Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

multis spinis obsita, folia praeseserens buxi proXima, tamen

latiora, pauca, rara, singula, bina sequalibus interstitiis adnata. Flores habet parvos , albos, HIacinthi orientalis floribus similes , sed mansres, a quibus prodeunt frrictus digri ebuli similes, gustu subamaros ac adstringentes. Folia gustUm acido sapore feriunt, eum aliqua adstrictione. Hujus arboris foliorum usum ad pueros vermibus vexatos, in AEthiopia au divi ecte familiarissimum. Quid Z an non Lycium hanc arborem esse putandum est, cum Dioscorides de hoc sic scripserit: Lycium, quod aliqui Pixacantham voeant, arbor es spitinosa, ramis trium cubitorum, aut longioribus, foliis buXi, densis, fructu piperis, nigro, Vi, amaro, densique cortice, pallido, non dissimili Lycio madefacto, radicibus multis oblia quis lignossis. GUILAND. Agilialid, ut ex tua descriptione,

quam vidi, non frutex, sed arbor videtur. Lycium vero se licem potius esse, quam arborem, ex Dioscoride didicimus: Praeterea hic fruteX soliis densis & non raris cernitur, qualia

Te Uzeg; atque an sit Lycium Indum

i ALPIN. Ortasse arbor illa Agilialid vocatae, pro Lycio a- Γ spernanda non esset. Sed nunc verum Lycium Ι dum tibi prodam : quem fruticem longe ab Alexandris Civitate supra ripas rami Nili Calig vocati, decem millia passuum inveni: quem incolae UZeg appellant. est igitur frutex multis ramis rectissimis , ac radicibus multis, duris, lignosis oblique' incedentibus , longitudine trium cubitorum' & plus observatis, Hirsum assiargens, ramisque spinae acutissimae, & longae multaeque insunt, quorum quaedam soliolis vestita spectantur. Folia vero hujusee fruticis sunt olivae similia, iis tamen candidio-Ta S angustiora, vel minus bata. Flores Agilialid plane si les habet , quippe parVos, albos, Hyacinthi orientalis forma &magnitudine aemulos: a quibus fructus nigri parvι producum

62쪽

22. PROSPERI ALPINI Lin.

thir, Buli fructibiis prorsus similes, leves, gustu amari & adstringentes. GUILA D. Cui dubium hanc arborem Lycium Indicum fore judicandum, modo Dioscoridi credendum sit, qui ipsum his profecto verbis descripserat, dicens: si Tradunt Inis dictim fieri Lycium ex frutice Lonchitide appellato: id spuis narum generi ascribitur, ramos rectos habens' ternum cubi- ,, torum longitudine, majoresVe , rubo Crassiores, a radice nu-

se meros s. fractus cortex rubescit folio oleae similis. Ex hujus fruticis radicibus forsitan verum succum a nobis desideratum illi colligunt, ipsumque pro usu illis non deesso puto. ALPIN. Quamquam ibi multa copia Lycii circumferatur,

tamen nescio an eX hoc illum frutice conficiant, quando neque hanc plantam copiose in AEgypto provenire cognoUerim, neque scio illis esse notam. Siquidem Lycium ab illis usitatum falsum ac adulteratum esse arbitror. Hic enim succus, qui ex Arabiae locis asportatur, durus est nigerque eXterius, Acaciae succo valde similis. fractus intus colorem aloes praeseserre videtur, odore obscuro, non ingrato, sapore subdulci, adstringente, nullius amaritudinis participe: viscosusque est, digitisque contrectatus adhaeret. eX quibus Verus Lycius a meis non creditur, praesertimque cum neque amaritudinem habeat , neque igne succensum, sive ignitum, rubescentem edere spumam, ut multi de vero Lycio tradiderunt, Obsemamus.

GUILA . Sed cur tu verum succum ex UZeg perquirere non studuisti, eaque via certam Lycii succi cognitionem Venatus non es 8 ALPIN. Hanc plantam tantum ubi in patriam redirem mihi spectasse contigit, quando ex urbe Cairo Alexandriam per Nilum flumen navigans, prope hanc urbem supra ejusdem fluminis, ut jam dictum est , ripas, nonnullos frutices fere saepem facientes, cum floribus, & fructibus jam maturis inspexerim. Ex quibus ramum decerpsi , atque mecum Alexandriam detuli. Quo frutice satis considerato, Lycium esse ipsum cognovi. neque ipso cognito tempus mihi si perfuit ad experiendum ejus succum a radicibus expressum, quippe coactus, quamprimum Alexandriam perUenerim, navim nos pro itiuere ibi morantem, conscendere, experiri non potia

65쪽

potui succum , qui pro Lycio circumfertur. inter calidum &. frigidum medium constituunt: sed supra primum gradum siccum, stipticum, proinde omnibus ulceribus loto utuntur, praesertimque ad Oris , aurium, narium, ani, intestinoruntque ulcera. usus maXimus est in collyriis ad ophthalmias arcendas, mulieres enim paratum linimentum ex Lycio & Antimonio habent, quo quotidie oculos liniunt, ut oculos defendant ab humorum fluxionibus. eo etiam illi ad Ventris fluXum utuntur, non ininusque ad dysenteriam. Ad sputum sanguinis eo maXima spe Utuntur, non minusque ad uteri profluvium cohibendum , eo pessi modo intromisiis: ad ulceraque pudendorum, praesertim ad caries illum frequentant, ad gingivas corrosas &Ulceratas, nec non ad dentium commotionem. in lienteriis, dysenteriis, atque in fluxu hepatico , clysteribus eo uti consuescunt, atque non minus ipso aliquo liquore dissoluto atque ebibito. Nulli dubium quod illitum quamcumque partem a cursu humorum Valenter defendit. ex quo ipsum podagricos dolores retardare, compertum est. UZeg appellant.

hendi vocato.

GUILA D. Idistine tu ibi ligistrum AEgyptium , quod V AEg3ptii Ethaniae , ac Tamarhendi appellant. Ibi siquidem ipsorum maXimum esse proVentum audio. ALPIN. Saepissime inspexi, ibique ea arbor tum copio-ssiima est , tum etiam omnibus notissima: etenim eX foliis magna ubi sunt commercia , etenim iis utuntur ad tingendum aureo colore. Vere haec arbor Ligustro similis apparet , floribus fructibusque exceptis, in quibus Videtur ali qua disii militudo inter Ethaniae, & ligustrum, nam etsi sores racematim perinde atque ligustra spargant, tamen & colore,

S figura, ct odore ab his disserunt. forum siquidem Ethanne

66쪽

non albus color, sed cineritius est , floresque figura sambucifloribus proximi apparent, illis tamen sunt minohes; odor etiam Ethanne est admodum acutus, ct Ligustri suavior. Fructibus non minus inter se disserunt, quando Ligustri sint baccae juniperi similes, & Ethaniae semina rotunda coriandros imitantia existant. Fert etiam folia Ligustro minus lata, angustioraque S candidiora. Fructus, ut jam dixi, semina nigra, parVa,

multa folliculo concludunt, qualia in granis uVarum Cernuntur.

GUILAN. Q iid Θ dubitas, esse hunc arbustum Ligustrum t certe inter ligustrum S hunc aliquam esse differentiam, negandum non est. qtiae soli diverssitate etiam accidere posset; quando omnibus constet, quantum eaedem plantae in diversis locis natae inter se differunt figura, atque etiam saepe facultate. ut in Rhabarbaro, i& Rhapontico Videtur, quorum radices, Visu, gultu, eaedem videntur, nihilominus facultate manifeste differre compertum est. At de Elbanne quanquam aliquo pacto fruticis figura, floribus, & fructibus a ligustro differat, tamen ad eosdem Ualere morbos cognitum est, quibus Ligustrum sub Venire Dioscorides, atque alii prodiderunt; sed quid plura Z cum apertissime

Dioscorides voluerit hanc arborem esse Ligustrum: ut ex ipsius verbis plane constat, quae haec existunt. se Ligustrum arboris est, quae circiam ramos folia fert olivae proXima, sed latio-- ra, teneriora, ct magis viridia & flores albos muscosos, se atque odoratos, ejus fructus est niger Sambuci fructui simi-- lis. Nascitur electii Jssima in Ascalone & Canope. Folia ad- , strictoriam vim habent, quare commanduCata ulceribus G-- ris medentur, illita, fervidis inflammationibus, carbuncu- ,, lisque prosulat decoctum eorundem igne ambusta capilis luna russant trita folia, quae in radiculae succo maduerint. se Flos ex aceto fronti illitus capitis dolorem sedat. Et de Ethaniae, quam Alcanua AVicenna Vocat , haec fere eadem prodidit, diXit quidem , folia habere adstrictoriam facultatem, in vulneribusque eandem Vim cum draconis sanguine habere, conferreque decoctum foliorum calidis inflammationibus, &exustis ab igne particulis. & oris ulceribus: & cum aceto con

ferre capiti dolenti. ALPIN. Vere Ethaniae AEgyptiorum Lu

67쪽

igustrum esse Dioscoridis, constat, multo magis, quod nunquam in AEgypto Italicum Ligustrum inveniatur, in Canope-que tantum Ethanne reperiatur , quae ibi est copiosissima, differt vero hic locus ab urbe Alexandriae decem millibus passuum.' GUILAND. Hinc quoque apparet hanc arborem esse Cyprum Plinii, de quo ipse lib. Naturalis Historiae XXI 111. sic scripsit: se Ligustrum eadem arbor est, quae in oriente Cyprus.''atque in AEgypto nasci etiam his verbis libro ia. si Cyprus in ,, AEgypto est arbor Ziziphi foliis, semine Coriandri, flore

candido, odorato. Coquitur hoc in oleo, premiturque po-- stea, quod Cyprus Vocatur. pretium ei in libras quinqueis optimum habetur e Canopica in ripis Nili nata, secundumis, Asealone Judeae. Tertium Cypro Insula, odoris suavitate. ,, Quidam hane esse arborem dicunt, quae in Italia Liguis strum vocatur.' ALPIN. Flores sunt in usu frequentissimo dolenti capiti appositi, non tamen cum aceto, ut DiOSCorides, atque alii meminerunt, quod si1 fecissent, manifestius, ut arbitror iis floribus juvarentur, intus medicamenti Vi, aceto penetrationem adjuvante, deducta. Ex foliis pulverem conficiunt, quem Archenda illi appellant. Hac mulieres

utuntur ornatus gratia, manus ac pedes colore aureo tingentes; non autem in succo Lanariae vel Struthii, ut ait Dioscorides, sed simplici aqua eam miscentes , aquam auream faciunt, quae aureo colore tingit, quod arcanum nostrae mulieres si agnovissent pro deaurandis ipsarium capillis, nil haberent , quo securius uterentur, neque sub radiis solis se urerent, variisque modis caput laederent. eX hac pulvere, Cum aqua mulsa parata utuntur, ad humidos pedes fluXionibus obnoxios, ac multum exudantes talentesque emplastri modo pedibus ipsis apposita, ac per horam retenta, maXime enim pedes, ct quascumque alias partes corporis, apposita eXsiccat, ac ad

stringit, Nihil habent, quod eXudantes pedes plus eXsiccet, quam praedicta istaec massa apposita, & aliquandiu retenta pulvere etiam hoc ad ulcera oris, gingivarumque , S puden

68쪽

De Ba amo, Balassau ab AEgIstiis vocato.

GUIL. Iunquid Balsami planta amplius in AEgypto vivit Z ALPIN. Nequaquam, sed in Arabia Foetici, quam Balsami seracem omnes tum AEgyptii, tum Arabes praedicant. GUILAN D. Igitur Dioscorides, Theophrastus, Pli- .nius, Iustinus atque alii ex antiquis Scriptoribus permulti, qui Balsamum tantum in AEgypto S in Judaea olim vixisse prodiderunt , decepti sunt. ΑΙ ΡΙΝ. Sine dubio illos non modo de loco Balsami patrio, sed etiam de arbore quoque, succo, fru-dtibus atque aliis deceptos fuisse arbitror, ex quo etiam dubi-..tandum esset ipsos Balsami arborem viventem nusquam vidiLse. GUILAND. Rem valde admirabilem praedicas, de qua tibi non ita facile medici certam fidem adhibebunt ;quaeso an non Dioscoridi, Theophrasto, Plinio, Serapioni atque aliis gravissimis Scriptoribus de Balsamo magis quam tibi: credendum putas, qui in docenda herbarum stirpiumque m teria , caeteris praeseruntur, ac fide digniores habentur Z ALPIN. Etsi in Dialogo olim Cairi conscripto Balsami veritatem plane menifestam me reddidisse puto, nihilominus quando me

nunc ut veram Balsami historiam narrem provocasti, ut tecum de ipsa colloquar, atque commenter, eflugere nunc non possum quare iterum eadem, quae olim scripsi nunc repetere, cum res

agatur tanti momenti, non me pigebit, & ne longius rem producam, dico: Arabiam Foelicem Balsami locum patrium perpetuo fuisse; ac nunquam AEgyptum, ac Judaeam Balsami te ram patriam fuisse, facile hinc conjicitur, quod omnes, qui de planta Balsami mentionem fecerunt, eam in viridariis solium custoditam, minimeque in aliis incultis locis sponte natam, prodiderunt, ut Theophrastus, Plinius, Solitius & Strabo sigillatim meminerunt. Plinius ait: is Sed omnibus odoribus proe-

,, fertur Balsamum uni terrae Judaeae concessum quondam in dilo- ,, bus tantum hortis, utroque regio, altero jugerum viginti non

amplius, altero pauciorum.'' & Strabo de Balsamo Vallis Hierici

SEARCH

MENU NAVIGATION