Galeni Omnia, quae extant singulari studio, summaq. diligentia Io. Baptistae Rasarii emendata, nouo ordine cuius etiam attulimus rationem, disposita, librorum nuper inuentorum accessione aucta, & magna ex parte in Latinam linguam conuersa. .. Galeno

발행: 1562년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

At sensum II.

Ferraria, Muti , T ij Lepidi, Ducem V. Cirnutum II., Prouinciamum Flaminia, feromana, Feronianaeq.

Principem ,

. n. Baptisti Rafarij, Nouariensis medici, in indicem in Galeni libros praefatio.

UM DIFFICILE est, maxime Princeps, e ueterum scriptorum libris plera'. omnes sententias colligere: tum vero is labor eiusmodi censetur, eum ut laudis vix ulla particula consequatur. Vt enim varia sunt hominum ingenia, ita quisq.sibi uni selectas esse sententias concupiscit mec videt,ut in alijs rebus, ita hac quoq. certum esse ordinem adhibendum, praesertim ubi de bona valetudine inducenda, de i. abueris profliganda,hoc est de hominum vita,ac morte agitur,ut senten--tiae e rebus, & ea, qua de agitur, materia ducantur, non ut ad nominum , aut verborum regulam res, & materies dirigatur. In his autem apte distinguendis, &suo Io ro rite collocandis praeclarum quidem est excellere, sed adeo pauci adhuc in hoc genere praestiterunt, ut humani generis vicem dolere merito piabimus. Etenim praeter unum, aut

seminum duos, qui aliquid potuisse hac in re videntur, ceteris hoc potissimum fuit propositum, ut ingentia volumina conscriberent, innumerabiles paginas libris adderent, magnos deniq. eos ex paruis,ut pluris venderentur, efficerent. id quod tantum abest,ut adiuuet studia eorum,qui ad cognitionem scientiarum animum adiungunt,ut magnam etiam illis afferre moram videatur. quanquam id non tam vitio eorum, qui in hoc versari studio possent, quam e rum,qui libros excudendos curant,use venire perspicitur. cum enim hi non intelligant,quam

difficile sit, abditas sententias, &obscuros semus e libris eruere, & quantum eruditionis haec ipsa res postulet, praesertim ijs in libris, qui sent omni genere scientiarum plenissimi, hanc

sententiarum colligendarum, & indicis conficiendi prouinciam cuiuis mandant: ac modo quis verba sciat distinguere, eum egregium atq. excellentem hoc ad agendum fore arbitrantur: ille autem, quamuis suae conscius inscitiae sit, tamen quaestus caussa in eam sibi rem incumbendum putat, atq. omnia potius, quam id, quod debet, praestat. hinc illa ingentia volumina; hino illa sensa peruersa, alq. consula: hinc toties iteratae sententiae, ut quot una in comprehensione verba sint, toties illam inculcatam sententiam, initio ab unoquoq. verbo sumpto,comperias. Id ipsum autem accurate animaduertit Vincentius Ualgrisius, vir de litteris optime meritus, qui cum magnos semptus secisset, ut omnes Galeni libri emendati, & aucti in apertum proferrentur, intelligebat etiam, propter operis magnitudinem, indice rerum, ac verborum copiosissimo, & singulari diligentia, acriq. iudicio, ac mirabili artificio consecto opus esse: ut tanquam viam ad omnia diuini illius scriptoris dicta, scripta, sensa, enunciatm. inuenienda commonstraret. Itaque ut omnes eiusdem auctoris sententiae, & omnia, quae ad morbos cognoscendos, quae ad faciendam medicinam, quae ad praesagiendum,quaeque ad rerum omnium, de quibus in Galeni libris agitur, cognitionem pertinent, apte colligerentur, - 1 neq.

13쪽

neq. quicquam, quod uel oportunum, vel necessarium iudicari posset, omitteretur, quattuor viros praestantisiimo arti . medicae peritissimos,&graecis, latinisq. litteris pereruditos delegit , quibus hanc indicis conficiendi prouinciam mandaret. Sciebat enim eos potissimum posse id cumulate praestare, qui omnem suam aetatem in hoc studio posuissent: ac de arte iudicare eos, qui artifices essent: nec posse in hoc opere absoluendo quenquam cum laude versari, nisi idem esset multiplici eruditione praeditus, multarumq. rerum,& laudabilium disciplinarum cognitione perpolitus. Etenim tanta fuit Galedi praestantia,tam magnum ingenium, tam varia, multiplexq. doctrina, ut cum eum nulla humana res fugeret, non cognitio linguarum,non mathematicae disciplinae,non ars disserendi, non philosophia, quae de natura, quaeq. de moribus est, non medicinae ulla pars, non praecepta ad vita in Oi aetate,omniq. statu degendam pertinentia: etiam homines postulet, qui, ut sententias ab eo conscriptas seligant, suisq. locis apte disponant,in doctrinis sint diu,multumq. versati,& ingenio multum praestent. Cum igitur propter multitudinem librorum, varietatem argumentorum, ac rei dissicultatem unus non satis per se posse omnia videretur, ut res melius, celeriusque conficeretur, non sine caussa hoc conscribendi indicis mu nus est quattuor viris assignatum. In quo in ordinem redigendo illud est obseruatum,ut certa ratio, & via quoad eius fieri positi, ubiq. teneatur. primum, ut nomen definitione, aut descriptione explicetur: deinde, ut differentiae esserantur tum, si de

morbis, aut euentis morborum agitur, ut caussae: postea, ut signa exponantur: postremo, ut adhibitis remedii h proponatur ex plicata curatio. Data autem opera est, ut haec omnia ex libbris ueris, tanquam ex Qntibu , hauriantur: exspurijs uero admodum pauca sumpta sunt. id l. adeo est factum, tum ne liber nimium excresceret: tum uero, ne quae iam ex veris essent

desumpta libris, quasi spuriorum testimonio confirmare velle videremur. Quoniam vero Galenus in praeclara illa scriptione, in qua simplicium medicamentorum facultates diligenter exponit,re, ad quaedam capita redegerat, idem quoq. sibi esse Acurate obseruandum ijdem,

qui alia exceperant, proposuerunt. quam ob rem calfacientia omnia, itemq. refrigerantia , exliccantia,humectantia,Lxantia,condensantia, glutinantia, ulcerantia, adurentia, lotium cientia,aluum mouentia, ac supprimentia, quaeq. sunt generis eiusdem, vitum in locum congesserunt: ut qui simul cuncta vellet intueri,in promptu ei esse possent. Nunc autem, Dux potentissime, quoniam hic liber in vulgus anno superiore edi non potuit cum Galeni libris, qui in tuo nomine apparuerunt; existimemq. sicut illi tuo patrocinio tuti in manibus hominum versantur, ita hunc quoq. fretum praesidio max imi principis, summaq. auctoritate Atiae gentis, quae&vetustate,& nobilitate, & potentia semper praestitit, proserri in lucem oportere: ideo factum est,ut ego primum lingulari meo de praeclaris tuis virtutibus, summoq. splendore, iudicio, deinde vero tum hortatu clarissimi viri, & omni laude cumulati Hieronymi Faleti,tum inuitatus tua in ine liberalitate, hoc mihi plane faciendum iudicauerim. itaq. ut illud mai rum vigiliarum inearum munus tuo ornatissimo nomini dicatum est, ita volui hunc praestantium in arte medica hominum laborem, sine quo Galeni libris non satis commode uti quispiam posset, tibi quoq. ei se conlacratum. Vale. Veneths, Κ. Sept. CIO IO Lxi II.

14쪽

GA LENI LIBRI

Nuper in latinam linguam conuers

nec ante aut graece, aut latine impressi.

Nouatiensi medico, interprete.

Oratio Gleni, nodoti F qua bonas artes pressistra das monet. hac cum Spuriys est. GALENI Pergament, Nichomachi architecti Ebber,cuius index est,Si quis optimus medicus sit,eundem esse philosephum oportere.

De optimo genere docendi. De captionibus, qua in uerbis fiunt. An qualitates sint corporis expertes. De seditis ad eos, qui ad medicinam introducuntur. De optima siecta. Empirici medici informatio. Fragmentum contra Empiricos. De tiones medica,qua interfluo uos libros restrutur. De atra bili. De bona habitussine. -- De optimo hialitu. De dissectione musculorum. De dissectione neruorum. An sanguis naturainarterist t. De uocalium organorum dis ectione. De inBrumento odoratus. De substantias statum naturalium. Hippocratis dogmatum breuis desicriptio. Animi mores,corporis naturam equi. An sit animal, quod in utero est.

primum in lucem prolatum. Desuccorum bonitate,s uitio. Deptisana. De

15쪽

mare ex Hippocratis sintreta

Deplenitud ne. . - ι De tumoribuspra ternaturam.

Deus t iacia Pamphilianum. ' , .

De antiduis M. II. hi in bus. De cucurbitulis De remedysparat acilibus ad Solonem. Mursium LIcum Pro Hi c. aphori cuius mitium est 1is cresicunt, plurimum natiui caloris halent.

Contra Iulianum pro Hippoc. aphor, simi. De biforiaphilosephica,ex Plutarcέι b is excerpta De aquis, Uris Lectorum is fit.

Rufio, Posidonio, salus. hi quattuor

librisunt in Spurijs cesserati IN LIB. HIPPOC. de humora ACommentam ι ι ι. nunc pra moras dati 'In Hippocli de natura humo Commentari. II

Linguarum Hippo explanatio. In Timom Platonis stamentum, minus inchoatum, quam nius. Contio locorum Galent,re Avicenna.

16쪽

R A T I O O IN IS,

QUO GALENI LIBRI DISPOSITI

sπNT, REDDITUR.

I. Bapt. TMiserius Amardyno Paterno, medico optimo. S. P. D.

Vix a me caussae impellebant, Paterne optime, cur ab eo ordine, in quem Galeni libri a Montano, medico clarissimo& eruditissimo redacti erant, non esse discedendum existimarem.nam& iam diu coeperat uersari in manibus hominum, ut iam longo probari usu uideretur: & repugnare sententiae hominis, qui summa cum laude in Galeni libris uersatus esses, inq; Patauina academia multos annos medicinam cuin omnium utilitate docuisiti, rebar,ne ij,quibus animi mei sensus ignotus esset, temerarium esse iudicarent. Quae res-cit,ut,utrum in Galeni libris de Greco sermone in Latinu conuertendis, atq; in apertum proferendi eundem ne ordinem sequere an alium ipse instituerem,diu,multumq; dubitarim. ad hoc accedebat rei dulicultas, ingenij mei temittasin exiguae in hoc studio progressiones: quod uix ulla ex parte hominum expectationi res, ndere posse sperare etenim ut fatear, me multos annos in hoc meo labore consumpsisse,par tamen mictus non est, mea quidem sententia, consequutus. & t men quotidie nouum quendam ordinem csMῆitari,& expectari intelligebam: quod iam existimarent medicar artis studiosi re,ut progrestu temporis non secus,quam ceteris artibus, huic quoq; non mediocris fieret accessio. Urgebat etiam me uir egregius,Vincentius Valvisius, qui hoc sibi in animum induxerat,nihil intentatu uelle relinquere,ut omnia,quae ad Galeni libros illustrandos pertinent,quoad eius fieri posset,conaretur. Scripserat etiam ad me Bassianus Landus,philosephus,ac medicus praestantissimus,quem hie amplissimus ordo in Montani locu iam diu suffecit,de eadem re, simulq: multas correctiones in Galeni libros sere omnes misit: sed maximum pondus accessit c&ilium iudicium.atq auctoritas tua: itemq: fiamma uirtus,& mirifica in mebeneuoletia Nicolai Sammichelij,Novocomem sis medici,quem Uo unice diligo, & magnopere obseruo. tu enim, atq; ipse non modo me hoc ad agedum hortati estis,aed etiam plane es le necessarium demonstrastis. Itaq; putaui, mihi tentandum este, ut quantum in hac re, hoc est in libris,qui suapte natura bonam panem inordinati sunt, in ordinem rediagendis,possem,praesertim duce triculus doctrinam semper auini ratus sum, & auctoritatem sequutus, xperirer. Decreueram enim hoc totum,quicquid esse prius ad te mittere,quam ederetur, si mihi per typographum licuisset: ut siquid tu mutandum,aut addendum censuisses,tuo consilio potissimum ut

. Ter: ac uideres,utrum,quae abs te,cum de hoc ordine disscieres, accepi,in memoria mea recte, ac penitus insederint . qua in te illud este omnibus testatum uolo, si quem micti homines ex hoe mcq studio

serent, totum tibi acceptum esse reserendum: siquidoi sum erit, eius culpae assinem me, qui minus recte sententiam tuam perceperim,cile iudicandum. Tu uero i tua esse liud quae proserentur,asnoueris, etiam intelliges, tuas partes in eadem tueri, atq; defendere. suspicor enim multos ire, qui si minus firmis arsumentis,saltem calumnijs hoc meum institutum coarguant,quod cum Montani iudicio non consesiliatiquod ideo minus mirabile uideri debet quando etiam uir ille pene diuinus admirabili dicendi copiara singulari doctrina satisfacere omnibus non potuit. Peto isitur abs te, haec ut tua I gas,ac si minus expectationem de me conceptam sustinebunt,non tamen abycias, utpote indigna tuo miri& quae ab eo scriberentur,qui te fietques audierit. nam neq; oes Platonis de Aratotelis auditores potuerui uel Theophrasti,uel Xenocratis studium. audemq; annulari: neq; ego is sem,qui mihi multa tribuam. quare fretus tuo maximo in me amor ac mirifica ueneuolentia, ad rem ipsam aggrediar.

Qui uelit de ordine librorum Galeni agere, illud prius pradari debet, eum ordinem, de quo Galenus loquutus est in principio artis medicae, qua rendum hoc loco non este: cum ille sit ad precepta in quovis medico libro tradenda: non ad res ipsas,de quibus ars medica aut ipsius pars aliqua instituta misis, s , accommodatus: sed illum esse praetereundum, & aliunde inire rationem oportere . qua in re illud ed 1. primum statuendum est, quod i Galenus ipse seriptum reliquit, partes artis duplici genere contineri, ut quaedam sint artis pro iis, quaedam,ut ipse ait,superiores,aut priores,& sine quibus illae cosare nullo modo possunt: primas porro parte ac proprias duas esse, quibus finem artis conses murialteraq;

de bona valetudine tuenda: de curandis morbis esse alteram. His autem priores, aut superiores sunt, Sisq; ad rerum naturalium contemplationem accedunt tum ea pars artis, quam ipse in signis polita dicit: supra quam est ea, quae de sanitate, moq; δε horum genetibus & caussis agit, quae propius ad contemplationem accedititum multo magis e quae est de actionibus, deq; use noliri corporis:& item ea, in qua partes humani corporis,quas in tabula Melae, exponuntur,quis; docet, quaena facultates sint,a quibus nostrum corpus guberneturipostremo quae de natura homitiis, deq; elementis sibi agen- . dum proponit. Etenini hae partes cu marumc ab ios,quae artis propriae sunt,distant, tum uero ita sunt cuse philosephia

17쪽

philosophia naturali conitinctae,ut plerosq: sesellerint,qureas reuera in contemplatione uersta, eiusque philoisphiae partes esse plane censi ierunt. qua tamen re nihil est ab Hippocratis, Galeniq; sententia alienius.Cum igitur partes artis ad hunc modum sint disposita asse contentaneum uidetur,ut qui in aliis medic studium incumbere in animo habeat, priusqua proprias artis partes attingat,per eas,quas ei e priores d iximus, tanquam per gradus quosdam probediatur,& sensim a contemplatione in medicam actione descendat. Itaq: ueluti uia quada incedet,ut ab ij quae de clemetis, ac natura hominis cossiderare medici debent, semcndu es Ie initiu intelligat , mox ad alia accedat, quae huic contoplationi Propin atriora tinti item ii ad alia,& deinceps ad alia,donec ad proprias artis partes,ut ad uiae institutae fine termitiumq; peruenerit Quamuis aut hic ordo non sit necessarius,ut partiu,quae in signis, curationeq; irrisantur,excplo nost Galenus docuit,aptissimus tame uidetur esie, cuius ulli artem medicam uia quadam, ac ratione perdiscamus.poπo ut doctrina disciplinae res ndeat, par est,ut qui ca docere, scriptisue mandare uolucrint, de ordine progrediantur:ac priores paries abs bluat, antequa de proprijs quicqua si ibi agendum putent. id quod praeclare ab Avicenna in theorematis uniuersalibus, prae peptisq; asetis medicae tradendis factum esse perspicimus.tis enim priores artis partes eo ordine, quem di imus, digessit sitim parteSariis proprias,quas . M iaci uocalicit aggressus:ac partem,quae est de tuenda uale tudine, mox cam,quae in curandis morbis uersatur, pertractauitieunde ordine nos, te auctore, in distrinbuendis Galeni libris nobis este seria dum pro luimus.quae sane res facit, ut eoru No probare sententiam nullo modo possim, qui libros eos,qui ad ualetudinem tuedam periinent, in secutam es assem coniecerunt. tenim qui eo modo Galeni libros perget legere, is a superioribus artis partibus, ad proprias,& uicillim ab his ad stiperiores progredi sine dubio cogetur.quod tantu abest ut ordinis nomine uocari possit, ut potius ordinis totius tarturbatio,atq; vacuitas qua da uideatur . ad hoc accedit, quod ad perlectam cognitionem eorum,qixe ex illorum sententia in secunda classe erant posita, multoru n litia remittatur eorum,quae tertia clas te continetur . quaeres neminem fugiet,qui modo paulo arietius eos Galeni libros euoluat.Iam uero praeter eos libros, qui possiant ad aliquam ex praedictis artis partibus accommodari,quidam etiam comperiuntur, a rebus medicis prorsus alieni :quidam medici, sed noplane:alij plane medici illi quidem,sed artis quaedam uelut compendia. Praeterea uero alij sunt in quibus Galenus se auctorem profitetur: alii, in quibus interpretis fiansitur munere. hi sene commentari j sunt a proprijs Galeni lucubrationibus seiungendi.ut scparatim Galenus, aquam auctor,separatim tamquam inici pres eorum, quae sint ab antiquis tradita, legi possit:praesertim quia, si quis ea accurate, rit que percepetit,quae suis in libris Galenus nos docuit, is ita perfecte anem consequetur, ut ei minime ncccsse iit ea uidere, quae Hirpocrates Bipta reliquerit, quaeque ipse in Hippocratis libros conscripserit. nisi forte scire, atque intelligere cupiat, Galenum in rebus omnibus Hippocrati consentire. Quibus quidem fit rebus,ut commentarij sint ab alijs seiungendi lucubrationibus, id unum in uolume ac quasi corpus conij ciendi, quo Galeni in libros Hippocratis & quorundam aliorum explanationes contingantur;quod i me post clastes omnes collocetur. ac mea quide sentetia illi quoq; libri fiant a classibus remouendi, tui a re medica sunt plane alieni,quiq: ambigui sunt,de item compendia omnia is it tamen ait initas ct idcietas argumenti, ut compendium, quod nuper inuentum, do in lucem editum est,m sexdecim libris de pulsibus Galeni exceptum, ad eosdem sit libros aggregatu. id quod ideo fecimusta quia hoc solum eratin ne quis alibi libros de pulsibus alibi eorum compendium sibi esse legendum

existimaret: luanquam utrum is liber uerus Galeni sit, an secus, alij uiderint. Cetenim ex libris butur generis unum ego uolumen est e constituendum iudicarem, cuius index esset, Galeni extra ordine clas. sium libri Sunt enim hi multiplices,ac uarij nec ullam ego caussam uideo,cur sint Iiagogici nominati: cum multi eorum doctrinam contineant ijs, qui nuper introducuntur ad studium, minime consentaneam. Etenim,ut ceteros missos faciam, quis est, qui librum de optima secta ad Thrasybulu sit isagogicum dicturus nain ta perdissiciles in eo quaestiones tractantur: & multa in eodem insunt,quae uix intelligunt ij qui in artis praeceptis fiant diu ultumq; uersisti Quis item librum,qui ars medicinalis inscribitur isagogicum censeat in eo enim definitiva doctrina ars medica traditur, quae ad recordatione e rum, quae late,& tiale in alijs explicata sint libris,conducit.quae res facit, ut eos ego libros extraordine classium potius,quam Isagogicos appellandos putem. Et si autem commentari j, & spurij, ac Galeno attributi extra orsi nem sunt classium tamen habent nomina, quibus uocentur: quibus sane uacant ij, quos extra classes uno in uolumitae esse locandos censemus. Itaque prima Galeni librorum sectio ex his libris conflabiticuius quidem sectionis libros, emotis omnibus ij qui Galeni ueti non suntac asdito eo libro, qui zIt de partibus artis medicae,& ijs, qui ad mores pertinere,& parum ad artem medicam facere uiduntur; hunc in modum distribuerem. principem igitur locum tribuerem ei, qui de proprijs libris est: huic subiungerem eum, qui de ordine librorum instilbitur . est in promptu ratio: facit enim haec res ad attent ionem, sedulitatemq; lectorum si nimirum intelligant,librum, quem habent in manibus, auctoris elic cuius celebre,magnumq; nomen sit.Vt igitur lector quinam v eri sim aleni libri,quique non lint,prius digrio 'cat,quo maiore Hidio,acrioreq; diligentia perlegat: iure facturus uiudeor, ii primum omnium cum librum collocaro: & ut ordinem homines intelligant, quo legi libri debeant in secundis conlittere uolucro eum, qui de ordine librorum appellatur. qui utinam integer , & non mancus , ac decuitatus ad nos pervcnisset. hunc enim nos inuidiae plenum laborem non

cina

tertia & qua in sectione pri

18쪽

susos istanus . his autem ita collocatis progrediendum deinceps est , hoc semato instituto, ut qui a remedica magis alieni sunt,alijs semper crui propius ad artem accedunt,praeponariar: & isigogici te per praecedant eos in suibus late fusi oratione res explicantur.immo uero illi quoq; anteferendi sunt, in quibus res magis in uniuersum considerantur,id quod non in his libris modo, sed in a s 'intra omnibus seruandum censemus. Esto autem haec prima sectio.

EXTRA ORDINEM CLASSIUM

GALENI de proprijs libris commentarius . rDe ordine librorum suorum. De optima doctrina. T, Decaptionibus, quae in uerbis fiunt. Liber ii quo probatur,animi mores corporis temperara1ram sequi. De animi morbis cognoscendis. De cuiusq; animi peccatorum cognitione curati ci iDe sectis ad eos,qui introducuntur. ti Empirici medici in matio.

Fragmentum contra empiricos.

Deoptima secta ad Thrasybulum. Optimum medicum esse philosephum oportere.

De eonstitutione artis medicae. ἀοῦ De partibus artis medicae.

Ars medicinalis. Huius ordinis ratio est, ut nostquam cognouerimus , quinam libri sint Galeni ueri, de quonam leat

ordine debeant:primum,quodnam sit optimum doctrinae genus il cespiciamus deinde quaenam captiones in uerbis fiant.Qiuod uero ad eum liuiu pertinet, in quo probatur animi mores sequi naturam coi poris, non obscurum est, posse ipsum inter classicos quodam modo collocari:tamen cum duo cosmuc-tes referri in classes nullo modo possint,ideo sunt in hoc uolumen conclusi in illoru causssa, propter argumenti similitudinem is quoque est eodem in numero repositus, ut qus ad mores pertinent,omnia simul comprehendatur: praestitim cum ille modo quodam ad cognitionem eorum faciat, quae in posterioribus explicabuntiata oniam uero multae erant sectae medicorum,& multa eius doctimae facta diuortia,idcirco,ut qui studio in hanc artem uelit incumbere,sciat quam sectam imitari debeat,uoluimus ut ad eos libros,quorum secimus mentionem,ille adderetur,qui est de sectis ad eo qui ad artem medicam introducendi sunt: in quo Galenus docet methodicana sectam este omnibus posthabendam: empiricam satis tolerabilem: praestare omnibus dogmaticam. liue caussa fecit, ut librum de sectis exceperit empirici medici informatio, in qua huius sectae praestantia demostratulavist quam locatus sit is liber,qui is de optima secta ad Thrasybului in qua utram barii sectam esse cit dogmatica conferendam ostenditur quod ideo sit,ut cum lector hoc cognouerit, animum ad optimam nectam sequendam adiungat modo tamen philosophiam prius sit simplexus:sine qua, ut continuens liber eum docebit, se in optimum ei radere nop e medicum intelli .Iam uero ut uideat,quonam modo ars colli tui uera methodo possit,quam huius sectae prosestares potissimum uenerantur,dedimus opera, ut is litius queretur,qui decostitutione artis medicae inscribitur,& medici inale, ut ita dica, logica continet. quam ob retGalen.cu duobus prioribus,qui no extat, inter libros ad demostratione pertinetes eu reposuit. Vt aut eo modo ars bene eos si constitui, nsi mediocri nobis adiumento est recta artis partitio: Mocirca post librum de constitutione artis medicae, libru de partibus artis medicae statuendu duximus.Postremum locum in hoc uolumine arti medicinali ideo tribuimus,quod magis sit is liberiquam fiaperiores, medicus.utpote omnia artis capita cotineat.Si uero dicat hoc loco quili iam, vitiinu locu huic libro assignatum este a Galeno inter eos libros,qui addignoscinda pertinent,hunc non fugiat,id ab eo factum csse,cu maiorem huius libri ratetem ad dignoscendum ualere perspiceretialibi tamen ipsemet seiunctua classicis legi,& reponi poste restatus est. caussa est, 'iod hic liber i totus spectetur, no satis apte cum ijs,qui in disnotione uersantur,coniungi queat: uidem partem habeat,quae propria artis capita co- plectitur:cuiusnodi fiunt ea, quae tuendae ualetudinis curandorumq; morborum sunt. quam ob rum no immerito est cum ijs libris coiit lictus quos extra classes collocandos existimavimus . His aletem libris ite in ordinem redactis, prima classis constituenda erit ex ijs potissimum libris, in quibus primae qumque artis partes traduntur: quorum omnium longe princeps eritis,qui cst de elementis ex Hippocratis a tentia. nquam autem,Patone tune, i ou librum de elementis locari eum uelle uidereris, qui de atra bili est, ut qui non admodum desinitum tractationem ab ea, quae in secundo a clementis

habetur, contineat: ego tamen mouere eum loco nolui, quem crat Montani auctoritate conse

quutus. itaque subieciJibrum de temperamentis, tum uero cum, de atra bili: quibus addidi libet los de optima corporis constitutione, & de bono. habitu. ad quos accessere, quos de facultatibus naturalibus habemus. Licet ucro sci tum reliquerit Galcnus, libros de facultatibus na- a turalibus

19쪽

turalibus posse post eum, qui de elementis est, legi, tamen ego sequutus tuam sententiam, Ita,ut dixi, hos libellos disposui si quidem ipsa temperamenta sunt rerum substantiae, quae deinde respe actionii facultates dicuntur: ut etiamt Galenus nos quodam in loco docuitataq; cum hoc posterius sit,ideo libros de militatibus post libros de temperamentis,de optima corporis constitutione,& de bono habitu reponendos censiuisti. Aggregandum autem ad illos est fra mentum de substantia facultatum naturalium,ic quod idem est argumentum,& quod nullus investiri locus potest commodior. Ratio autem postularet, ut libri de actionibus hos sequeretur: sed quoniam horum cognitionem praecedit partium nostri corporis dignotio, ut qui tractare illas recte uelit, id sine particularum humanae fabricationis notitia facere nullo modo posse uideatur: ideo libri anatomici sunt prius collocandi, & ad superiores adiungendi ac primum qui ad introducendum ad artem ualent:cuiusmodi est is, qui de ossibus,de disi

ctione musculorum,deq; disiectione neritorum,uenarum, atq; arteriarum Vit: quibus coniungi potest libellus, in quo sanguincinarieriis contineri probatur. Hos autem anatomicos sequitur liber de anatomicis administrationibus tum de uocasum organorum,deq; vulvae dis Iectione. Ab his est ad libros de motu musculorum accedendum.tum ad eos, qui sunt de motu thoracis,& pulmonis,de caussis respirationis.Post hos autem,ut tua seu opinio, locandus erat iis,qui de motibus manifestis inscribitutiquem inter Galeni ueros libros censes reponendum: tamen,nescio quo fato est cum spuiris nunc etiam constitutus. his accedit liber de instrumento odoratus: tum uero libri de semine consequunturnit pote qui ad actiones facere quodam modo uideantur. mox eum locamus, qui est de foetuum formatione:necnocum,in quo quaeritur,an omnes particular animantis simul fiant:& eu,qui de septimestri pinu est. hinc

traiiuimus ad breuem dogmatum Hippocratis explicationem:& ad libros de Hippocratis, Platonismdecretis. Hos libros excipiunt alij pene diuini, qui sunt de usu partium humani corporis: tum uero de utilitate respirationis,ac radem is,qui est de usu pulsuum. quod ideo secimus, ut quae ad utilitatem aut usum pertinent,uno in loco haberentur onuria. Erit igitur huius odi dispositio .

t In lib. Ad l

CLASSIS PRIMA.

GALENI de elementis, ex Hippocratis sententia, libri duo. ii De temperamentis, libri tres. De atra bili, lib. De optima corporis constitutione, lila. De bono habitu, lib. De facultatibus naturalibus, libri tres. De substantia facultatum naturalium, lib. De ossibus, lib. De disiectione musculorum, lib. De dissectione neruorum, lib. De disiecti quenarum, lib. An sanguis natura inanelius sit, lib. De anatomicis administrationibus, lihri novem.

Fragmentum uocalium instrumentorum.

Dedis lecti ne vulvae, lib.

De motu musculorum, libri duo. De motu thoracis, lib. De caussis respirationis, lil . n ut in De instrumento odoratus, lib. 'i De semine, libri duo. .' di 'Defcctuum formatione, lib. An omnes particulae animanus simul fiant. QDe septimestri partu, lib.

Dogmatum Hippocratis breuis explicatio. De Hippocratis, Platonisque decretis, libri In De usu partium corporis humani, libri MII. De utilitate respirationis, lib. De usu pulsuum, lib. . Priuiam classem ita constitutam sequitur secunda,quae ex ijs constare libris debet,qui in lecsidis medicaeariis partibus uersentur. Secundae porro sunt artis partes,quae de tuenda ualetudine,des; morbo, ac caussis,ci signis morbos indicatibus agunt. Hos libros Montanus in tertiam classem coniecit:inter quos librum de marcore constituit, quem l Galenus ipse in ijs, qui ad curationem pertinet, numerauit. 1In lac de I quam ob rem ego ab illis,quos secundae classi attribuo, remouendum puto: sicut etiam Galeni commEtarios in libros de uulgaribus morbis: quos cum ceteris tac coniungendos supra monuimus. Huius autem classis libros ita ego statuendos arbitror.

CLASSIS

20쪽

CLASSIS SECUNDA.

GA LENI dedisserent ijs morborum, lib.

De caussis morborum, lib.

De Vmptomatum disserent ijs, lib.

De sumptomatum caussis, libri tres. Dedisserentiis febrium, libri duo.

De tumoribus praxer naturam, lib.

De inaequali intemptae, lib. De caustis procata cis, lib. De plenitudine, lib.

De morborum temporibus, lib. De totius morbi temporibus, lib.

De typis, lib. Ad eos, qui de typis consci ipserunt, lib.

De tremore, palpitatione, conuulsione, & rigore, lati De dissicultate respirationis, lib. De coniate, ex Hippocratis sententia, lib. Atq; huius quidem ordinis ratio satis aperta erit ei, qui uideat ibros de disserentiis, caussisq; momborum symptomatum ita inter se cohaerentes,ac pene cossatos esse, ut harari nullo modo possint. ceterum cum res uniue si generis,quaxi: magis csies sunt,lingulis anteponi debeant, ideo in hane uenimus sententiam,ut illas quattuor de morbis, ac symptomatis scriptiones alijs p eponeremus:tu ad res singulas propius accedentes,cos libros subiungeremus,in quibus limi quoq; morbi tractarentunc ius modi sunt sebres,ac tumores praeter naturam:de quorum ortu quia multa in libro de inaequali int, perie memorantur,ea re factiam est,ut hunc libellum illis attexuerimus: mq; eodem in ordine,qui de caussis pro tincticis est, debere statui iudicauimus. cum aut plenitudo sit inter caussas morboru, ideo ei libro, in quo de caussis procat aristicis agitur,additus est is,qui de plenitudine inscribit. porro cognitis morbis,ac caussis, ipserum partes tum quae coes sensitum quae singillatim unicuiq; conueniunt,considerandae sent: quod ut accurate iaciamus, statim post libros de morbis,& caussis, sequuntur, qui hoc nobis cumulate suppeditent libri de temporibus morborum:quorum alter ab lute de morborum teporibus : alter de totius morbi temporibus agiti ordo uero partium temporum morborum singuloru, ut inuasionis,ut remissionis, typus & Brma morborum,ut Galenus auctor est,nominatur itaq; non immerito factum uidetur, ut libros de temporibus morborum excipiat libri,in quibus de typis disseritur: quorum alter de typis, alter ad eos, aut de typis scripserunt, appellatur. Reliqui tres libri consequetes accidentia quaedam,& symptomata explicant plura autem genera cotinet is,qui est de tremore, palpitation rigore, couulsioneq; , quam ob rem alijs dbobus praeferturiquoniam autem respirandi disticultas, quaedam lusio actionis est,idcirco liber,in quo de ipsa agitur,est hoc in loco constitutus. ultimu i Um tribuimus ci,qui de comate est quod coma principis partis ploma sitiac sicut symptomatum, eorumq; causse supra allatae post caullas laesionum ipserum motuum sunt: ita et hic faciendum uideturiari: id magis adeo,quod Galenus eo in libro nihil aliud habere propositum uidetur, qua ut quid Hirpocrati nomen comatis significet,interpretetur.proinde si hac in clesie liber de comate collocadus sit, certe ultimus ei locus debebitur. atq; Daec quide de saeunda classe. Sequitur tenta, quam Montanusquam secit. In hac nihil ego esse mutandu puto,nisi quod comentarios Galeni in libros Hippocratis, ut supra docui, suum in locum rethciora librum de urinis, tanquam nothum, inter spurios repono:& in fine addo libellum, ius indcx est, Quomodo coarguendi sint, qui morbum simulant. quod ideo feci, quia inco, de praecedenti de praecognitione ad Potauinum, sin ta sere tractari uideantur. Esto ergo tertia classis hoc modo constituta.

CLASSIS TERTIA.

CALENI de locis assectis, libitur.

De pulsibus ad litones, lib. De disserenti js pulsuum, libri quattuor. Dedignoscendis pulsibus, libri arii. De caussis pulsuum, libri quattuor. De praesa*itione ex pulsibus, libri totidem. Compendium sexdecim librorum depulsibus. De crisibus, libri Ii I. De diebus criticis, libri tres. De dignotione ex insemnijs, lib. De praecognitione ad Posthumum, lib. Quomodo coarguendi sint, qui morbum simulant.

M a Caussa

SEARCH

MENU NAVIGATION