoprophe-; ad quod singulis annis eX AEgJpto duodecim vel quindecim millia peregrinorum se conserunt, sacrificaturi, & holocaustum oblaturi. His praeficitur DuX quidam, qui trecentorum militum praesidio illos omnes peregrinos Meccham, Medi- namque conducat, & mox Cairum reducat incolumes ab injuriis Arabum, qui non raro in his desertis eos invadunt, &occidunt, ac depraedantur. Vivunt enim Arabes hi rapina victum quaeritantes, suntque ferocissimi, atque audacissimi, habentque equos Velocitimos, quibus utantur, legeque sancitum etiam habent, ut alicubi nunquam consistere queant, sed continuo equitent , degentes sub tentoriis. - Peregrini itaque duce illo, quem Hamirag appellant, recta Via Meccham pergunt, deinde redeuntes proficiscuntur ad sepulchrum Medinae, quod iter perficiunt diebus quadraginta: Med inse& Mecchae per alios viginti morantur. Turcarum ReX Medinam mittit duos praefectos, quorum alter sacris praeest, ct alter prophanis & militibus. Mecchae Uero, quae Turcarum imperio non omnino obedit , praeest quidam Arabum princeps, quem Seriph appellant,

hoc nomine Vocant omnes, qui a Mahemet oriundi sunt, S se illius cognatos scripto ostendunt. Habet hic princeps equitum armatorum decem millia, & viginti quoque millia peditum: quibus timens a Turca s1bi hac itineris occasione insidias fieri, statim cum audit peregrinos ad sua loca appropinquare, recedita Meccha S in montes se recipit, ubi usque dum abierint peregrini, moratur, quibus quotidie minatur, nisi discedant post viginti dies, se aquas intercepturum, quando aquae Omnes defluunt ex montibus. Mittit ReX Turcarum huic Seriph munera haec, quippe chlamydem auratam, ejusque filiis S fratribus centum S quinquaginta millia aureorum singulis annis, pro quibus muneribus ipse Regi Turcarum dono mittit quadringenistas petias lineas Indicas subtilissimas, cujusmodi esse bysitim, de quo meminere sacrae litterae, existimari potest. Amplius

cum eo bisso mittit etiam Regi opobalsami tres quatuorve luD 3 bras, .

74쪽

3Οbras, Spraesesto Cairi libram , atque Hamirag peregrinorum semilibram. Sunt etiam alii duo duces si1ve Hamirag cum multis peregrinis, scilicet alter e Damasco, S alter ex Arabiae Foelicis locis , Meccham S Medinam Visitatum venientes , quibus omnibus donat parum opobalsami. Postquam omnes AEgypti, Damasci , Arabiaeque peregrini Meccha discedunt, ad montem

quendam proficiscuntur, quem appellant Aralat, ad cujus radicem est locus, quem Maure vocant, ubi sacrificant in m moriam sacrificii, quod fecit Abraham, credentes illum esse locum sacrificii. In medio vero itinere, quod redeundo conficitur , mons est arenosus, in quo multas balsami plantas ViVere assirmant, quas miraculo Mahemetis in sterili illo monte natas assirmant. Caeterum ne ex hac historia dubites , tantum

opobalsami habere Seriph , scito, ibi a Seriph opobalsamum solere locari, solvuntque, ut audio, aliquot millia aureorum in singulis annis; & qui habent ab ipso conductum, quibus Volunt, Vendunt opobalsamum, atque haec est historia de per grinorum ad eas urbes itinere, ut ex ea etiam scias unde ad Turcas tantum opobalsami accedat, atque ut etiam tuam hac

de re retineas sententiam , quippe Arabiam Foelicem esse proprium balsami solum, AEgyptum vero peregrinum. GULLAND. Quam gratissimum mihi fuit, ex te diligentem per grinorum AEgyptiorum peregrinationis historiam audivisse, nec non ex Arabia solum Regem Turearum opobalsamum habere: nunc vero illitis planta est a te describenda. ALPIN. Bais anum arbusculum est viticosum, quod crescit ad altitudinem Ethaniae, seu Ligustri vel Cythisi, folia paucissima gerens r tae proXima, non tamen, ut dicebat Dioscorides, iis candidi ra , sed potius lentisci seliis similia cernuntur, scilicet colore viridi, subalbido, perpetuoque virentia. I us lignum gu-mosum, leVeque apparet, colore olerius subrubro, cujus r

muli eodem colore conspicui sunt, longi, recti, graciles, pa eis seliis inordinatim referti, foliaque ssimul terna, aut quina, aut septena Mae adnata aliquo pacto lentisci seliorum aemula. Sunt ramuli odorati, gummosi, digitisque contrectati eis tenaciter adhaerentes. Flores fert parvos albos Acaciae floribus

75쪽

DE PLANTIS AEGYPTI

Droximos, ternos sangulis alis appensos, quasi in umbellae formam , summe Odoratos, Odor paululo temporis resol Vitur, a quibus semina promanant flava folliculis nigris subrubescentib scontenta, valde odorata, intusui te humorem flaViam melli pera similem habentia, sapore subamaro partimque acri linguam ferientia opobalsamumque redolentia, terebinthi friactuum figurae & magnitudinis aemula, eXtrema aculeata di medium crassum obtinentia; opobalsamum pellate a scarificaΓo cortice caudicis distillat, statimque eductum colore albescit, & postea in viridem, tertio in aureum, atque demum in melleum mutatur. Stillatum etiam est clarum, quod moX turbatur, crassescit , S tertio tenuissiimum atque clarissimum fit, tandemque senio confectum, ut terebinthina crassescit; olet in principio recentissime destillatum acutissimo atque eximio odore, quod multis capitis dolorem concitare solet, S aliquibus etiam sanguinem eX naribus promovere; odoris vero illa acuties ac vehementia , ac in Zebet fit, tempore obtunditur, S gratior evadit, senio Vero confectum vix sentitur in eo aliquis odor, Sob id Dioscorides dixerat inutile essse antiquum. Est etiam in principio levissimum, & dilui facillimum, ita ut si in aqua vel

lacte ex alto distillet, in imum vasis residere non patiatur; clarum Uero aureumque redditum, ac ab omni fece purgatissimum mediocri laevitate praeditum est, ita ut instillatum in qua, etsi fundum petat, tamen cito rursum in superficiem aquae feratur, cum eaque cito resolVatur; quae Omnia qllo annosius, eo obscurius habet. Hincque merito dicebat Dioscorides, optimum Balsami succum esis recentem, validi odoris, sincerum, non ad acorem vergens, dilui facilem, levem, adstringentem, ac modice mordentem gustum: G UIL A N D. Dubium in colore natum est, cum tu diXeris in primis opobalsamum statim eductum colore albescere, atque hunc colorem brevi tempore in viridem oleosum mutari, S mOX in aureUm,& tandem in melleum, & Dioscorides, quem tu haud negabis Verum opobalsamum inspeXisse, dixerit ipsum colore la-otescere. ALPIN. Succum Balsami in aqua instillatum & li-qHatum colorem lactis accipere Dioscorides scriptium reliquit;

76쪽

PROSPERI ALPINI Lin.

quod verissimum est ; quinimo hoc est signum inseparabilEproprium, quod fidelius Ostendit verum succum balsami ab aliis vitiatis, pro opobalsamo a multis receptis. Multa de opobalsami sinceri S adulterati notis, essent a nobis dicenda, non minusque de carpobalsamo, & Xylobalsamo, de quibus medicamentis dubii sunt fere omnes recentiores Medici, sed quia alias de his omnibus lassissime a nobis in Dialogo de Balsamo scriptum est, quae omnia cum te jampridem legisse & considerasse, certo sciam, nolo tempus amplius in iis consumere, sed sermonem nostrum ad alia traducere, proinde qui absolutam ac perfectam plantae, succi, fructuum, S Virgarum rationem audire, ac agnoscere cupiunt, Dialogum illum legere non gra- Ventur ad quem te quoque pro aliis quae de Balsamo superes sent, dicenda, remitto. Balsami plantam apud me viventem verissimam Jacobus Contarentis Senator Clariss. Joannes Vothus nobilis Anglus, Fran. Ferrerius Gallus, Ioachimus Iunge mannus Germanus, Marcus Fenarius Venetus pharmacopola& plures alii viderunt, verumque etiam opobalsamum ab ejus foliorum alis dissectis instillavisse; quod multis maxime mirum fuit, cum alias dialiam hanc plantam habuisse, nusquam appareat; usus tamen in medicina, quos apud ,gyptios habeat opobalsamum carpobalsamum & Xylobalsamum tibi quoque detegere ac referre nunc conabor; ab opobalsami dotis desumpto principio. GUlLAND. Galenum paucos usus Balsami in medicina hinc novisse putandum erit, quod ipse in lib. c. de Simpl. Med. Facult. omnium simplicium medicamentorum usus copiose docendo, de Balsamo nihil ad hanc rem protulerit, ut ex ejus his Verbis constat: si Balsamum desiccat & excalefacitis secundo eXcessu; est autem tenuium partium adeo, Ut Odois ratum sit. Sed liquor ejus subtiliorum etiam partium est, ,, quam ipsa planta, non tamen adeo calidus, ut quidam exi- ,, stimant, tenuitate partium falsi. Porro fructus ejus persimi- ,, lis genere facultatis est, caeterum longe in subtilitate partium is inferior.' ' Sed age tu dic usiis illius apud 2Egyptios frequentatos. ALPIN. Nullum certe ibi est medicamentum, quo magis, ae frequentius gens illa medendo utatur, quam OPO-bM-

77쪽

DE PLANTIS AEGYPTI.

balsamum, quod quidem illi fere ad omnes morbos, ac symptomata adhibent ad eosque maxime, qui vel ex simplici temperie frigida S humid a, vel a frigidis humidisque succis, vela Venenis, concitantur. Summa cum laude eo utuntur ad omnia Vulnera, quo mirifice curantur ; quod ego experientia in Petro Mariano Veneto mercatore, in capite a Turcis nostequapiam usque ad Os pessime lignis vulnera 'o, didici: Balsamo s1quidem inuncta ea vulnera per diem tantum, fere omnino coaluerunt, S eo quam paucissimis diebus, ut is testis es epotest, perfecte fanatus est: utuntur etiam ipso ad ulcera sordida, quae eo mundantur, atque sanantur. In venenatis, S demorssis a serpentibiis, atque ictis a Scorpionibus tum epotum, thim illitum maxime juvat. In peste, ut ab ejus contagio defendantur, nihil majus habent, quo utilius S tutius tantur, singulis diebus ejus semidragmam deglutientes. Multasque etiam putridas febres eo epoto illi sanant, largiori ab ipso erumpente sudore. In chronicis febribus a crudis frigidisque humoribus, obstructionibusque viscerum, nihil utilius ac

praestantius eXperiuntur, quam opobalsami binos scrupulos, Vel dragmam per os quotidie exhibere: liberat enim valenter Viscera ab obstructionibus, caloremque naturalem fovendo crudos humores concoquit, ac digerit. ΙIincque ejus usus ad omnes frigidos morbos, ac symptomata, apud eos est freqllentisiimus. Oculis visum deperditum, atque auribus auditum instillatum restituit, auriumque dolores sanat, praeterea ad comvulsos ex humiditate ac frigiditate, ad vertiginosos, epilepti-COS, resolutos, trementes, ad tussimque ex frigido humore,

orthopnoeam, S omnem spirandi dissicultatem, pulmonum fluxiones, humiditates, S dolores, ad stomachique frigiditatem , cruditates, atque ad omnes flatuum molestias, ad uteri frigidam humidamque intemperiem, ad praefocationes, dolores, sterilitatem, albos fluores, ad intereeptam urinam ex frigiditate, flatu, vel lapidibus, ad calculosque in renibus valenter frangendos, ac abstergendos, usus opobalsami esst apud omnes illos populos notissimus, S ad haec omnia mala praestan-

78쪽

steriles eo tum epoto tum supposito, tum sussito feliciori successu tape ad removendam sterilitatem utuntur. Non minori in usu etiam habent, ad pulchram faciem efficiendam, quando eo ipsa illita a rugis defendatur; audio etiam aliquas eo ad . conservandam faciei pulchritudinem ac juventutem non inutiliter usas fuisse. GUILA D. Sed quomodo hae illo ad conservandam juventutem utunturi hic enim usus quam quarta in ore multorum sat, nihilominus a nullo id discere potui. AL- ΡΙΝ. Ut mulieres faciei cutem, dum juVenes sunt, perpetuo conservare possint, opobalsami usum in hunc modum sequuntur. Balsamanda enim mulier ut sic loquar) in balneum c lidum in primis moratur quousque multum incaluerit, quo tempore cutem opobalsamo multoties copiose illinit , a qua linitione per horam & amplius in balneo Valde calido, quousque recte cutis opobalsamo imbibatur S arescat, morata, balneum egreditur, solitaque munia eXercet, permanetque sic, facie atque pectore opobalsamo inuncta per tres ad minus dies, in quibus nunquam perunctam cutim abluit, Vel mundat: ac tertia die ab inunctione, rursum in balneum eodem jam dicto modo se confert, faciemque ac pectus Valde calefactum copioso opobalsamo multoties perungit: aliquae sunt, qllae Vel decies una die cutem inungunt, Observantes commodum intervallum, quo recte cutis peruncta totum opobalsamum imbibat, atque paululum arescat, ut promptius succum intimius haurire queat. Quam opobalsami unctionem hoc modo praestitam multoties moliuntur; saltem diebus triginta. In quibus cutem nunquam lavant, Vel mundant; a quibus quindecim &etiam amplius, sic cute opobalsamo inuncta quiescunt, quousque nihil liquoris ostendat, probeque ab eo siccata fuerit; quo tempore aqua fabarum stillatilia, prius ad eas partes praemissa modica olei amigdalarum amararum inunctione se laVant, cutemque multis diebus abstergunt; atque haec de viribus opobalsami sint dicta. Seminum atque virgarum quoque recentium usus apud illos est familiaris. Eis siquidem ad omnia fere , ad quae opobalsamo, utuntur; praesertimque ad robur stomacho

conciliandum; ejus enim pulverem cum decocto spicae nardi,

SEARCH

MENU NAVIGATION