Ferdinandi 2. Romanorum imperatoris virtutes. A Gulielmo Lamormaini societatis Jesu sacerdote conscriptae

발행: 1638년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

BENEFICIA IN CLER. ET RELIG. M

Alia plurima aut ab alijs jam fundata dc erecta, aut ut erigerentur, adiuvit. Collegii dc Academiae insti. tutae tam Grecisa parente Carolo, quam Pragae ab Avo Ferdinando I. vectigalia censusq; annuos in duplum aut etiam triplum auxit. Insigni subsidio juvit Passauiense,quod Leopoldus Archidux frater, Lincensedc Brunense, quae Matthias ιχ Rudolphur Caesares fiundaverant: similiter in Moravia Olomu- ciense, Iglauiense, & Znoymense ; Zagrabiense inta Slavonia,Iaurinense inUngaria,Fluminense in Istria, Tergestinum ad mare Adriaticum a in superiori Austria Styrense, & in alijs regionibus alia, ut suo loco adnotavi ISocietate ipse parentum ac sua voluntate literis & pietate institutus; suos fratres & filios ab eadem voluit institui. Sibi ac liberis omnibus, e Societate homines, a confessionibus & concionibus qui servirent, eIegit; eosdem quotidie sibi ac suis ad aras in aula voluit operari ; eosdem deprecatores apud Deum accedere, cum grauius alia quid immineret, ad ipsos diuertit frequentissime: familiarissime eum ijsdem saepe pransus,accaenatus, nullam omisit eum ordinem veI tuendi, veI exo nandi occasionem, Vulgo etiam jactatum est,Fe dinando tangi ocu Ios & pupillam, cum Societas tangeretur; non posse ullum Societatis hostem cem seri, qui Ferdinandi hostis non esset; qui Ferdina do bene vellet, eum bene vel Ie Societati. Fordinando Filio 3. Maij anno 163 . in castra M 1 pr

112쪽

ς- proficiscenti, primo loco, & quule sponte ac motu proprio, cietatem ardenter contendavit. Responia me. ν. denti opus non esse comendatione, cum eam sponte antaret aestimarem; subintulit: Imo vero itatim tibi iterum,& etiam atri, etiam commendo. Protegas illam non minus constra hostcs apertos, quam contra fictos a naicos . Decursu temporis deprehendes multos in eum ordinem amorem jactare, qui non amant, & tamen deberent.

Ej- Soeotat In ejusdem commendationem dixit aliquando:

via rubri, Si liber essem, ultra tres mei hodie sunt, Societatem Igm omnino ingredere r. Ιn-

ejusdem laudem, reversus Franco furto Graecium iam Caesar,& in Collegi j resectorio'a IoanneCarolo primogenito,dulcissima: Minicissimae memoriae,i Ferdinando Ernesto hodie Caesare, filiis, es Eganti O

ratione falutatus inqait: spero meos filios Societatem amaturos. Si egerint , felices e runt ac beati. Quid multa ξ dignatus non semei

Meles Mem te' eam matrem suam compellare. Farmina quae'

113쪽

BENEFICIA IN CLER. ET REI M. ι

Hispania ad Praepositum Societatis Generalem ab illo ad Caesarii Confessiarium; ab hoc per literas ad Caesarem ipsum devenit. Caesar Consectarii literis in haec verba sua manu rescripsi O. p- A EI ἡ πιβησαν

Chrilto Pater. Remitto R . V . menda 'cium mendaciorum omnium mendacis

simum. Quod quidem risi, scd simul tota

tus excandui. Et si R' V' in hoc punecto, seu mendacio , a nobis testimoniumn contrarium petierit, non detrectabimus ad conservandam bonam famam Matris nostrae Soc talis in amplissima forma extra dare. Servet Deus Societatem cum V . M. cujus precibus&SS. Sacrificijs me t taliter commendo. Eberstormi. 17. Septembris, 1633. R' V . in Christo filius,

Ferdinandus. Nullum deberem finem facere beneficia Ferdinandi in nos depraedicandi, quia illi mullum unquam finem fecit benefactedi. Sed quando institutabrevitas plura non patitur, caput hoc codicilli parte claudam. Sic ergo jussit in eo scribi.

Quia ad haec omnia s egerat de restituenda ac seruanda FideCatholica) utile prae caeteris in

dium est, Ecclesiastici ordinis viros ac Sa-

i cerdotes

114쪽

ERDINANDI H. cerdotes colere,tueri diligenter, eorumq; incrementu quaerere & promovere: hinc nostrum natu maximum Filium, regnaturum Dominum, Ferdinandum Emestum omnesque nostros liberos, haeredes, ac siiccessores, paterne prorsus ac benevole monemus, eisque injungimus ut ipsi, is verbpraesertim,Qui pro tempore regia bit, Sacerdotes, caeterosque Ecclesiastici ordinis homines, eorum domos, templa, monasteria, fundationes, temporalia sona, juraque comendatainerimis habeant: eos honorent,ament, quam maxime possunt protegant & propugnent. Ante om

nia autem serio, singularii ex Zelo ipsis

commendamus peruenerabilem SocietatemJESR ejusq; Patres, vel ob id maxime, quod illi sua doctrina, charae juventutis institutione, vitaque exemplari in ChristianaCatholica Ecclesia, non solum in his interioris nostrae Austriae provincijs sed Regnis nostris omnibus, omnibus', nostris provincijs, imo toto orbe Chn-

stiano

115쪽

BENgpICIA IN CLER. ET RELIG. mstiano, multum, bene, utiliter operantur, in conservanda promovenda , Cqthoh-

ca Religione fideliter omninodi prae ali js

adlaborant: contra vero ingratus hic malusq; mundus eos prae caeteris odit, ac per.

sequitur: ut proinde majori protectione, auxilio, assistentia indigeant, dignique sint

Haec omnia supradictos nostros heredes&successores sincere praestituros cosidimus. Est vero haec una ultima nostra intentio& voluntas.

Beneficia in Paupe S.

CAPYT XXVI. Uod humanae Restitutor salutis olim just 2 rat, Ferdinando semper haesit ; in paupere Deum semper agnovit. Hinc Promptumat' pauperes auxilium hinc illorum cura propemo dum sollicita. Suggesserate consiliarib aliquis, sibi ipsi Caesar ut parceret, pauperum ac tenuioris sortis hominum libellos alicui e suis committeret; exim rei semininaorum curis ac molestijs. Risit ad haec

ille plane Gusu ; tum adiecit: Pauperibus con-

N sulere

116쪽

ps : FERDIN4NDI II. sulere gratum sibi esse, non molest una , in Iloc a Deo se eleilhum ac vocatum. Alteri similia tuadetur, At, inquit, libellorum & ca sarum cognitione, quae pauperes perti gant, caesum Iucramun Nestio an Eoc ac cidat, cum principum ac procerum causis intendimus

Anno I63 pauperum eausis Advocatos deericum inausisset,quia ab illis lucri spes non era proposuit,ubi primum a bellis,quae opes omnes exhauriunt, respirare liceret,.ex proprio cerario velle se in singularum provinciarum Metropoli certo Advocatorum numero stipendia attribuere,ut omni diligentia ac conatu pauperum, viduarum inprimri a pupillorum , caulas propugnent ac tueantur. . I grotantium pauperum valetudini, captivorum redemptioni intentus, illis xenodochia erexit

vel amplificauit, his dato preeio subuenit. A bipho

Michaeli comiti ab Althan , viro laudati mi Uae via tutis ,qui'Turcica captivitate pauperes educendos' susceperat, in eam rem ex singulis provinciarum suarum ac Regnorum ossicijs ,quae longo plurima sunt, tres supra triginta aureos Ungaricos jussit at quando numerari. Quocunq; pergerct, pauperes accurrebant quibus omnibus modo sua, modo aliena manu stipemi

117쪽

erogabat. Spectaculum fuit ad pietatem excitanda pulcherrimum, qua Caesar in Imperium vel Boemiam erat ituriri,vias pauperum tu rinis obsessas videre, & ab illo non modo non fastidiri, sed peramantri cerni, liberaliter sublevari. Quoties majore recurrente hebdomada, sepulchra, quae vocant , adivit, adibat autem singulis annis supplex ac pedes, viginti ut minimum in diversis Ecclesijs', ) toties a vicinis oppidis pagisq; confluxere in urbem paupe- res plane plurimi: certi non praeteriturum Caesarem , quin bene miseris faceren' Quando venationis vel aucupij gratia certum , locum dies aliquot commoratu rus petijt, quasi si- λgno dato illo pauperes advener . Placuit quibusdam arceri turmas illas miserorum a Caesaris domicilio; facillimum esse per illos pestem & luem invehi. Caesar hoc providentiae genus non probavit,

litus dicere, Deum non posse abesse, si pau- Η

peres adsint. Suadenti cuidam, ut quempiam servitio dimitteret, causam; adserenti, quod ejus Opera Caesar no indigeret: respondit, at ipse mea

sertasse indiget, forte pauper est.

tequam domicilium Graecio Viennam in Austria e Styria tran serret renunciatus Imperator, dolitus est Graecij aliquoties in anno xenodochia adire, pauperibus & egenis epulum dare. Aulici pruni id , Patreri; S V JEsu fercula deserebant; ipse N et suis

118쪽

suis manibus sua singulis apponebat. Inter epulas, & post illas, modo hunc, modo illum tam iliariter malloquebatur ; de patria, de morbo mterrogabao ;et solabatur omnes; omnes ad pietatem instrueba Egit hoc idem in Aula Dominicis quibusq; diebus, quo, matris laudatinimae exemplo, duodecim pauperes accersiri jubebat c publicis plateis, vel Xenodochio. Dabat epulu; ministrabat discumbentibus, matre, dum Vixit, ac uxore, liberisq; , tum v Soc '.'JΕsu tacerdotibus duobus cooperantibus. Si ipsum abesse contingeret, matre & uxore vita functis,uo . Ivit id officij a liberis maestari, eodem ritu & modo observatis. Vt antehac Archidux dc Rex, ita etiamtpostea dictus Caesar, ac jam Imperator ex piorum Principii consuetudine quotannis feria quinta majoris hebdomadae duodecim viris pauperibus grandi natu, servato Ecclesiae ritu, Aulicis omnibus,alijsque, quibuscunq; libuit, spectantibus, flexis humi genibus, pedes lavit, tersit, osculatus est; ad regium epulum discumbentibus ministravit. Quod ex epulo superfuit, suis manibus distribuit in vasa ad id parata . prandio finito, ea per sui corporis fatellites jussit deferri,quo pauperes cuperent; i psos paupere veste ac pecunia donatos humane tamdem dimisit.

119쪽

sTUDIUM LITERAS PROMOVENDI. ior

Studium Literas promO-

vendi

Bonis ipse excult' literis,literas literarumq;stu- riserin amaridiosos amabat;& viros doctos, si bonis artibus dc doctrinae morum probitas accederet , suma benevolentia prosequebatuta. Libentissime eorum utebatur opera, & benevole vel ad opima sacerdotia, vel ad munera persi oras a promovebat. Gratissimum illi erat audire, Procerum ac Magnatum filios strenue in bonarum disciplinarium, studia incumbere. Ut ardorem in ijsqui id agebant, M augeret, ac in alijs excitarer: saepe omites aut Barones,quos pro dignitate vel dePhilo sophicis dasputare,vel Academicos gradus esse assecutos cognovit, publico aut aurea catena exornavit , aut data aurea clavi in suos vel filiorum Camerarios adlegit, similive alio honore dignitateq; insignivit. Hoc perpetuum habuit, ut in committendis muneribus, quae solis proceribus comitti solent, eos caeteris praeferret, quos vel gradu Academico eminere, vel alias doctrina noverat excellere; &si aIij,qui eodem aspi rabant, aetate praeirent,& servitis diuturnitate. Gymnasia juventuti excolendae instituit pluri- Bma in haereditarijs, Imperijq;, Regnorumq; PrO

120쪽

vinc ijs. Academias dc studia, ut vocant, generalia vel collapsa restituit, vel nova crexit, vel ab alijs cx- ω-iserum citata confirmavit. Ephebia ac Seminaria, quibus tenuioris conditionis adolescentes aluntur,ut literis ac pietati operam sedulam navent, alicubi ipse fundavit, alibi ab alijs fundata opibus auxit. Incolun- tur insigni Mip. bono Seminaria haec a juvenibus' lplurimis Uiennae, Pragete, Graeci j, Clagensurii, La- baci, olomucij, Tyria aviae, alibi. Jam nobilibus dc claro loco natis adolescentibus, itemq; ijs, quibus in Clerum libet adscribi,opulenta constitu it Ephebia Olomucij, Pragae, Tyrnaviae, GitZini, alijsq; in urbibus non pauci . Attribuerat in Imperio,vndeScotis&Anglis adolescenti-- hus prospici posset ad literas ediscendas; sed temporum iniquitas bene inchoata perfici non est passa.

--m -ί. Quo studio providit, ne Gynmasia adolescenti- - ο oretis. bus, aut adolescentes Gymnasijs deessent, ad sanae doctrinae, verari; Religionis incrementum: eodem

egit, ut Acatholicis scholae deessent, in quibus Haeresina edocerentur. Aliquot falsae doctrinae Gymnasia evertit: aliquot in meliorum usum commutavit. Celeberrimum Gymnasium ex communi provinciae aerario ab Acatholicis Graeci j excitatum, in Monasterium vertit, in quo integerrimae virginec pijs S. Clarae institutis insistunt: in eo dc matris cos-- Q. pus, &Ferdinandi cor sepulta conquiescunia.

.. . i. . . Quaedam

SEARCH

MENU NAVIGATION