Fr. Hotomani iurisc. Quaestionum illustrium lib. Eiusdem Disputatio contra c. Raynutius, De testam. Eiusdem vetus, renouata explanatio l. frater à fratre

발행: 1585년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

feratu, ani haec quoque quaestio nihilo paucioribus Doctorum disputationibus agitata est. Pro patruo pugnat illud acerrime, quod in agnatorum

1uccessionibus ex lege XII tab. propinquior vlteriorem excludit: propter illa verba,sa paters. testato moritur, proximus agnatus similiam habeto.l. 2, D.de suis & legit. hic aute secudo gradu est a nouissimo Rege mortuo, & statris filio, quitertio gradu est, sine dubio est propinquiori neq;

cnim,ut in parentum, ita in agnatorum heredita

tibus successio permittitur: hoc est fiatris filius in fratris sui locum non succedit.l. 3, C.de legit. he

& M.fi plures,Inst.de legit.agna. cc.Neq; obstat, quod nouo ac singulari Iustiniani iure c5tra ciuile rationem filius fratris admittatur. Nou. II8. &Nou.127.quippe, cum Vene ac nominatim Iustinianus scribat, illud esse priuilegium, coque no- ne ius illud diserte appellet. i. Nou.II8., reliquum :vnde satis constat, neque reprςsentationem illo speciali priuilegio inductam, neque cetera iura communia tacite abrogata fuisse: arg. vulsel. praecipimus, C.de appellat. & l.cas obligationes,

8,D.de cap.minut. luti,ut non modo in statrum

hereditate,sed ne in alio quidem iure,quod herc-ditatum cxen,plo inductum est,repraesentatio sit: scut in tutela patronorum legitima: Nam si duo patroni sint, & unus relicto stio decesserit, solus patronus superstes tutelam obtinet. Item si alter ex patronis filium,alter nepotem reliquerit, qua uis nepos in aui familia primus ac proximus sit, tamcn ad solum silium tutela exemplo heredita tis

52쪽

s, deseretur post filium,tunc ad nepotem.l.3, .I,D.de legit.tutoru .si libertus, 23, .1. de bon liberi. quod eodem modo de assignatione liberti tradi tur, in l.utrum portio, , D.de assign.liberi.quar omnia iure speciali & certo illo priuilegio, quod restricte ad hereditates pertinet, abrogata non sitisse constat.Secundum pro patruo argumentum est,quod plerunque huiusmodi patrui nepotes te late antecedunt: atque iccirco aetatis praerogativa, siue ut vulgus loquitur) iure primogeniturae po-:iores natu minoribus habentur.quod in rcgnoruuccessionibus plerunque obseruari costat,ut ma-

ornatu minori anteponatur.Verum his non ob tantibus, contraria lententia Verior ac certior vi

letur:propterea quod in regalibus siccessionibus 3on tam graduu, aut aetatis, quam Suitatis,& sti 3is ratio habeturinam aetatis quidem praerogatiuasominatur ied in filiorum gradu duntaxat, qui in ibero eu linea primus est. ubi vero ultra filiorum:radum controuersia, quanuis ab una tantum par e pcrducta est, sicut hic in nepote & patruo tum natis ratio non habetur:sed loci ac sedis: cui pro terea Suitas attributa est,quoniam aetate praestator ei loco praerogatiuam attribuit. Nam reuerat epos iste propterea patruo suo potior habetur,rioniam in ius & locum sui patris, qui & loco &

tate patruum anteibat, successit. Vincet igitur ecundi filius, non gradu:remotior enim est,quam atruus:non aetate, si ratio ad naturalem veritatem uocetur.ecquonam igitur iureλStirpis nimirum

c loci, cui quaesita Suitas fuerat, & in quem ille cundi filius ascendit. Quod cum ita sit,& secun-

53쪽

di silius Tereio patruo suo prsseratur,nulla dubitatio relinquitur, quin multo magis eiusde patrui sui sititi, si in contentione cum eo deuenerit, perarC debeat:ut nullus illi quaestioni, quam a nonnullis tractari video, locus relictus intelligatur. Neque vero illud praetermittendum videtur, quod ubi defcudali successione agitur, ius repraesentationis a Iustiniano in fratrum liberis inductum, locum no habet: quanuis id vulgo credatur ex lib.Feud.2.tit. Ir, .r: ubi statuitur, ut descientibus filiis vocen tur fratres cum fratrum praemortuoru filiis. Nam ut illo loco cxposuimus)cum regula sit,ut in kudis nouis fraterna successo nulla silmon agitur defetido fratris, cui frater succedat: sed de patris, cui

filius: neque de patrui, cui fratris filii: sed de mi,

cui nepotes succedant. denique non alia eius loci sententia est, quam eius regulta, qua traditur, Auo mortuo nepotes ex filio demortuo una cu filio su

perstite,id est patruo suo,in stirpes succedere. lib.

X.tita. tit.8.& tit.19. .siquis miles.& in lege Conradi, g. 3. quae extat in Lombard.lib.3.tit. vlt. Ex quo intelligitur, si duo ex demortuo filio ne potes essent superstites, hereditatem in stirpes, noin capita diuidendam esse. lib.1.tit.8.& tit.Π. ciuitas belu capta si in libertatem restituatur, iura sua omnia pristina recuperet.

SPERA & vehemens quaestio haec appella tur a Quintiliano lib. , cap. Io, ubi exemplum hoc proponit, Cum Thebas citerii set

54쪽

sit Alexander,inuenit tabulas, quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse Thebanos,continebatur. Has, quia erat usus commilitio Thessalorsi, tonauit his ultro. Postea restituti a Cassandro

Thebani reposcut Thessalos. Apud Amphictyo

ras agitur. Nuc quae dici in utranque partem pos-int,videamus. Ac primiim pro Thetialis hoc pu-Inat, quod creditor cautionem debitori reddens,,acisci de non petendo intelligitur. l.2, D. de pael. . mortis caussa, 18, ρ. Titia, D. te mori.caus . Ale- ander autem creditoris in locum successit, cau-ionsique illius est dominus : quia bello parta vitoris fit n .l.3,in s.& l. 7, D. de acq. rer. lom. Scundum argumentum est huiusmodi, Eadem estis solutionis imaginariae , hoc est pacti de non etendo,& acceptilationis, quae verae & naturalis. solutionis, & l.prout, 8o,D. de solui. Constatutem si Thenali pecuniam Alexandro soluissent, beratos eos sine dubio stituros fuisse.l. si urbana, I, D. de cond.inde. ubi inquilinus praedoni lues beratur. Tertium argumentum est, quod ciuitas pia, propter amissam libertatem, capite minuta detur,& quasi mortuad.si usustruc. 2I, D.quibus od .v struet.amitt.ac proinde restituta, non illa dem vetus, sed alia & noua videtur: quem ad-odum de homine seruo liberato dicitur: in l.se Is, 27, D.de adim. legat.I.qui res suas, 98, g. vlt. . de solui. Contrariam tamen Thebanorum sputationem probabiliorem esse arbitror. nam

O iis hoc pugnat: primum quod iure quasi post ninii ciuitas in libertatem restituta eadem,eius-mque iuris & status esse fingitur: ut de agro C a

55쪽

amiti denique de omni iure per postliminium recuperato, in l.in bello,Ι2,g. codicilli, vers cetera,

D. de cap. quo eodem modo quasi postliminium singitur in locis sacris & religiosis.l.ctim loca,36, D. de relig.& aedificiis in ripa fluminis positis. l.in

tantum, 3, D. derer. diuit. vel in littore maris. l. quod in littore, I ,D.de acq.rer. dom. Secundum argumentia est,quod armis& manu militari capta,nm eadem manu retineri non possunt. itaque simulatque captiuus ex hostium potestat quoquomodo se subduxit, iure postliminij liber est. l. in

bello,ret,& pass. D.de capi. Quare ut Thebarum dominus propter ius belli Alexader fuerit, tameniis restitutis ius illius intercidit:ac propterea postliminij iure I hebani situ pristinum statum recuperat. quod idem dici solet de iis rebus omnibus,

qu* occupatione acquirutur: ut simulatque amis- De sunt, in pristinam causam reuertantur,veluti aues & ferae.ld,& I.3,D.de acq.rer. dom. Tertium

argumentu est, quod quae uniuersitati debentur, quadiu quilibet unus stiperest,ei debentur.l. sicut, γ,y.Vlt.D. quod cuiusq. vniu.Quare cum Thebani non omnes in Alexandri potestate venerint, multi etiam supersint,consentaneum videtur,Thessalos iis obligatos manere.superest ut ad superiores obiectiones respondeamus. Quantum igitur ad prima attinet, neganda est assiimptio quonia Al xander non uniuersalis & iuris successor est, sicuti

heres, aut bonorum possesser: sed particularis, &

56쪽

rerum singularum,ut emptor aut donatarius: quia victores earum demum rerum domini sunt iure belli,quae manu capi possunt,ac proinde corpor les sunt: cum totum illud ius in manu, & Cccupa tione,& captiuitate positu sit.d.l.s in s.& l.transcfugam, I,D.de acq.rer.dom.l.I,D.de acq.posisAd

secundam obiectionem distinctio adhibenda est: si Thesili solvis hiat, utrum sua sponte,an terrore adducti soluissent. nam priore casu nihilo magis liberati sitissent, quam qui possessori hereditatis

soluunt.l.siquid,si, .vit. D. de pet. hered. aut qui salso procus atori.l. qui hominem, ' q, s . si nullo, . D. de solui. aut qui offerenti se negotiis alienis. .squis offerenti, 8,D.eod. nam quae tyrannidis t&pore gesta sunt, sublata tyranies nullius momenti sunt. l.decernimus,13,C.de sacros eccl. Quod libelli & armorum metu territi, & ab Alexandro flagitati soluissent, propter iustum terrorem liberatio contigisset. arg. l. Fulcinius, 7,M.quid sit,D. quib. ex c.in possSolutio vero ad i.si urbana,ex eo ficilis & expedita est,quod inquilinus cia prsdone eontraxerat. Tertiae aute obiectiorii superius responsum est,disputandi quide subtilitate non eandem Thebanorum ciuitatem videri:sed propterius postliminij, & legis Corneliae fictionem , pro eadem prorsus haberi: quod etiam in religionis caussa dictum est ex l. cum loca,36, D. de religiosi Ad hanc autem quaestionem illud pertinet, quod

M.Tull.Verrin. VI de Segestanis&Carthaginensibus commemorat his verbis: Hoc oppidum de Segesta loquitur a Carthaginensibus vi captum atque deletum est: omniaque quae ornameto urbs

57쪽

esse possent,Karthaginem sent ex illo loco depor tata. Aliquot seculis post P. Scipio Karthaginem cepit: qua in victoria conuocatis Siculis omnibus, iubet omnia conquiri: &c.Illo tempore Seges ni maxima cum cura haec ipsa Diana, de qua dicia

perisset urbem Graecis simulachris & eorum donis refertam, per praecones pronuntiari iussit, ut omnes ex civitatibus Sicilis ad sua simulachra r cognoscenda conuenirent, eaque reciperent.Ρπ-tinet etiam ad eandem quaestionem quod Mat thaeus Assiicticius decis Ncapol. CL scriptum reliquit de Rege Galliae Carolo octavo, qui fugato a Ieapolitano Rege Alfonso, eiusque filio Ferdia

nanao Neapolim urbem occuparat, ac nonnullis Gallis, quorum sorti opera in illo bello usus erat, nomina complurium Neapolitanorum, quibus Alfonso Regi obligati erant, donarat. Nam cum Alsensus suum.rcgnum quatuor post mens bus recuperasset, denuo illa sua nomina exigere ab illis suis debitoribus, qui Gallis exsoluerant,vole-Dat. Matthaeus disputabat aequum esse debitores qui in mora suerant, iterum vero creditori soluere: propterea quod periculum post moram com- . missam ad debitorem pertinet.l. quod te, . D. doreb. crod.l.ncmo, 82, in M.D. de verb.oblig.l.promissor hominis,M.D.de constitui.pecun .EX contrario tamen videmus Sabinianos existimasse, ubi

58쪽

YCs fato, ac sine debitoris culpa interiit, hoc est quo Casu aeque apud creditorem , ut apud debito xCm interitura fuisset, cuiusnodi hunc fuisse castim apparet) eo casu periculum speciei depositae ad creditorem pertinere. l. si plureS, I .g.Vlt.D. deposSed alia est speciei,alia quatitatis ratio.species enim interit, cuius certumsibin corpus.qua titas non interit, quae sine corpore iuris inteli Chum habet.l.si pecunia,n.D.de legat.2.itam sicut incendium,ita nec bellum,aut naufragium aere a lieno debitorem liborat.l.incendium,1I,C. si cert. Pet. Haec cum ita sint, miserationis tamen ratio

Postulare vidctur,ut quod de naufragio & inccndio iuris est,ide in direptione urbis scructur: nepe, ut quod quisque ex hostium manibus ac dire Ptione quoquo modo seu seruarc potuit, sibi se uarit.l. .& l. 7. D. de leg.Rhod.neque Verum esse, quod Matthaeus censuit, eos ciues qui se pactione cum Gallis victoribus vel ab integro debito, vel ab cius parte liberarunt,pro rata non soluti dcbiti Regi obligatos mansis h. Facit illa Vlpiani contra Labeonem aequissima sententia, Vt vici' aedes vicinas insanamatas, si arceri aliter incendium no possit, disturbare liceat.l.3,M.quod ait, D.de inced.

paustaga.si quis, 9.in fin.D ad leg. Aquil.l. si arilius, T. .est & alius, D. quod vi aut clamatem illa iuris regula, ut ei qui vitam suam aut familia: p

59쪽

em ei qui testamenti tempore in rebus huma δπondum est,relinqui aliquid testamentopo R.

Id 8 Vi us quistionis tractatio, quae inter Prag

maticos nostros ustata est,non modo illorum imperitiam patefacit: verum etiam eo rum adolescentum simplicitatem coarguit,qui ex

illorum lacunis iuris ciuilis disciplinam hauriunt. Remotis igitur illorum delirationibus, intelligedum est, quaestionem hanc ad postumos pertinere:quorum duo genera sint. nam alij sunt sui, alij extranei. Sui postumi sunt, qui si vivo testatore nati fuissent,in eius potestate fuissent, & primum ab co gradum obtinuissent.l. scripto, 7. D. si tab. 'uli. g. 3. Instit. de hered. qui ab intest. dcf. Alieni sunt, qui, si nascerentur, aut in eius poter'. e ut proximo ab eo gradu nonfuiuent,sue agnati,siue cognati, siue omnino ex tranei fiat.=.posthumo.23, & s.seq. Inst. de legat. Secundo illud scire oportet, antiquo iure, hoc estruate legem Velleam, non modo extraneis po-1rumos alienos instituere non licuisse, sed ne suos quidem ipsis parentibus.l.Gallus,=.pen.D. de lib.

Scaevola dilucide & perspicue hoc, Allegis Velleae primo capite permissum

misse ascribit, ut liceret institui nondum natos. Certum enim testatoris consilium ac iudiciu esse liberum, 8,s .Ht.D. de vulg. & pup- subit. f. pouumus, M.tncertum, de legat. Qua Ge

60쪽

caussa incertae personae relinqui testamento non PotCR.1.sciendu,7o,D. de verb. sig. In eo vero quinatus nondum est,multa incerta 1unt. Primum annasciturus sit: deinde utrius sexus: postremo quot nascituri sint,cum re incerta de tergeminis statuatur.L3.si pars hcr.pet.Itaque quod ei qui testameti tempore in rebus humanis esse desit ascribitur, Pro non scripto habet .l.pen. D. de his quae pro non script.hab.l.I, cum triplici, C. de cad. toll. Deinde Scaevola hanc causam affert, quia cum in liquid testamento datur, esse debet is cui dctur: ita est,in cuius persona donatio cosistat. Qua de caussa statuit,legatum per codicillos, ei qui testamen

ii tempore in rebus humanis non erat, nullius esse momenti.l.quidam reserunt,Iq.D.detur. codic. quod eodem modo de donationibus statuendum esse,ut nondum nato donatio facta nullius momenti sit.Papinianus aperte ostendit,in l.Seia, et, D. de mori. caussa donat.quoniam, inquit, in eius persona consistere donatio atque initium accipe re non potest.Ac similiter statuit, sententiam aduersus eum dictam, qui in rebus humanis non est, inessicacem esse.l.2. D.quae sent. sin .app. Haec igitur cum ita essent, utilitatis publicae caussa, ne te stamenta postumorum agnatione rumperentur, institutum est ut suos postumos instituere liceret,si post mortem nascerentur: extrancos, si vive te testatore,ex lege Vellea.d.l. Gallus, & apud Vlp.tit.Regul.22.itemque l. ,D.de Iib.& post.&de legato nondum natis relicto exemplum extat inl.qui quartam,13. . vlt.1.qui filiabus, I7.D.de legat. I. Sequitur ut de alienis postumis disseramus.

SEARCH

MENU NAVIGATION