장음표시 사용
2쪽
M v TINAE, REGII LEPIDI, DUCEM R CARNUTUM II. PROvINCIARUM FLAMINIAE, C A FE R o NI A N ARFERONIANAE Q, PRINCIPEM:
In Galeni luras Io. Bapticta P arij, medici Nouariensis, prasitio.
D N s T A T inter omnes Dux maxime, ut ex iis rebus, quae hac mundi sede continentur, nihil est homine praestantius, ita nihil esse eodem ad Dei cognitionem capessendam accommodatius. cum enim eum optimus procreator ita essinxerit, ut eius similitudinem gerat, ceterisq. rebus omnibus in hoc terrarum orbe dominetur: tantum adest, aliis ut cedat, aut quicquam aliud comparari cum eo queat; ut ipse consilio, rationeq. cuncta gubernans, ac superans, in terris quasi Deus habeatur. quod cum facile perspicere omnes possunt, tum uero multo melius cognoscunt ij, qui omne suum studium in doctrina, Ssapientia collocarunt. intelligunt enim quot, quantaq. instrumenta habeat ad ueram sapientiam adipiscendam, cum animos caelestes atq. aeternos ei datos ad arcana Dei mysteria contemplanda, & perlustranda animaduertant. quod ubi homines sunt cons uuti, tum deniq. beati, atq. ex omni parte felices existimari uere potant. ac mirabile est, in tanta rerum uarietate, atq. copia, quae sunt a praestantiIsimo illo mundi opifice procreatae, hoc praeclarum animal hominem, ita excellere, ut usu rationis omnes alias animantes ad suam commoditatem, utilitatemq. traduxerit: ac non modo ea sibi adsciuerit, quae natura sponte suasere, sed alia insuper admirabilia perspicaci ingenio, mentisq. acie ad uitam bene, beateq. ducendam excogitarit. nam si quis in cuncta intueatur, humanum usum extiterunt, is maxima cum admiratione perspiciet, alias res statis anni temporibus perpetuo tenore exoriri, alias in nihilum abire, alia, adornatum, & oblectationem, ad necessitatem alias datas esse nobis, atq. attributas. Sed quid ego de globis, corporibusq. caelestibus dicam quid de illa perenni, continuataq. caeli motione loquar quantam summi Dei maiestatem, quantam potentiam, quantam aeterni patris erga nos charitatem ostendunt ut autem propius accedamus, quam mirificos ornatus, quam artificiosas structuras habet in se hominum ipserum fabricatio uerum hoc minus mirabile uidetur, quod nobis ante oculos perpetuo vetiatur. Si quis tamen cuncta secum animo uoluat, singularem Dei benignitatem cognoscet, incredibilemq. in humanis corporibus fabricandis sapientiam summis ornabit laudibus,& nunquam desinet admirari. nam praeter quam quod erecti homines sunt creati, ut quasi spectatores stiperarum ierum, atq. caelestium, res diuinas contemplarentur, Deumq. ipsum, parentem Optimum, agnoscerent: etiam hoc sunt consequuti, ut quibus rebus uita hominum tenetur, earum rerum instrumenta aptissima obtinuerint. cum enim nemo in humanis sit, qui nisi cibo, potioneq. uescatur, ac nisi spiritum uicissim ducat, ac reddat, hac lucis usit rastui queat; ita nobis prouisum est, ut uel una corporis nostri parte haec omnia ol
eamus : siquidem os ad haec peragenda accommodatissimum est: in quo & dentes ad
3쪽
molliendum cibum, & lingua ad ipsiim depellendum insint: itemq. aspera arteria, quet
ad pulmonem usq. pertinens excipit eam am mam,qMeducta sit spiritu, eandemq. a pulmone respirat . ac ne quod illapsum estet, subito emueret, natura aluum adiunxit, multiplicem, & tortuosam, ut quod recepit, continendo mutetur, & concoquatur. Venarum uero, & arteriarum in omnes paries corporis pertinentium ortus, pr
gressiones i. nemo sine prolixa oratione explicarit. quod sane mihi haud quaquam
propositum est hoc tempore. cum enim sanguis per uenas in totum corpus diffundatur, & spiritus per arterias, utraeq. tam crebrae, multae i. toto corpore intextae
sunt, ut paucis narrari uerbis non posse uideantur. Quid dicam de ossibus ξ sine quibus nec stabiliri corpus, nec apte artus finiri, nec ad motum, actionem i. accommodari unquam possent: quae omnia mirabilibus quibusdam commissuris illa praeclare essiciunt, cumulate l. praestantὸ Iam uero sensus, in quibus uita posita est, quis c gitatione, ne dum oratione persequatur mirabile est, quanta praestantia eorum sit, quamq. aptus singulis sit tributus locus, in quo rite, & ad hominum uitam accommodate suo munere fungerentur. Ac, mea quidem sententia, nemo tam disertus fuerit, qui harur opificis in sensibus silertiam uerbis possit exprimere . quod cum ita sit, qu modo hominis animum, mentem, rationem, consilium, prudentiam, quae diuina sunt, exponemus P N e quid uero in nobis ulla ex parte desideraretur, eloquendi uis illa pene diuina data est; cuius ope illud primum consequimur, ut ea, quae ignoramus, discere: & ea, quae scimus, alios docere ualeamus. deinde eius usu cohortemur: persu deamus, consistemur assii tos, perterritos a timore deducamus, laetitia elatos comprimamus, cupiditates, iracundiari. restinguamus. eadem uirtus homines iuris, legum, urbium secietate devinxit: eadem a uita sera,& immani segregauit: cuius praestantiam is deniq. intelliget, qui diligenter attendat, quanta opera sit ad eius usum natura machinata. Cumq. mortalis homo sine externis adiumentis traducere uitam non posset, sed oporteret agros colere, tecta extruere, tegumenta corporum uel texta,
uel suta comparare, tum uero omnem fabricam aeris, & seni exercere; optimus ille noster procreator manus ad ea omnia aptas, & multarum artium administras dedit: atq. illud insuper adiunxit, ut terrenarum rerum omnium sit in homine dominatus: S, ut hominum ratio in cplum usq. penetret, ut astrorum ortus, obitus, cursusq. co gnoscant: ut defectiones Lunae, Solis l. prouideant, & in omne posterum tempus qus, quantae, quando suturae sint, praedicant. quae intuens animus accipit ab eis cogniti
nem Dei, ex qua oritur pietas, cui coniuncta iustitia est, reliqum. uirtutes: CX qu,
bus uitam beatam existere, nemo est, nisi quis plane stirpidus, bardusq. sit, quem ignorare putem posse. Atq. homo quidem tot, tantisq. animi, & corporis bonis ab optimo mundi opifice cumulatus, posset ex omni parte felix censeri, nisi aut suo
uitio, aut externa aliqua ui in multas aegritudines, multosq. morbos incideret . quorum quis est, qui enumerare queat non nomina quidem, quae prae multitudine non possunt, sed genera, quae innumera sunt quotus enim quiiq. est, quem non aliquis Interdum morbus corripiat aut qui non uaria genera malorum suae uitiae cursi non sit uel in se expertus; uel in alio contemplatus ego uero, nequid molestiae, aut iniucum ditatis habeat oratio, totam hanc partem silentio pertransibo. neq. enim tot, tam tm. mala, quae subire natura humana silet, ab homine, nisi idem inhumanus sit, commemorari sine dolore, ac selicitudine ullo modo possunt. Quam ob rem ego se per sic habui in animo meo constitutum, eam artem, quae haec omnia sub occiOS nobis, tanquam in tabula, depicta subiiceret, ceteris&usu,& dignitate praestare omnibusa tum quod magis sit ad uitam tuendam necessaria: tum quod animal omnium persectissimum curet, eiq. uitam diuturniorem, & noxa uacantem impertiatur. Cum enim
4쪽
enim homo ideo natus sit, ut diuina opera contemplando, recte agendo,& Deum ipsum imitando, Dei similitudinem, quoad eius fieri potest, sibi comparet, ut eius simulacrum sit in terris: duplex et ad hoc ipsum efficiendum suppetit ratio. nam cum
nos ex animo constemus, & corpore, quo tutius, & melius uiueremus, Deus optimax. philosephiam, & medicinam nobis tribuit: alteram, ut animum excoleremus uirtute: alteram, ut tautem corporis tueremur medicamentiS: utranq. autem , ut animi ornamenta, ac uitae sedem, & domicilium conservaremus. Itaq. non sine
caussa ueteres existimarunt, philosophiam esse e csto deuocatam, & in urbibus collocatam, & in domos etiam introductam, quod eius praeceptis instituti homines de Deo opt. max. & mentibus illis superioribus quaererent, S de caussis rerum, quae mouentur, quaeq. natiuae sunt, ac mortales disputarent: tum de caeli conuersonibus, de siderum motu, ac lumine, de primis corporibus, igne, aere, aqua, & terra, de mari,
S lacubus, de fluminibus, & aquis pluuiis, de animantium natura, ac studiis, de ira,
odio, timore, sortitudine, temperantia, iustitia: &, uno uerbo, de omnibus diuinis, de humanis rebus copiose dissererent. quarum rerum scientiam excepit ea, quae in diuinis uersatur cognitio: quae a Dei nomine theologia appellatur; tanto rerum humanarum notitia praestantior, quanto diuina praestare humanis omnes intelligunt.
Medicinae autem tanta nobilitas est, ut non ab hominibus, sed a Deo ipsb inuenta perhibeatur. in primis enim Apollo, deinde Aesculapitis celebrati sunt: qui quoniam hanc praeclaram artem paulo subtilius excoluerunt, in deorum sunt numerum a ueteribus recepti. postea uero Hippocrates, uir S arte, S probitate ipsignis, post quem Diocles Caristius, deinde Praxagoras, tum Chioppus, Erophilus, & Erasistratus foruerunt: & postremo Galenus omnibus longe praestans & ingenio, & diligentia, quasi aureum orationis flumen landens, sic artem hanc scriptis illustrauit, ut nullam
eius partem intactam, nullam inchoatam, nullam non omnibus numeris absilutam reliquerit. Sed temporis iniuria, & hominum negligentia, ac communi quadam totius orbis calamitate factum est, ut licet eius libri multis partibus plures ad nos peruenerint, plerosq. tamen utiles, ac necessarios desideremus.& tamen si quae adhuc ex eius scriptis, quae sunt quam plurima , supersunt, cum aliorum libris conserantur, eo praestantiora ceteris inuenientur, quo minus illi ordine, delectitii. ullo sunt usi , ac particulam istam artis pertractariunt: hic admirabili, ac certa uia, magno l. rerum, ac uerborum delectu adhibito omnes medicinae partes incoepit, atq. perfecit. Ac
nisi uererer Dux illustriss. ne tibi nunc maximis negotiis impedito, & in istam tuam prosectionem toto animo incumbenti molestus essem; ne ue tuas de sermonibus,quos cum amplissimo senatu habiturus es, cogitationes interrumperem: id ipsum ita ape te demonstrarem, ut nemo iam esset futurus, qui non relictis barbaris striptoritas,&iis, qui collectis ex aliorum libris praeceptis quibusdam,& sententiolis,& unum quasi in corpus redactis multa uolumina conficiunt, se totum ad Galeni scripta studiose perlegenda, & ex illius institutis faciendam medicinam traderet. Exponerem enim, quemadmodum a primis humanae naturae elementis hominem sibi considerandum, spectandumq. proponat; ut cuiusq. naturam, corporisq. constitutionem, si uebona sit, siue a suo statu deflexerit, cognoscamus. quae res, quia sne actionum naturalium notitia percipi accurate non potest, ideo factum est, ut eas quoq. st diligen . tissime persequutus. Verum quia uiti ossium, qui sunt nostri corporis quasi landamenta quaedam,& musculorum, itemq. neruorum, quibus, tanquam chordis, particulae inter se colligantur, & uenarum, qu.ae in totum corpus alimentum comportant, obeuntur: non sine caussa haec omnia quo positu, quo situ, quo loco deniq. Squomodo inter se iuncta, cohaerentii, & propinqua sint, singillatim explanavit.
5쪽
ac ne quid ignoraretur, ita corporis humani Abricam, & omnium particularum usum sub oculos lisbiecit, ut nemo tam stolidus, ineptusq. sit, qui, si modo studium adlibbeat, omnia accurate non perspiciata inlid ego de reddendo, trahendoq. uicissim spiritu,sne quo uita constare non potest, nunc dicam cuius ipse caus as,&utilitates exponit adeo perspicue, ut quonam pacto id fiat in nobis, & qua ratione odorum semsu moveamur, & loquela articuletur, qua animi sensa, cogitataq. aperiamus, nos plane docuerit. mox cum sciret hominem esse pleris i. perturbationibus obnoxium,
etiam quomodo eaedem cognoscerentur, ac curarentur, scriptum reliquit. cumq. ut
in cereris artibus,sc in medicina, uariae sectae essent, diueti,q. sententiae, quod alii longum usu ni sine ratione, alij rationem semoto usu , alij utrunq. sequerentur: quid optimum esset,& expetendum, uiri boni ossicio lanctus, ne quis uiae ignarus,
anceps uagaretur, commostrauit. itaq. cum probasset, optimum medicum esse etiam philosephicae praeceptis diligenter institutum oportere, quo rationem cum usu coniunctam sequeretur, ad differentias, catas Iasq. morborum pertractandas aggressus est: iisq. adiunxit ea, quae morbos uel antecedunt, uel sebsequuntur: tum genera febrium, ac tumores, qui pneter naturam in corpus irrumpunt, & intemperiem ipsam, aqua multi morbi originem ducunt: & antegressas caussas,&tempora momborum, quae, quotq. snt,& quomodo discernenda, quod ad praesagia ualet plurimum , exposuit. Gia uero rigor, tremor, conuulso, palpitatio, dissicultas respirandi, atq. etiam altus sepor homines sepe urgent, idcirco ne haec qum. silentio printeriit: immo uero S cum his, & aliis permultis, quae, ne longior sim, praetermitto, totius corporis asectas sedes, quae oculorum effugiunt obtutum, & pullus omnes a teriarum, ut dignoscantur, ut ex iis praesagire in posterum ualeamus: & qui dies ad salutem,&perniciem indicandam ualeant, plane indicauit. Ac ne morbos selum,
ceteraq. euenta pertractare uideretur, nec uictum ullum animantibus instituere, noluit hanc in ipsum culpam posse coniici. quam ob rem ut integra frui ualetudine, Nuitare quae noxia sunt, homo per se posset, uires omnium eorum, quibus uescimur, descripsit: & quomodo exerceri quis a. debeat, ut ualetudinem tueatur, reseravit. Mox tanquam medicus praestantissimus de ui medicamentorum, quae smplicia nominantur; uec eorum, in quibus purgandi facultas inest, sibi agendum proposuit: ut
hac nobis comparata cognitione, medicamenta generatim conficeremus: tum ue nenis,&iis, quae mortis Aerre periculum possent, usu steriacae, quae apud Romanos imperatores summo fuit in pretio, occurreremus: ac cunctis morbis, ut cui q. linco remedium adhibendum est, curationem admoueremus. qua in re, quod perisperuri sumus, aut ibi, ubi non omnia copiose nobis suppetunt, docet nonnulla, quae quis q. ex tempore, & nonnulla, quae loco aliorum adhibere posiimus. Atq. , ut omnia consilio , ac ratione faciamus , ueram curandi uiam instituit, qua morbos omnes pellamus : ad eamq. adiunxit alteram, quae ad febres arcendas pertinet. Iam quoniam non defuerunt, qui uenae sectionem sublatam uolebant, haecq. opinio in animis hominum iam insederat; uideret autem, quam perniciosa, quam l. inutilis haec esset sententia, ideo & de uena incidenda, & de curatione, quam uenae sectione obimus, itemq. de iis, quae hanc rem comitantur, ut de hirudinisus, revulsione, scarificationeq. disseruit. Compertum autem est, suisse hoc in more positum, institu-wq. maiorum, ut non unam illi medicinae partem perdiscerent, atq. artem quasi mancam & decurtatam pertractarent: sed omnes accurate perciperent, tam eam, quae medicamentis, quam eam, quae uictu, quaeq. manu mederetur. hoc institutum Galenus secutus, putauit Hippocratem sibi esse habendum omnium suarum opinionum auctorem et illumq. amandum, illum amplexandum, illius interpretandam sententiam: quae
6쪽
qiue tum breuitate obscurior, tum uetustate obsiletior uidebatur. Te enim uir instinctu quodam, afflatuq. diuino sc omnes partes ab luit, ut uel unus esse posset instar
omnium reliquorum. uerum obscuritatem ,& uetustam illam dicendi rationem emi gere, uitareq. non potuit: quam ob rem, ne quis erraret, aut laberetur, lumen intem pretationis desiderabat . quae sane res Galenum compulit, ut multos commentarios in illius libros conscripserit: quos tamen omnes nos non sumus consecuti. selici uero quodam factum esse fato uidetur, ut, quos in libros utiliores conscripserat, seruati re sint: cuiusmodi est illa tractatio, quae erat de humoribus instituta: quae uim naturamq. humorum, ex quibus humanum corpus est constitutum, indagat: quam recens inuentam,& latinitate donatam cum alijs plerisq. quorum ante nullum extare uestigiuputabatur, in lucem edimus :& perdifficilis quaestio, quae de hominis natura existebantum de praesagiendi ratione, ac praedicendi: quam excipit explicatio illa signorum,
de rerum, quae in morbis, qui uulgares nominantur, apparuerunt: &is liber, quem
nunquam deponere de manibus debent, qui medicinam faciunt: qui nobis uiam, rationemq. uictus in acutis morbis instituendi suppeditat: postremo omnium ij, quibus
ea pars medicinae continetur, quam, quia in manuum exercitatione posita est, ' σμ', ira, ueteres appellauerunt: quae, breui quidem S exiguo opere, sit uolumen spectemus, maximo tamen si rerum pondus attendamus ipse, quasi breues, selectasq. sententias nuncupauit omnia conclusiit. mitto cetera, quae ad leuationem aegritudinum, dolorum, molestiarumq. pertinent: mitto optima, praestantissimaq. consilia, ad uitam tuendam accommodata: mitto inquam alia omnia, quorum est libero homine dignissima cognitio, & sine quibus neq. simitate frui, neq. corporis firmitatem , uires'. sustinere quisquam posset. nimium enim fortasse prolixa suit oratio, ac nimium ingentia sunt uolumina, quae ad te mitto: ipsa de se copiosissime loquentur.
Harum autem rerum praestantia, alq. usus cum in me ab ineunte adolescentia mirabiles sui ardores excitasset, haecq. cupiditas in dies cresceret, putaui me nihil aut praestantius, aut ad hominum utilitatem facere posse commodius, quam si toto pectore, totisq. uiribus in medicinae, qui salutis humanae praeses est, cognitionem,& studium
incumberem. & quamuis artes apud plerosq. iacere, nulloq. esse in pretio animaduem terem, quod bellorum procellis omnia agitarentur, totvi q. mundus co ipse ardore conflagraret; intelligebam tamen Bre interdum aliquos, quibus cordi esset, eos tum bines sedare, ignemq. omnia uastantem restinguere, ac malis omnibus medelam aD serre. In eam autem me spem potissimum induxerat superiorum temporum reco
datio ; in quibus omnis Italiae maiestas barbarorum incurvonibus, & perpetuis bellissere perierat. & tamen cum minus opis homines expectarent, repente quasi de caelo lux exorta, nubes dispulit, ac reliquias antiqui splendoris sic exsuscitauit, ut pace momtalibus comparata, & scientiis, at q. doctrinis, quae in exilium actae uidebantur, quasi postliminio reuersis, suo ornamento restituto, ad ueterem & priscam illam dignitatem haec ipsa prouincia, reliquarum omnium loqge princeps, esse reuocata putaretur. Sed nescio quonam fato esse factum querar, ut cum militiae Italicae honor non medi cris,& artibus ingenuis esse locus in urbibus coepisset, omnia statim retro labi, it remq. restingui uiderentur . nam & maximi reges bella ciere, & alios aut affinitate, aut amicitia, aut metu sibi adiungere, ut alter alterius regnum occuparet, uicissim studebant. I nde scientiis, quae ad summum peruenire gradum properabant, haec obiecta res effecit, ut omnia uocibus militum per narent: hinc neglectae disciplinae: hinc hominibus aliqua in arte praestantibus nullus honos habitus: hinc deniq. mala
omnis generis extiterunt. inrae tamen res Dux maxime, neq. maiorum tuorum consilia, neq. tuas piaestantissimas de ratione studiorum cogitationes unquam retardavit:
7쪽
nec secit, quin uiri omni liberali doctrina politissimi,& in omni genere scientiarum
praestantissimi, magnis premiis semper inuitati sint, ut celeberrimam Ferrariensem
academiam frequentarent: ad quam ceu ad bonarum omnium artium mercatum omnes undiq. confluerent. Tu tamen PrincepS Optime, ea re non contentus, ut Hebraicam, Graecam, Latinamq. linguam, S laudabilia quaeq. studia ueterem in dignitatem uindicares, nobilissimam ex omni optimorum, antiquissimorumq. librorum genere bibliothecam instruendam curauisti: nec labori, nec industriae, nec sumptui parcendum,& hoc ad agendum nullis regibus, qui sint, aut unquam fuerint, cedendum putauisti. intelligebas enim, duas potissimum res esse, quae ciuitates, imperiaq.
conseruarent, ac perpetua tuerentur, rei militaris scientiam, litterarumq. cognitionem : alteramq. ita ope alterius indigere, ut sit alterutra absit, manca plane altera esse
uideatur . nam ut leges, in quibus posita est ciuitatis salus, sine doctrina uix, aut ne uix quidem recte,&ad hominum silutem accommodate ferri possunt, ita sines imperii sine armis neq. defendi, iam. propagari. Tu uero Princeps magnanime, maiorum tuorum instituta aemulatus, cum tot, tantaeq. essent res ab illis praeclare gestae, ut nihil addi ad eorum splendorem posse uideretur: ita ab ineunte aetate te gessisti, ut uel antequam ceteri militaria nomina perdiscant, aut illius disciplinae quasi sacris initientur, exercitus gubernaris, imperator sis appellatus, triumphosq. egeris: ut hoc qui intuebantur, nihil loci posteris abs te relictum esse existimarent. Testis est Gallia , quae t uis uictoriis saepenumero exultauit. testis Hispania, quae tuam animi magnitudinem, tuamq. prudentiam experta est. testis est Italia, quae praestantissimi Principis, 'ptimiq. alumni sui praeclaris factis laetabatur. testis deniq. uniuersus orbis
terrarum, cum nullus plane locus aut tam remotus, aut tam abditus sit, quo praeclara nominis tui fama non penetrauit, atq. peruenerit. His autem temporibus quoad ab tiorem dignitatis gradum euectus es, eo etiam maiore rerum gerendarum studio ductus, habes apud te & milites strenuos,& militum duces fortissimos, ac militaris discipliniae scientissimos: qui cum tuarum uirtutum spectatores, contemplatoresq. sint, ipsi quoq. certatim dant operam, ut alter alteri uirtute excellat: itaq. tuum sibi am rem , beneuolentiamq. conciliet. At q. haec quidem res in primis facit, ut te omnes admirentur, reges maximi diligant, tuamq. affinitatem summopere expetant: milites colant, de homines litterati uenerentur. Cum enim habeas exploratum, publicorum temporum duo esse genera, unum pacis, alterum belli, tu uiros, quorum consilio, atq. opera in utroq. utaris, apud te semper habendos existimas. ac quod ad eruditos,
artiumq. optimarum cognitione praeditos homines pertinet, nosti tu quidem, pro tua sapientia, non posta quemquam in pace iura ciuibus describere, suum cuiq. tribuere: ciuium inter se dissidia, litesq. componere, uerba publice facere, legationibus rite respondere, praeterita scire, sutura prospicere, nisi haec uel ipse de sontibus hauserit litterarum, atq. librorum; uel alios de eisdem rebus disserentes audierit. neq. etiam te latet, quantum in medio seli pruna tumultu litterae ualeant, cum bella non solum corporis, sed etiam animi uiribus gerantur. cumq. plurimarum rerum usiis multum ad hanc rem ualeat, uitaq. hominis perexiguo temporis curriculo terminetur;
S qui unum, alterumue bellum spectauit, multum sibi militaris prudentiae comparauis te iudicetur; quid tandem erit de iis dicendum, qui sibi hoc litterarum beneficio pepererunt, ut omnibus, quotquotyost hominum memoria gesta sunt, bellis inte fuit se uideantur Quanquam tu Attonse Princeps, longe aliter animatus, alia quam- plura pr. xstitisti, te ipsis digna, tua l. semilia, in qua heroes innumeri gloria circun-
fluentes floruerunt. tantumq. abest, ut prius res ab aliis gestas ex libris perdiscere uolueris, ut uel inuito patre, potentissimo uiro, qui te etiam propter indolem, s emq.
8쪽
maximam, quam asserebas, in oculis gerebat, in Gallias te proripueris ut paratam
haberent, unde sumerent, materiam scriptores, qui tuum nomen, tuaq. facta monimentis litterarum consignarent : ac tu postea iis legendis, gloria tua adolescens adhuc, maerere . quamobrem est semim, ut tu unus omnium Europae Principum &in manu conserenda, & in pugna lacescenda,& bello gerendo, & in omnis generis certaminibus praestantissimus habearis: sicut in pace nemo est, qui te excellat animi magnitudine, prudentia, magnificentia, ac liberalitate: quae uirtutes principum nomen ab obliuione semper uindicare,& immortalitati consecrare existimantur. Sed
nihil mirabile est, te hanc uiam semper institisse,&quod ita a puero edoctus esses:&quod ab iis parentibus, ac maioribus originem duceres, qui omne suum tempus in uirtute, rebusq. honestissimis posuissent. Nam si quis primordia clarissimae familia
rixe, maiorumq. tuorum regna, imperia, affinitates cum regibus, & Romanis Imperatoribus perspiciat: is plane intelliget, ueteres illos igniculos,& quasi semina ui tutis ad te ab illis quasi per manus longissima serie temporum peruenisse. Ut enim multa praeteream hoc loco, quis est, qui ignoret, regalem, nobilissimamq. familiam tuam Atiam, quae postea ab urbe, quae in ditione uestra erat, Estensis appellata est, omnibus iis, quae hodie in Italia clarae, atq. illustres sunt, & antiquitate, & selendore generis praestare, atque excellere nam & ab hinc centesimum supra millesimum annum , & plus eo, floruisse ipsam, & tenore perpetuo summa imperia, maximamq. non modo in Italia, sed etiam in Germania,& aliis plerisq. prouinciis, auctoritatem habuisse, multi, & iidem in primis graues sunt auctores. Quis nescit, Vindelicos, Noricosq. qui nunc utraq. Bauaria continentur, sub uestro suisse imperioὸ ut non ibium ista amplisiima, ac longe, lateq. patens Italica prouincia, sed maxima quoq. Germaniae pars, ut haec ipsa, cuius modo seci mentionem,&Busacti ri maiores, quos Bructeros antiqui, nunc Vesphalios appellamus,&utraq. Saxonia uobis paruerit . quas sane prouincias duo Henrici Atij, quorum alter Magmonis Saxoniae Ducis, alter L stari j Caesaris filiam uxorem duxerat :sib uestrum redegisse imperium memorantur. Quanta porro laetitia afficiuntur Bauariae Duces, de Palatini Comites Rhenani, quod
maternum genus: ut omnes sere Saxonis inserioris Principes paternum a uobis dux runt Quid λ in Italia nonne Etruriam, Umbriam, Sardiniamq. maiores tui tenueruntὸ Iam uero nonne Federicus i Imperator Vbicionem Estensem,& duos Atio; patrem, & filium, tum uero Henricum Ducem, Insubrum, Ligurumq. ditione dec rauit nonne idem,&post ipsum Federicus tr. uestram ornatissimam familiam aliis
plerisq. honoribus affecit is enim Mutinam, Regium Lepidi, Parmamq. & Placentiam , ut Honorius i ii. & alij pleriq. Pontifices maximi Picenum ad imperium v
strum adiungi uoluerunt. quas prouincias non tam beneuolentia, liberalitateq.imperatorum , ac regum, quam uestra uirtute, uestraq. morum aequabilitate, ac mod ratione ad uos sciunt omnes esse delatas: atq. etiam fore augurantur, ut tu, magnis non tam fortunae, quae tamen ipsa ualere plurimum selet, quam rerum omnium laud bilium praesidiis ad omnia munitus, eadem omnia, quae unquam tenuerunt maiores
tui, singulari tua cum gloria, & omnium populorum tuorum istitia sis recuperaturus rut postea tuis auspiciis in maximo imperio summa pace perfluantur. norunt enim uir tutem tuam immortalitate dignissimam: aeq. natum ad omnem gloriam, Omniq. principem laude cumulatum intuentur. In hanc eos spem adduxit priclara indoles tua, &uirtutis documenta maxima, quae dedisti. sciunt enim te in rebus tractandis partes tuas consilio, uigilantia, sortitudine ita explere, ut antiquam maiorum tuorum consuetudinem non modo reseras, sed longe superes:& omnia sibi de te pollicentur, quae a summa uirtute, sinimo t. ingenio proficisci possunt. itaq. a te nihil humile, ni-
9쪽
hil obscurum, nihil uulgare; sed ampla omnia, praeclara, alq. inusitati exempli expectanda sunt. quae tu, ne a te ipse dissentias, cumulatissime praestabis. Nec mehercules deerunt, qui res a te praeclare gestas &carmine,&soluta oratione illustrabunt. nam praeterquam quod homines praestantisti mos tua liberalitate allicis ad nomen tuum seriptis exornandum, babes ctiam apud te poetas, oratores, & rerum gestarum scriptores politissimos, & prudentissimos: quos quanti facias, norunt omnes. nam Pignam hominem eruditissimum, qui, cum ipse luculentus scriptor sit, multaq. memoriae posteritatis summa sua cum gloria prodiderit, ueterum quoq. scriptorum sententias inter tot, tantaq. negotia, quasi animi caussa, apertisti me, elegantissimeq. explicandas sibi proposuit: tecum perpetuo esse uis, et q. arcana animi tui quotidie committis, atq. honoribus ac diuitiis cumulas. Hieronymum uero Falletum,Triniani Comitem, iuris ciuilis peritissimum, maxime diligis: eiusq. consilio in rebus ad tuam dignitatem, atq. existimationem pertinentibus standum esse semper censuisti. cuius in carmine pangendo ingenium pater tuus, uir sapientissimus admiratus, cum in eodem plurimarum rerum usum, prudentiamq. animaduertisset, & singularem fidem , S incredibilem in nomen uestrum obseruantiam cognouisset ,& ad reges, &ad Caesarem ipsum ac Pontifices max. legauisset: tandem hoc munere in hac florentissima, potentissimaq. rep. apud Senatum fungi uoluit. quo in negotio non modo
patri tuo, Principi optimo, sed tibi quoq. ita se probauit, ut adsiimmum honorem
abs te euectus, ampli'. fortunis ornatus, merito iudicetur . nam cum dissicillimum
est publicam gerere persenam, tum uero multo difficilius iungi cum laude legationibus semper est habitum. & tamen is tanto est ingenij acumine, tantaq. in negotiis
gerendis industria, ut omnia ex tua sententia, & summa cum horum amplissimorum patrum beneuolentia exequatur. quibus rebus non contentus, cum in poetica, or toriaq. facultate maximum sibi nomen comparasset, in tantis etiam occupationibus
ad historicam laudem aspirauit. quam ad rem tantum studij, diligentiaeq. adhibuit,
ut primordia familiae tuae clarissimae temporum diuturnitate sere obruta, in lucem reuocarit: ac facta maiorum tuorum ita deinceps illustrarit; ut uel eius historia satis esse posset ad Atiae gentis nomen aeternitati consecrandum. Quibus quidem fit rebus,
ut non modo sibi gaudere homines senissimi,&disciplinae militaris peritisiimi d
beant: sed ij quoq. uel maxime, qui in rerum cognitione, doctrinisq. uersantur. inprimis autem medici, quorum ars prius incuria temporum erat barbarorum in libris sere abscondita, paucuq. abhinc annis in apertum prolata: quod Graeci scriptores omnium serme doctrinarum inuentores,& parentes in lucem prodierunt: ac nunc ubiq. in manibus hominum uersantur, qui ingenio excellenti, recondit . doctrina
perpolito non modo iis, quae natura nobis suppeditat, contenti sunt, sed studio singulari multa quotidie pervestigant, ut h. aec facultas ad silmmum dignitatis gradum euehatur. quod cum in aliis pleris'. tum in Galeni libris factum esse hactenus perspicimus. quos ego cum puros ab omni labe uellem, ita quas maculis asperses, ac faedatos, quos libentissimo: legebam, cum intuerer, afficiebar sic, ut serre non possem. uocirca in iis libris per multos annos uersitus fiam, S innumerabilibus in locis emenaui,& multa comperi,& magnam illorum partem in latinum sermonem conueris,
S cum manu scriptis diligentistime contuli. quod cum fecissem, putaui non fore alienum, si quod ego assiduo studio, & conserendis ueteribus libris cum iis, qui uulgo
habentur, effem consecutus, in apertum proserrem:& quos libros mendis expurgatam, ac de G raecis Latinos secissem, in uulgus ederem: nec ab eo studio reuocarer prius, quam omnes, si uita suppetet, latinitate domuissem. Qui quidem labor non
est a me susceptus, ut quenquam offenderem, a quo studio semper animus meus ab horruisi
10쪽
horruit, sed ut ipse multa perdiscerem: λ quia in primis posteritatis utilitatem quae-
sui, ceteros, si qua possem ratione, adiuuarem. quod si ero aliqua ex parte consequutus, tum me non fiustra hanc suscepisse prouinciam intelligam: sin minus, conatum cerie laudare probi homines debebunt, cum animum hoc ad agendum promptum filisse cognoscant. Qua de re cum pleriq. eorum, qui tecum, S in Ferrariensi gymnasio sunt, uiri summa eruditione, atq. doctrina ferre sententiam poterunt: tum uel maxime Vincentius Madius, philosephorum omnium huius temporis longe princeps, S pro sapientia,& pro integritate, quibus praestat, uere iudicabit. Ceterum hoc multorum annorum studium, huncq. perennem laborem meum censiti in tuo orna. tissimo nomine Dux potentissime, apparere oportere . neq. enim potui suspicari, tibi non gratum hoc munus sere, cum scias, quam Romanis Imperatoribus Galenus semper acceptus, charu'. fuerit: ipseq. intelligam , quanta sit medicinae utilitas, atq. pietestantia: quam deniq. tu eius disciplinae studiosis semper dilexeris. Itaq. situ laborem hunc meum probaris, siq. seueris industriae, tum me omnia, quae summa, maxi maq. cuncti putant, facile consequutum existimabo. Vale. Venetius Idib. April. CID ID LXII.