장음표시 사용
21쪽
tentioribus.Haec ille in Chron.Gener. 6. Similia
limam inter Papam & Imp. Ottonem IMI controuersiam anno M. CCx exortam, Ioh.Tritem ius cap.22.commemorat: propter Marchiam Apuliae,
quam Imperator sinquit Tritemius) ad Imperium, Papa vero ad Ecclesiam pertinere Roma
nam confarmabat, per donationem testamenta
riam Do. Mathil lis, filiae quondam Rotgeri Principis Siciliae famosissimi,&vxoris Conradi Regis,flij Henrici Imperatoris uir.Hanc donationem per mulierem sine consensu Principum factam Ecclesis, Papa validam, Imperator vero inualidam esse dicebat.Tandem cum Imperator Pape ipsam Marchiam non vellet concedere, ab ipso luit cx
Quare operaepretium fore videtur, quid de questione proposita in utranque partem afferri possit, considerare. Nam quantum ad ius Romanorum attinet,satis constat,lege Regia summum ius Cae saribus in res omnes tum diuinas, tum humanas, iudicium arbitriumque tributum fuisse. Itaque Seneca lib. te benef7.cap.'.Iure ciuili,inquit, Ο- mnia Regis sunt:& tamen illa quorum ad Regem pertinet uniuersa possesso, in singulos dominos descripta sunt. Et cap. seu. Sub optimo Rege, Omnia Rex impcrio possidet: singuli dominio. Ite cap.6,Caesar omnia habet: fiscus eius priuata tantum ac sua,& uniuersa in imperio eius sunt: in patrimonio,propria. Atque in eandem sententiam
extat locus ille nobilis Ambrosi epist. 33, ubi de
Valentiniano Imp.loquitur.Conuenior, inquit, a
Comitibus & Tribunis, ut basilicae fieret matura traditior
22쪽
traditio: dicentibus Imperatorem iure suo vii , eo quod in potestate eius essent omnia.Respondi, si me peteret quod meum esset, id est fundum
meum,argentum meum, ius huiusmodi meum: non refragaturum et quanquam Omnia quae mea.
sunt,essent pavierum.vertim ea quae diuina, Imperatoris potestati non esse subiecta. Quinetiam caeterarum fere gentium similia licet instituta co- memorare.Nam apud Florum lib. a. Eutropium lib. .& in Epit.Liuij 38, AttalusRex Pergameno rum regni sui heredem populum Romanum instituit, his verbis, Populus Romanus bonorum meorum heres esto.Bonorumque nomine populus R.regnum ipsius uniuersum, diuina humana que,publica & priuata complexus est. Sie in ead.
Epit.93,Nicomedes Bithynis Rex moriens populum R.fecisse heredem dicitur:regnumque ipsius in prouincis sermam redactum. quod idem resert Eutropius lib. 6.I tem Epit. 9, Aristonicus Regis Eumenis filius Asiam occupasse dicitur:cum testamento Attali Regis legata populo R. libera esse
deberet.Sic apud Ciceronem Agrar. orat.1, Alexander AEgypti Rex Alexadriam & AEgyptum populo R. legasse dicitur. Apud Livium lib. 7s.
Ptolen iis Cyrenarum regnum: apud Tacitum lib.I ,Prasutagus repnum Icenorum Caesari, & ipsius filiabus.Ex quibus intelligi potest quam absurde & ανισορητως Alb.ΚrantZius lib. Dan. 2. cap. 3.ita scripserit,Vnguinus Gottorum Rex erat,que Haldanus post se reoni moderatorem in Dania designauit, Noruagiae Hasmundum impuberem silium relinquens.Nouum & antehac incomper-
23쪽
tum munus testamento datum.Equidem aedes, a gros,praedia,vineas, & his similia testamento dari audiuimus: regnum autem p stare chartae bene
scio,prodigh loco habitum est Iam vero cui no ta non est vel donationis Constantini fabula, vel donationis Ludovici, cognomento Pij, verissima historia, qui Papae Paschali urbem Romam cum Italiae parte donauitλcuius donationis instrumen tum cxtat apud Volaterr.lib.Geogr.3. Item do natio Delphinatus facta Regi Galliae a Principe
Vmberto,anno Μ. CCCXLIX, ea lege ut Registi
lius natu maximus Delphinus diccretur,& ditio nem illam tanquam Imperij seudum ab Imperio recognosceret, Coque nomine Imperii vas saltus esset uti scribit Theod.Nilicinius, lib. hist. a. cap. 23.Item donatio totius regni Vallici mortis caussa facta a Carolo vi Galliae Rege, collataque in Henricum Angliae Regem anno Μ. CCCCXX. cuius donationis formulam Enguerrantius Monstroletius nrodit,cap.hist. 22 . Denique nota o innibus est donatio xx oppidorum Israclij regni, facta a Rege Salomone, Hiramo, Regi extero ' fortasse profano.cuius testimonium extat I. Reg.
Sed quoniam de Impp Romanorum iure insti tuta disputatio est,iocus hic postulat, ut iuuentutis causa paulo subtilius de eo disseramus: quod Ca res a nemine, quod sciam, adhuc cxplicata sit. Intelligendum cst igitur, earum rerum quae sub Caesaris imperio ac ditione sunt, quatuor genera feri a Iurisconsiliis.Aliae nanque,res Caesaris appellantur,aliae res Fisci, aliae Publicae, aliae Privatae.
24쪽
l.r. pcn.D. de iur.scl.I,C.de p .iud.mal. .I, . . D.de calum.Res Caesaris dicuntur, quae in principis citiusque priuato patrimonio sunt. non quatenus est princeps, sed quatenus est Arcadius, aut Honorius,aut Antoninus.l.cum seruus, 39, A. Vit. D.de legat.prim.l.3,C.de quad.praesic. Itaque res Privata & priuata principis substantia, & res do 1hintcs,ilcmque patrimoniales appellantur.l.pen.& l.vit.C.dc nitid .patriNonnu nquam etiam AE- rarium hoc Privatum appellatur : quod c. uplex fuit.vnum, largitionum, siue rerum priuatarum Auriisti Augustaeque: aliud sacrarii largitionum, siue thesaurorum.l.I,C.de iccat. Praed.ciuil.l. 2, &J.3,C.de quad.praesc.Res aulcm Discales dicuntur, quae nQn tam in Principis quam in principatus patrimonio sunt: cique ad suam dignitalcm tuendam, quasi ususfructus nomine, attribuuntur. quad c caus a patrimonium Fisci nominatur,in l. 2, M. 2,D.neque in loc.pul. l.pacta convcnta, dc coni.empl.Sic m l .vit. D. qui pol.in pig. aper
tissimc rcs Caesaris a rebus Fisci separantur: &principio species proponitur, qua priuatus prae Iertur Fisco in hypothcca: poli altera species, qua priuatus Caesari sutiliter in hypotheca praesertur. Item in i .Fiscus, 6.D. de iur.Fisc.ubi ratio Cesarisa ratione Fisci separatur.Ιtc mque in l.οἱ Θίτροπομ
I.vit.C.de collat. sun d. Fisc. Iam vero res Publicae dicuntur, quae in populi patrimonio sunt, i. quod in littore, Iq, D. le acq .rer. dom.l.I,Dc rcridivisci inter, Ii,de verb.sg. non autem quae usui publico
25쪽
sunt, & in quae populus Rom. imperium habere dicitur,in l.3, D.neq. in loco pub.In publicis igitur rebus primum numerabimus AErariti: quod non Principis fuit,sed populi & Reipub. Spartianus inAdriano: Damnatorum bona in fiscum priuatum redigi vetuit, omni summa in aerario publico recepta. Plinius in Panegyrico : At fortasse non eadem seueritate fiscum, qua aerarium cohibesyImo tanto maiore, quanto plus tibi liccre dc tuo quam de publico credis. Praeter aerarium eratri ciuitatum agri publici, qui si in pcrpetuum locabantur, Vcectigales appellabantur.l.cotem, II, 4 , D. dc pub.l.I,D.si ag.vect.l.Lucius,2I, Vlt. D. ad munic.Nam I blica gencraliter minc appellamus, sue populi,siue ciuitatum .l.eum qui, I6 , deverb.sign. Quanuis igitur multo maxima pars Vectigalium in Fisci iure esset,l.I,D de pilbi .l. inter, 17,de Verb.sgn.tamen quίedam populis 3 ciuita tibus concessa erant.l.vectigalia, IO,l.Vlt.C.de Vectig.& com.l.vectigalia, io, D.de pubi. l. 3, C. de compensRestant res Privatae, /siue singulorum, quae in cuiusque ciuis patrimonio esse dicuntur l.I,D.de rer.diu.Ergo quantum ad Caesaris patri monium attinet, dubium nemini esse debct, quin id Romano iure alienari,Principis iussu atque arbitratu,siceret : propter d.l.cum semus, 39, Vlt. de leg. I.& l.uniuersi.', & l. seq. C. de fund .patr Quantum autem ad res Fiscales attinet, ide quoque iuris suisse constat ex l. 2, ρ. 2, D. neq. in loc.
pub. ubi res fiscales, quas priuatς & propris Principis dicuntur:& d.lq.C.de quadr.praes. Quae differentia,inquit,introducatur,cum omnia Princi-
26쪽
pis esse intelligantur,sue ex sita substantia, sue cxFiscali fiterit aliquid alicnatum. Denique Fisca
lium rerum commercium cse,patet ex l.si procurator, .D.de ivr.Fisc. Quantum autom ad publicas res attinet, video harum quCque rerum summum iudicium penes Imperatorem sitisse : videvectigalibus traditur in l. 3, C. ves'. nov. inst.nopos .& de locis communibus.l.2, A. si quis a Principe,D.neque in loc.publ. & de agris publicis. l. cotem. II, ρ.I, D. de pubi. & de itineribus publicis.l.seruitutes, I M. de serv. Quid ergo est an daris res, quae publici iuris erant, alienandi ius fuitλSed obstat l.imperatores,37,D.de pact.& l.I,D.de offpro c. ubi procuratori Gesaris non alie nandae sed bene gerendae rei potesas permissa cia se traditur: quasi summum ius administrandi,non etiam alienandi haberet. Restant res Privatae: de quibus ex iuris Romani ratione dubitari videtur posse,propter i.Lucius,u, D.de euict. ubi priuati hominis praedia Imperatoris iussu alienata proponuntur. Quo argumento pleri que confirmari putant,Imperatoris Romani etiam in priuatorum fortunis alienandis summum ius summamque
potestatem fuisse. Sed peruerse & absurde illo loco ad cam sententiam abutuntur.Non enim dc agris, qui proprietatis iure in ciuium R. patrimonio sunt, ibi Paulus loquitur, sed de praediis quae
in Germania trans Rhenum bello quaesta fueratr& non proprietatis, sed tantum nossessionis iure Genda concedebantur: de quisus in l.quaestio, II3,D.de verb.sgn. unde illud Festi, Possessiones
appellantur agri late patentes,publici priuatiquet
27쪽
dia dicuntur non esse nostri patrimonis. Qua de re uberius in Feudali diction .disseruimus.Clim igitur huiusmodi essent praedia illa Germanica
trans Rhenum,no mirum est si Imperatoris praecepto postea distracta,vel veteranis asignata sue rint. Quin etiam alio loco traditur, in priuatorum agris nihil, ne publico quidem consilio, cum ipso
praed.In eamque sentcntiam Cicero Offr, Vide dum, inquit, erit ei qui Remp.administrabit, ut suum 'aisque teneat,neque de bonis priuatorum publice deminutio fiat. Eodeisque peruulgata pertisset quaestio de vinca Nabothi, quam Acha bo Rcgi pcstulanti ut eam sibi venderet, aut permutaret, recusauit.I,Reg.2I. Quanquam dissimi lcs regnorum sermas esse constat: neque in resno Israelio videatur tantum iuris Regibus cocesmin:
partim quia Deus cortos cuique tribui 'grorum fines attribuerat,partim quia Deut.I7,ubi lex Regia perscripta est, interdictum crat Rcgi ne se se praseos fratres efferret.vt facile intelligatur, Re gibus Israeliis itis non Disse, ciuibus inuitis suos agros eripere: quorum fructuarij tantum erat,non pleno iure domini lege diuina constituti. Verum ut ad institutam quaestionem de Regno. deminuondo reuertamur, existirnamus Regibus ius non esse ditiones suas sine populi & subiecto
rum seorum consilio & eonsensi alienare. Sentetiae autem nostrae argumentum hoc primum ac
28쪽
summum est, quoniam per huiusmodi conuen tiones non tantum agri & domicilia,verumetiam incolae alienantur: qui etsi in Regis ditione,impe-irio ac potestate esse dicuntur,tamen multo magis
in ipsius fide & clientela sunt:neque tam eius potestati permissi, quam fidei & beneuolentve com misit. Itaque & liberorum & nobilium nomeniusque retinent.Non enim omnes qui sub Regum imperio subiecti sunt, continuo serui habendi sunt. Aliud est enim Rogem, aliud Tyrannum ense: ut Aristot.Polit.3, demonstrat. Rex,inquit,VΟ- lentibus & consentientibus imperat, tantum Vt eos regat: Tyrannus vero multis dominatur, tantum t eos pro pecudibus, nedum pro struis 3c mancipiis, habeat.Rex,inquit,omnia ad subiecto rum salutem & incolumitatem refert. Θεου γαρ διήκονος ἐς ἱ σοι εἰς το αγαθον,ut ait Paulus Rom.Is Tyrannus vero ad suum commodum , utilitatem& voluptatem omnia contorquet. Quod quam praeposterum & naturae contrarium sit, vel ex cointelligi potest, quod subiecti non Regum caunsa, sed ex contrario Reges subicctorum caussa re perti sunt: possuntque subiecti esse sine regibus: Rcges sine illis esse non possunt. Cum igitur in huiusmodi alienationibus etiam homines, iique
ingenui, contineantur, liberorum autem hominum commercium no sit: consentaneum est, Reges ditiones suas nequc in totum neque in partem fine subiectorum fliorum consensu alienare postsc.l.liber homo, io3,D.de verb.oblig.l.s emptio DC,3q. .I,D.de contr.empl. Quid vero, si etiam
illa consideratio accedat, quod subiem in eius
29쪽
fortasse Principis ditionem abalienantur , qui sua
potentia ad tyrannidem abutetur Annon absur- cum cs: existimare, duriorem ciuium subiectorum conditionem esse, praesertim ingenuorum, atque adeo nobilium, quam olim fuerit libertorum Atqui Romano iure cautum est,ne heres seruum, cui libertas per sdeicomimissum relicta est,alij posit manumittendum tradere,ut eius libertus fiat,quam qui a testatore manumittere rogatus est .l.generaliter,2q. .vit.& l .inuitus,Jq.D.
de s d. lib.Eodem accedit, quod liberti cogi a patronis non poterant alio loco, quam quo illis liberet, domicilium suum habere.l. pen. C. deop. lib.ncque licita negotiatione prohiberi poterant.
q3,D.de op.lib.Verum, ut hac de re paulo subtilius disciplinae caussa exponamus, quadripartita disputatio instituenda est. Nam aut regnum populi iudicio suffragiisque delatum est,ut hoc anno 1373 de Polonico deserendo haberi comitia vi
demus:aut a maioribus hereditate & antiqua si iccessone reli mina: aut ab extraneo,tcsamento Ieratum: aut armis ac bello partum. Neque enim Tertulliano asentior, qui in Apolog. aduersus sentcs scribit, se arbitrari regnum omne vel imperium armis quaeri,& victoriis propa pari. Si regnum populi suffragiis delatum est, primum animaduertendum est, ecquae pactiones & conditiones in Rege creando inter positae fuerint: velut in c.intellecto,33.Extr.de iureiur. ubi in Rege Hungariae inaugurando iusiurandum ab illo exactum fuerata
30쪽
suerat,ncquid e ditionibus suis alicitaret, sed iura regni integra coseruaret. Nam siqua pactio inter Posita Cst, quoniam svi vulgo dicitur, nihil tamnum ante fidei consentaneum cst, quam ea quae PlacuCrunt seruari:l.I.D.de pact.l.non minorem,
Σ O. C. de trans. Rcx qui fidem publicam subiectis datam & iureiurando confirmatam violat, iam non Rex , sed humanae fidei & iuris gentium expers habendus cst. Quod si pactio nulla in crea tione adhibita cst, sed simpliciter ei regnum de
Iatum est, tum vero , quia Rex moderator Reip. non euersor constitutus est, aurea regula de Reip. curatoribus seruanda est,ut ius Reip. pactionibus
ad civ. Item de omnibus administratoribus, ut quibus adminis ratio pcrmisa est, non utique alienandi potestas pcrmisa intelligatur. l. contra, 28,D. de pact. Deniquc B ex tanquam populi sui tutor praescriptam tutoribus regulam seruarc debet, ut tum denique pro domino habeatur, climpupillis prouidet: hoc cst, cum salutem & incolu
.pena .de sert.Nam sui Cic. Ost.1. scribit) ut tutela, sc procuratio Rci p. ad utilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum quibus commisaest, gerenda est. Et lib. te Rep.3, Resp. inquit, dicitur, res populi, quum bene & iuste gcritur: siue ab uno Rege, sue ab optimatibus, siue ab uniue se populo. Quum vero, inquit,iniustus Rcx cst, quem Tyrannum voco , non iam vitiosa, sed omnino nulla Resp.est: quoniam non est res popu-