Analecta Graeca sive Varia Opuscula Graeca hactenus non edita ... Latinè verterunt, & notis illustrarunt monachi Benedictini, Congregationis Sancti Mauri

발행: 1688년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

CORRIGENDA.

PH. . m. 7. - -rre uos me τε Θεω verti etiam simpuriter potest, praesenti Operi praeposito. p. 7.ι 16. MDμωθουνώμος. p. 43. i. 34 sui ipsius. p. 1. l. 26. ἡ Ἀρημων. p. s. l. 2. ὐδεν. p. 38. l. is post minora aduehis p. IOI. l. prauit lege 47 . p. o3. l. s. post haec verba, per Cyrillum descripta, adde unde vult Juvenalem e vita migrasse anno 18., quidem ante mense Julium p.

163. t. io pro ciuod isse Quod aliquoties p. 96. I. 19. lege necessariae p. a r. l. 4. aliud a G. 24 pro per enchoregum enchorego. p. 83. l. 2I jurum. p. oi I. . o Κανωα, Canoa. 3ys. l. penula est, os l. 11. - 444. l. 8. e. p. 4 F. i. 24 Θρειον. p. 67. i. 29. ιρορο ρον. p. o. i. o. enim adde Deus. p. 48 . I. 6.uge vinum. 483 L-γγνως p. 497. I. 32 danus verterres, quas homines infinitas praedicavere,inc in margine. p. 46I. Misori Q. p. 48a. i. su lege I .

12쪽

NALECTA GRAEc tibi offeri

mus, LECTOR BENEVOLE, quae

ne aspernare, quod tam humilem titulum prae se ferant. Non enim fluxi corporei cibi hae sunt reliquiae, sed cibi, quo πέψον---Qο- animi alu

turis irrigantur, ut hic apposite Gregorii Nazian o zeni verbis utamur. Carum autem esse debere quidquid animo proficiti, nemo sanae mentis ignorat. Atqui in hisce. Analectis multa te reperturum confidimus, quibus pro vario appetitu delecteris. Namque si venerandae Antiquitatis cum sacrae, tum profana studio teneris 'la illius non pauca extant illustria vestigia. Si Historia tibi inprimis placet hi ejus praeclara certa monumenta occurrunt. Si sanam, nitidam Theologiam, nulli uue inutilibus ambagibus irretitam amas hic abunde animum recreare licebit. Si orthodoxae Fidei hostes aggredi, vincere cupio inde arma

invicta eruere poteris. Si veris te una pietas virtus allicit, huc accede hic eximia omnium viri tum emicant exempla. Denique omnium fere rerum, quibus ingenium cinimus pasci solet, in isto volumine quantumvis tenui non exilis ue- ij

13쪽

juna copia est. Haec nostra sunt Analecta a, u-DITE LECTOR , digna sane nobis visa , quae e Bibliothecis colligeremus, publice exponeremus teque nobis non aegre assensurum speramus, si vel in singulorum operum seriem, quae hoc VΟ- lumine comprehenduntur, oculos conjicere, vel ad ea quae his illustrandisis exornandis praestititimus, attendere volueris. I. S. Eu THYMI Abbatis apud Graecos cels

berrimi illam VITAM edimus, quam vere scripsit Cyrillus Scythopolitanus Monachus, qui seculo sexto floruit, 'uidem temporibus ejusdem Euthymi discipulorum, quibus referentibus, tanti Viri gesta omnia se didicisse non semel ipse testatur. Illa autem S. Euthymii Vita, quam clarissimus eruditissimus Cottelerius Monum Eccl. Graeca tom. a. edidit, non ipsius Cyrilli est, sed Symeonis Metaphrastis, cui etsi laus maxima debetur, qudd sanctorum Virorum Vitas nobis consera Varit, major tamen deberetur, si easdem stilo haud mutato purasin integras, ut repererat, nobis reliquisset. Inde enim non raro effectum est, ut Vitae

ad eo compositae paulum ab illis discrepent genuitinis Actis, quae primi Auctores conscripserunt, praecipue in his quae ad Chronologiam spectant. Exemplo sit id quod in Vita, quam Cyrillus com-yas et posuit, traditur nempe, Valentem Imperatorem

nondum expleto quinto mense sui sexti Consul, tus adversus Barbaros Thraciam depopulantes prosectum fuisse, deinde paulo post victum, ince

14쪽

dio periisse Metaphrastes in Vita, quam concinnavit , hoc famam revocat ad quintum mensem post Euthymi ortum; sim teste Cyrillo id accia derit elapso fere anno post natum Euthymium, quod quidem aliis Historicis consonat Ansam . quoque Baronio circa obitum Eudociae Augustae M sis: errandi dedit idem Metaphrastes, ubi scribit illam interiisse quatuor exactis mensibus post diem de cimam quintam Ianuari , nimirum mense aio. At Cyrillus ejus mortem vigesima Octobris Con pes, . tigisse narrat, quatuor nempe expletis mensibus post diem decimam quintam Iunii, qua die Ecclesiam Sancti Stephani a se aedificatam dedicariis

consecrari curaveratra scilicet πιουdinis pro μου,

squae voces forma non multum differunt facili errore scribere potuit Metaphrastes Cetera smi lia curio Lectori observanda relinquimus. Qusdautem ad ipsa facta pertinet, praeter stilum, nihil a Metaphraste mutatum deprenendimus, nisi forte leves aliquas circumstantias. Inter multa porro quae digna notatu in ista Vita occurrunt, hiendum non videtur , inde aperte colligi, S. Iacob Liturgiam tunc temporis in Ecclesia Ierosolymitana, aliisque ei lubjectis fuisse

usitatam, ut indicant verba ex eadem Liturgia ex cerpta, quae in sola S. Iacob Liturgia habentur, nempe Θ, - νουν -κstinum, sursum mentem αι,: cor habeamus. Namque in Liturgiis SS. Basilii&Ioannis Chrysostomi voci νοῦν non extat. Pluri

ma alia, quae Ecclesiasticae Historiae misciplinae c iij

15쪽

scientiam illustrare poterunt, studiosorum hominum diligentiae ac solertiae indaganda per mittimus. Omnia enim hi observare longius

esset.

Istud opusculum ex insigni Bibliotheca Col-bertina nobis suppeditavit Vir singulari humani

tale eruditione ornatus Stephanus Baluzius, etiadem Bibliothecae Praepositus, nimirum ex optimae notae codice, qui inter manuscriptos est 3o63. numero, sub cujus finem aliquot folia desunt. Grum, ea nihil continebant quod ad Uitam ipsam S. Euthymi pertineret, sed tantum ea qua ejundem mortem consecuta sunt, a nobis haud dubie edenda, si alium codicem, in quo haec eadem Vita contineretur, nancisci nobis licuisset Veriam, post multam diligentiam nullum alium ulla in Bibliotheca potuimus invenire. Quin etiam hac de re scripsimus ad nostros qui Romae degunt, ut Vaticanam Bibliothecam in qua eamdem Vitam

servari audieramus adirent, ε ex veteri exemplari ea quae nobis deerant, excerperent, ad nos mitterent Versim, cum ob praetentem rerum sta tum nihil inde impetrare potuissemus, ea quae adsensum perficiendum necessaria erant, a Metaphraste coacti fuimus mutuari, ut propriis locis

monuimus.

II VITAE S. Euthymi VITAM S CYRIACI ejusdem discipuli subjecimus, quae quidem S. Em thymi Vitae illustrandae non parum confert. Ex eadem etiam discimus quis fuerit Cyrillus Vita S,

16쪽

Euthymi Auctor. Inter ea vero quae notanda complectitur, illa inprimis sunt quae Origenis e rores explicant. Porro haec Vita apud Metaphra stem sine Auctoris nomine reperitur, unde eam

ipsi Metaphrasti adscripsimus. Illam e Bibliotheca Coibertina eruimus , contulimusque cum duobus ejusdem antiquis, optimis codici-

dicti, ab Imperatrice Irene Ducaena Alexit Com-neni uxore aedificati, quae eadem Regulam illis Monialibus observandam composuit, sive componi curavit , quo quidem in opere quamplurima sunt de harum Montalium vivendi genere, de Praepositae, Officialium electione, de divino OLficio ritibusque in eo servari solitis, quae pii curiosi Lectoris animum non parum oblectabunt. Multa etiam ibidem extant ad Familiae ImPerato caμνα riae Constantinopolitanae illius temporis Historiam utiliari opportuna Tyrico addidimus ABuLΑs aliquot, quae partem redituum ejusdem Monastetarii continent, characteresque , ut in s. extant, excudi curavimus, adhibita necessaria explicatione. Porro rarum hoc opus debemus clarissimo ceruditissimo viro Emerico Bigotio , cui illud nobis perossiciose indicavit Codex autem ms ex quo idem transcripsimus , autographus esse videtur, uti suo loco ostendimus, nec solum jubente is

Imperatrice exaratus, sed etiam erba ipsa suta ,

17쪽

rente, ut ex stilo conjicere licet. IV. Pos Typicum Monasterii Grati plenae, adjunximus quaedam Ex CERPTA ex Heronis Geometria nondum edita, quae tabulis Typicia telligendis plurimum inservit Hiii enim exempli gratia ut alia taceamus,discimus, quantum Caperet modius terrae, de quo in prima tabella, nimirum ducentas terrae urnas. Quaelibet praeterea species mensurarum euthymetricarum sive in longum, antiquarum recentium, seu Heronis tempore usitatarum, hic accuratissime describuntur. Nec vero praetereundum arbitramur, ea quae ymio ibi Hero de Geometriae inventione habet, nempe

illam artem ab AEgyptiis ob ilum exundantem inveniamin excogitatam fuisse, luculetito Her dotis testimonio confirmari. Siquidem is in E terpe sic scribit εἰ h πιο D υυό- -- α πυέ-

alicujus portionem alluvione flumen decurrasset , is adiens Regem, rei qua contigerat, certiorem faciebat. Rexque ad praedium inspiciendum mittebat qui metirentur quoto deterius factum esset, ut ex residuo pro pomtione laxatum med a penderetur atque hine Geometria orta iidetur in Graeciam transcendisse. Haec ille. V. Is lucem proferimus ANTI QuuM RATIONARIu Au GusTI CasisARI , δε No-

18쪽

vu Ah Ex II OMNE NI IMPERATOR Is, opus sane singularicommendarione dignissimum . In Antiquo Rationario narratur quonam modoti quae olim vectigalia exigebantur in Novo ve fro exponitur quomodo Antiquum ob varios abusus qui irrepserant, emendaverit Alexius Comn nus, Novum condiderit. Initio praefiximus variarum monetarum characteres notas, quibus extricandis explieandis nos non parum desudasse facile is judicabit, cui Codicem ipsum mcinspicere placuerito

VI. BREvIssIMu Maractatum D MENfu-RI ET PONDERI Bus cum notis ea significa tibus attexuimus, Veterum ponderibus, mens ris illustratidis non inutilem, ut putamus , ut

Ista autem omnia opuscula ex mT Codicibus Regiae Bibliothecie transcripsimus, quos pessi

mariter nobis commodavit Vir clarissimus Mer ditissimus Theuenorius, ejus Curaror Typicum inter mss. Codices est numero 3ois Excerpta xx Herone Geometra, Antiquum de Novum Rationarium Denique Tractatus de Mensuris kPonderibus, 3284. VII. ULTIMuilocum obtinet VITA s. STEPHANI JuNIO RIV, qui tempore Constantini Copronymi ob cultum sanctarum Imaginum crudelissimam mortem sub1it quae ita a Stepha Ecclesiae Constantinopolitanae Diacono quadragesimo secundo post S. Stephani obitum minx

19쪽

PRAEFATIO.

F. . conscripta est, ut Auctor ipse testatur. Hujus quidem Sancti Vitam a Metaphrasse compositam e Graeca lingua in Latinam olim verterat iublici juris fecerat doctissimus Abbas Iacobus illius. Vetaim,. ea quam tradimus, ex qua suam ipse Metaphrastes collegit, hactenus nulla in lingua vulgata est. Nos illam cum quatuor nussi accurate contulimus, uno scilicet Regiae Bibliothecae Lo18. tribus aliis Bibliothecae Coibertinae 1813. Isα7. Fos quorum ultimus media parte mutilus, alii tres integri sunt omnes veryantiqui optumae notae. Neque etiam ab re erit admonere, istius Vitae Auctorem nonnullos loquendi modos sententiasque integras ex Vitam Euthymi a Cy rillo composita excerpsisse. In hac autem Vita pleraque ad Historiam Ico-noctastarum spectantia, quos istius operis Auctor Iconocaustas appellat, luculenter enarrantur. Hic quoque clarevidere est, quam recte tunc temporis de cultu sanctarum Imaginum senserint Catholici. Nempe ibi expresse declaratur a nobis non coli

ipsam materiam , cum Imagines ex ea constantes exterius veneramur, sed ipsas causas sive Prototypai. ... a ut Auctoris Verba usurpemus mente attingi,

quod pie fieri, negari non posse eodem in opere

probatur. Si enim exteriorem reverentiam adve

sus Imperatorum Megum imagines adhibere licet, adeo ut qui eas prae contemtu pedibus co culcare vel confringere ausus si laesae majestatis

reus habeatur; quia ut honor, quem imaginibus

20쪽

Regum .Imperatorum deferimus, ad ipso RG ges Imperatores refertur cita contemtio uinjuria, quae illorum imaginibus infertur , ad eost dem transit proliet longe aequius ksanctius est Christi Regis Regum Sanctorum , qui cum eo in caesis regnant, imagines Arqua veneratione dignari, cum haec ipsa veneratio ad Christum Sanctos dirigatur neque impune feret qui east dem imagines contumelia affecerit, quandoquiadem hacce contumelia Christus ipse QSancti, quorum Deus ultor est, lacessuntur. Hoc loco non possumus non testari nos lite multum debere ossiciosissimo viro Stephano Bata luetio jam a nobis laudato. Is enim hanc sui P trqni Vitam e ms Regio propriis impensis tram seribi jamdudum curaverat, una cum ea quam composuit Metaphrastes, ut illas cum otium sineret, in lucem ederet Verum, sim nos Op sculis Graecisaeonquisendis occupari cerneret, casnobis pro solita sua comitate donavit. hs tamen veriti ne prolixae ejusdem Sancti duae Vitae in eodem volumine positae Lectori fastidio essent Viatam a Metaphraste confectam cum Billii versione alii tomo reservamus. Sic enim facilius dum iliae S. Stephani Vitae distinctis in voluminibus μmul conserri porerunt. Haec de opusculis , ex quibus nostra Analecta constant, dicenda habebamus, ERuDITE LECTOR :

jam quid his latine reddendis praestiterimus, di

cendum restat.

SEARCH

MENU NAVIGATION