장음표시 사용
151쪽
Pueros; nis tamen Iuvenes intelligere velimus eos omnes, qui primordia juventutis non sunt praetergressi, cum exsuperius notatis, videatur quodammodo Hippocrates universam hominum vitam in duo solum tempora diseriminare, Iuventutis nimirum , di Senectutis. Qua ratione nedum Iu- 'venes, sed etiam Pueri, & Adolescentes, morbo Comitiali correpti, mutatione aetatis temporum, locorum,&victuum, sanari poterunt. Etsi autem mutatio aetatis potissimum Epilepticis conferat,non tamen hujus solum meminit Hippocrates, quasi quod sponte sua artatum mutatione morbus Comitialis curetur ,
spretis caeteris auxiliis; sed addidit,
di mutationem temporum, locorum,& victuum, ut sicut illa interius, Natura operante, prodest, sic ista exterius administrata plurimum coadjuvent ad ejuscemodi aflectionis solutionem. Natura quippe prima morborum Medicatrix, in arduis saepenue mero, ac difficillimis aegritudinibus opem, &suppetias exquirit ab Arte. At vero Cardanus, Heurnius, & alii, particulam Temporum adimsit , eam 9ue a Leoniceno perperam adjectam inquiunt, ex male intellecto Hippocratis sensu; Equidem si temporum mutationes unquam Epilepticis conserrent, multos sane illis liberatos experiremur; atqui nullum inde beneficium accidit, nisi quod ex mutatione temporum aetatis factum est . Quare putaverim tempora hic ad states , non ad recurrentes annos esse referenda , adeoque non annorum, sed aetatum mutationes conserta posse,ut
phrasim graeci idiomatis perpendenti palam fit; nisi tamen annorum potius tempestates, seu constitutiones Hi in pocratem hic considerasse dicamus, quas plurimum valere ad finem morbis chronicis imponendum pluries
Levamen autem sentiunt Epileptici ab aetatis mutatione , cum Epite-psia idiopathica est, vitio scilicet Cerebri contracta; nam si sympathica illa sit causa Uteri, aut Ventriculi male affecti, vel etiam a Veneno, &morsibus venenatis, non tam facile solet aetatum mutatione desinere, nisi fermenta horum viscerum affectorum sensim beneficio temporis extenuentur. Locorum etiam, victuum mutatio proderit, si in contrariam causae morbificae, & habitus Corporis constitutionem facta sit: puta si ab incolatu palustrium locorum, & ab Aere nubilo, ac Austrino, Epileptucus aeger migraverit in Aerem puri rem , tenujorem, & apricum, & pro
abundanti, &crassis cibo, deinceps utatur salubriori. Nil equidem in Njuscemodi generibus aegritudinum conducibilius coeli, &victus mutatione.
At qua ratione Comitialis morbus ex hisce mutationibus desinat, nunc inquiramus. Qui existimant illum ab irruente in Cerebri ventres humore pituitoso, aut melancholico progigni , statim se expediunt, aetatum scialicet mutatione asserentes ejusmodi humores digeri, & absumi, temperamento in calidius, & siccius abeunte. Verum EpiIepsiam haudquaquam
ab humoribus, praesertim pituitosis,& melancholicis Ventres Cerebri opplentibus oriri, vel inde potest esse
manifestum, quod aegri subito concidant, & convellantur, mox etiam resurgant, liberentur, & in consueta vitae munia redeant, nullo alio symptomate superstite, praeter quamdam Corporis lassitudinem: at vero minime posset lentus, crassusque humor,
qualis est pituitosus , vel melancha
152쪽
licus tam cito dissipari, & evanescere, aut saltem a Cerebri Ventribus in alias partes detrudi, non illis sensibiliter affectis. Verisimilius autem est, a vaporibus Nervorum principium, illorumque membranas, infensa quadam vi, vellicantibus, & fibras moleste adna dum contorquentibus, Comitialem
morbum exoriri, ut propterea repe
te invadat, & subito etiam desinere soleat, superstite solum quadam mentis hebetudine, &lassitudine totius Corporis, inducta ab ipsa nervorum contractione. Quamquam & ab aliis causis epileptico. insultus proficisci posse alias ostendimus, modo illae si-bras nervorum lacessere valeant; unde Comitialis morbus veluti nervorum affectus absque irritamento non fit: cumque per puerilem aetatemfibrae illorum molles admodum sint, &tenellae, fit propterea, ut quacumque etiam levi de causa concitentur, &convellantur. Quoniam vero aetatum mutatione
omnia propemodum Viscera firmantur, & Cerebrum ipsum, atque nervorum principium, eorumque fibraesensiin consolidantur, qui ante pubertatem Comitiali morbo obnoxii erant, facile adventante Iuventute, qua robustiores fiunt, etiam ab eius modi nervorum molestia liberantur, aeque ac pueri illi, qui, prae partium mictui destinatarum languore, urinam diutius continere nequeuntes ,
saepissime inviti, aut dormientes me-jere solent, ad pubertatem ,& Juventutem perducti, nervorum, ac musculorum firmitate, consanescunt. Sed& cati, illae nervorum fibras proritantes plerumque per aetates corriguntur, ac desinunt, mutato in meliorem crasim sanguine, caeterisque liquoribus ab illo derivantibus,ac ser-
mentis partium repurgatis; unde is
pissime experimur tamellas post
menstruorum eruptiones nedum his,
sed etiam aliis gravisssimis aeritudinibus, quibus antea laborabant, devictis, evale scere; itemquePueros,post repurgatuidia variolis sanguinem , meliorem, salubrioremque diathesim adipisci. Recte ergo notavit Celsus loco e. saepe Comitialem hunc affectum in Pueris, Veneris, in mellis, memnruorum initium tollere. mvis autem verum sie sedari potissimum per aetates hunc morbum Cerebri, & Nervorum vitio inductum, quia tamen ab Utero, Ue trieulo, aliisq; Visceribus procedens etiam nervorum fibras propritatas consequitur, uti in nostra Medicinae Praxi monuimus, sane poterit &hic pari ratione mitescere, aetatis ,
locorum, ac victuum mutatione , modo Causae nervos affcientes emendabiles,& Viscerum habitudines permutabiles sint. A mala quippe Ve triculi, aut Uteri consormatione , ortae Epilepsiae, atque 'stericae aia sectiones, plerumque consenescunt, ut de taminis intacundis meminit Hippocrates S.-62. Compertum quoque habeo taminam quamdam scirrho uteri ab adolescentia laborantem , hysteric epilepticis insultationibus perpetim di vexari,quoties sunt menses erupturi, etsi nunc
prope quinquagenaria sit, plurimisque identidem usa medicaminibus. Ut autem facilius assequantur , quod Temporis beneficio per aetates sunt aegrotantes opperituri, poterunt
plane quorumdam medicament rum, usu, atque experientia comprobatorum , ope, ab hoc morbo liberari. Et quidem ista varia erunt pro Causarum, & Viscerum consentientium varietate, ut alibi etiam cst
153쪽
a nobis indicatum peculiari cap. de
Pr. p. l. 'Itipsa. Quandocumque enim diligenter fuerint adhibita, & victus,ac loci mutatio consenserint, sperandum ultra Iuventutem adhuc productum Comitialem morbum desiturum, si praesertim ex vita in erroribus anteacta proficiscatur ,,ut aliquando in Nobili quodam.Uiro expertum memini.
Duobus doloribus ut non eumdem Deum infestantibus , vehementior
O Uod Hippocrates de doloribus
fatetur, nonnulli de caeteris quibuscumque astectibus intelligendum subdunt, itaut nedum vehementior debiliorem dolorem obscuret,sed etiam assectus quilibet praeter naturam gravior minus gravem insensibilem reddat, adeoque inflammatio Pulmonis, meningum Cerebri, He-patis, alteriusve interni visceris externos tumoreS praeoccupet. Sed revera sensus Aphorismi ad dolentes
tantum partes videtur congruentius
aptari posse, quoniam per dolorem sensibiliter assiciuntur, indeque judicium feret potest gravioris, vel levioris affectionis, cum caeteroqui in
aliis aegritudinibus falli sipissime possent patientes, aestimatites leviorem morbum aliquo tamen dolore, vel molettia sociatum, longe graviorem eo, qui revera insensior foret, sed do
Dolorifici itaque assectus inter sese
hic dumtaxat comparantur, & quidem acerbiores cum mitioribus, qui tales erunt relati ad Causas dolorem inserentes, & ad partes ipsas dot rem subeuntes: quo enim illae acriores, vehementioresque suerint, a que hae nervosiores, ac sensibiliores, eo quoque dolor acerbior, ac molestior erit. Hac plane ratione, hum res acritate praediti, acidi, salsi, tenues, mobiles, asperius excruciant, dolentq; sensibilius Membranae, quam Parenchymata. Non debent autem duo dolores eamdem omnino partem in sestare ,
nam aliter mutuo confunderentur, &potius alter alterum exaugeret, ut
cum dolens membrum inciditur, &cutis ex admotis cucurbitulis, tumi. da, adeoque dolens, scarificatur ;Sed diversas, distinctasque partes a Lficere, ut comparatio fieri possit rputa si una simul doleant Cerebri Meninges, & Dentes; Pleura,&Lum-bi; Renes, & Femur. Tunc quippe vehementior, aut propter Causae acerbitatem, aut ob loci, & sensus praestantiam, alterum debiliorem o scurabit, seu in causa erit, ut minus
Sed unde id eveniat, non et adeo facile explicatu . Sunt qui inquiunt, vim sentientem unius partis distrahi ad vehementiorem, aut spiritus in partem vehementius dolentem subsidii ergo demandari, adeoq; in pa r- te min iis dolente sensionem impediri, aut infringi. Sed inania verba isthaec sunt eorum, qui rem sibi fingunt pro
more suffcienter explicatam, quam revera magis implicant; cum caeteroqui sensiones, suae fieri videntur in sensibus externis, percipiantur ab interno, ut alibi est ostentium . Qui insuper idipsum explicare conantur exemplo Luminis majoris obscurantis lumen minus, longe etiam, lateque falluntur, cum non ex eo, quod diurno tempore lucente Sole, Stellarum lumen non conspicitur, bene inferri possit, Stellarum lumen oscurari
154쪽
ri a lumine Solari, nam ex prosundo puteo quis Coelum interdiu suspiciens, Stellas saltem primi magnitudinis perpendiculariter sitas clarissime intuetur , de non est novum, Uenerem per diem conspici posse, ut nuper hic Neapoli die XXIV. Martii Anni I 689. post Lunae consumstionem in Tauro, ab hora XX. Italica ad Vesperam usque visa est sequi Solem, fignum Arietis perlustrantem, adeoque undecumque spectabilis, cunctis ruit admirationi, ac propterea quod pluries de die spectatam Astronominotarint, Stella Audax merito appellata est; caeteras autem cernere
nequimus ad aspectum Solaris luminis , quia ita eo nostri oculi assiciuntur, ut ad perceptionem luminis minoris, quale Stellarum est, omnino reddantur inidonei. Sic pariter Auditus organa ingcnti strepitu percutila nequeunt exiles sonitus percipere; de diu ipso non persentiuntur, quae leniter contrectantur, cum fortasse ustione, vel sectione percelluntur illius organa. Haec autem non alia de causa conistingunt, nisi quia sensiones omnes in Cerebro fiunt per motum in organis sensuum externis excitatum , atquerer nervos, nervorumque fibras illi communicatum, ut propterea quae molesta partibus subjectis accidunt, percipiantur a Mente, prout in eas partes intenta est; unde ea ab alien ta , vel alio distracta, dolor, vel voluptas nec percipitur. Cum igitur avehementiori motu dolorificae causae affecta est, nequit prosecto leviores persentire: hi quippe mitius nervorum fibras commovent, lentiusque Cerebri meditullium concitant,quam
ut valeant mentem avocare in pamtem lenius affectam.
Neque vero hinc licebit dolorem dolore levare, & ad partes ignobiles
reserre, quemadmodum deduci videtur ex eodem Hippocrate es Diacum Hippocrates hic dixerit dolorem vehementiorem obsturare, non autem tollere, aut sedare
minorem, nec boni Medici sit graviorem dolorem excitare sub dubia spe, quod minor desinat. Sed & pe peram , atque inutiliter agere experimur , qui in gravibus aegritudinibus partium supernarum, tibias, pedesque asperius attrectando, vitioses
humores in artus avocare nituntur,
putantes se ita illas exsolvere,
Dum Pus consscitur, dolores , ct febres accidunt magis , quamiam eonfecto.
CVm languis alicubi restagnat ,&tumorem, ac inflammationem parit, conerescit primum, mox sensim corrumpitur, & vertitur in pus, in cuius generatione, vehementi quadam sermentatione subigitur, & simul carnes quodammodo discerpendo dolorem excitat, atque per commotionem , disjunctionemque partium tenujuma crassioribus, calorem excitat, & febrem accendit. Id autem considerans Hippocrates,inquit, dolores, & febres accidere majore dum conficitur, quam iam consecto pure. Equidem in ipsa puris consectione partes illae tenriores per sermentationem adiguntur, & adnittuntur crassiores subigere, unde t mefactionem, expansionem, puls tionemque molestam inserunt: postquam autem pus consectuin suerit, extricatis tennjoribus particulis, agitatio, atque commotio cessat, fermentatione ad praecipitationem per-
155쪽
ducta; nisi quod solum molestia illa persistit, quae ab ipso pure, veluti are morbosa provenit, cujus causa circumiacentes partes infici, atque in
suis operibus deinceps laedi poterunt, nisi cito data porta educaturr Id quod plane expertum in cujuslibet
Τumoris suppuratione, &moxas ctione, confecti puris expulsione . Sed & non raro per suppurationem egeruntur ea, quae vix, ac ne vix quidem, aliter extrudi poterant omni
adhibita diligentia. Sic spina digito infixa, nisi aliter possit extrahi, suppuratione promota subducitur. Sic etiam ossium squamule in vulneribus,& ulceribus sponte soras educuntur , aliaque plura praeter naturam Compori ingenita, vel adverso casu a
niam vero a suppuratione habita talores mitescere solent, videmur hinc non incondite admoneri in tumoribus, atoue inflammationibus internis, quae diris cruciatibus miseros aegrotantes divexarunt,si fortasse deinde sedentur, cautos esse oportere, tum in prognosi facienda, tum in remediis adhibendis, ne rupto apostemate, effusoque in partem vutae necessariam pure, mors repente accidat, aut saltem gravior morbus insequatur, cum aeger se jam curatum credat. In Vomica Pulmonis,
Empyemate, Angina, Pleuritide, aut Hepatide suppuratis, aliisque is- pius id evenit. Quod Hippocrates hic junxerit dolores, & febres, manifestum fit, qua ratione alibi dixerit omnem
morbum esse ulcus, aut ulceris conditionem prisseserre: siquidem cuncti plane morbi veluti qusam dolores sunt, & molestae affectiones, aut etiam cum patente dolore conjuncti, profecto, si is a soluta partium comtinuitate, vel manifesta, vel occulta
provenit, Omnis morbus, aut revera ulcus erit, aut ulceris quodammodo naturam sapiet. Atqui compe tum etiam ex Anatome est, morbos
omnes, ipsasque febres, absque i ternis tuberculis, abscessibus,inflammationibus, pustulis, ulcusculis, idque genus aliis, non exoriri sui propterea jure optimo sit ab Hippocrate
pronunciatum, omnem morbum ulceris conditionem praeseserre.
Praeter dolores, ac febres hic ab Hippocrate memoratas, addunt alii etiam Rigores ex suppuratione proficisci, qui sane in suppuratis tape-
saepius observari consueverunt, praesertim cum partes membranaceae sunt affectae, aut purulenta materia per easdem excurrit, & nervos vellicate quo pacto ex fluentibus humoribus per glandulas subterculaneas,& cutim ipsam spinae attiguam, ho rores , & Corporis concussiones plerisque accidunt. rerum quaecumque possunt tenues particulas concitando, & exagitando crassas, adhaerentesque , fermentationem promovere; atque poros Cutis obturando, perspirationem in partibus tumefactis impedire , valent pariter suppurationis opus adjuvare, qualia sunt pinguia, & calorifica dicta : Calidum enim,
inquit Hippocrates, erit suppuratorium.
In omni Corporis motu , ubi labor re coeperit, quiessatim lassitudinem aufert.
VIdetur & hie Aphorismus unus ex eis, qui lHippocrate digni non sint. Quis enim est, qui nesciat,
156쪽
subortam a motu lassitudinem quiete desinere , & labefactatum Corpus otio restaurari 9circa Galenus
m commentario Aphorismum hunc non de solo labore ex motu interpretatur, sed etiam ampliat ad dolores; atque alii id speciatim ab Hippocrate notatum putant, ut eOS argueret,
qui contendebant ex motu immodico morbum calidum exoriri, in cuius curationem frigida commendabant, quaecum omnino nocua sint, propterea illum statuisse Munt, sola quiete lassitudinem ex labore moderari: Et Cardanus duo inquit in eo contineri r unumsatis notum , non esse
in Iabore perseverandum, ubi quis Iassitudinem sentiat ; aliud non vulgare , ubi quis ab initio lassitώ-dinis luiescat, non mitigetur lassiuao, σε immundum Corpus ,
paratum ad morbos , ideoque purgatione indigere. Sed enim hinc quoque admonemur, quomodo lassitudinis causas internoscere possimus, an ex motu Corporis pendeat, an vero ab interno ejusdem affectu,si scilicet observaverimus, an ne labor, ac defatigatio quiete adimatur. Equidem sponte enatae lassitudines, de quibus Aphorismo V.ὰ sola
quiete non desinunt, sed quae a laborioso tantum motu contingunt: hic
quippe quieti opponitur, & vicissim
immoderati 'motus, & lassitudinis remedium est quies; sic otii, ac diu.
tumae quietis, motus est: utrumque autem moderatum esse decet; nam ut inserius dicitur, omne nimium Naturae inlinicum.
Qiaod vulgata vetitone scribitur: satim lassitudinem auferri, ansam Praebet clubitandi. Siquidem impos sibile videtur tam subito lassitudinem adimi per quietem. Praestate go non statim, sed brevi, & facile,
ex graeco Codice suffcere, ut sensius fiat, nullo negotio, ac brevi , lassit dinem desituram, si quies accedat; quin immo nec illa apte dici poterit auferri, sed tantummodo per qui
tem succedentem sedari, atque mitescere. Neque vero Hippocrates quemcumque motum hic intelligendum voluit, sed eum tantum, qui cum labore confunditur, atque ad lassitudinem perducit, cum apud Veteres alius foret levis motus, &exercitium, & alius labor: hoc enim non solum Corpora leviter exercebantur, sed ad sudorem usque , ac defatigationem deveniebant . Et quamvis in textu dicat in omni Corporis motu , non tamen hinc quis inserat, primam dumtaxat motus speciem comprehendere, cum mox urbiungat : ubi laborare coeperit; quamobrem tertiam manifeste designat, ut propterea mens illius sit, in omni Corporis motu, sive in omni exercitiorum genere, saltatu,lucta, digladiatione, venatione, ludo parvi
pilae, aliove simili , quiescendum statim esse, ubi ad defatigationem
Quo demum modo quies lassitudinem adimat, perspicuum fiet, si perpendatur musculorum affectio in motibus Animaliuin et illi enim pro diversa Corporis agitatione diversimode distenduntur , & contra hut tur, atque adeo diversas figuras efformant, ut observat acute Sten
tam fibrae cariatum, quam nervorum a diuturna commotione delassantur, ut tandem flaccescant, & extenuentur, eo ferme modo, quo stamina
telarum ab assidua, & varia distentione, &contractione, distorsione, distractione, ac retorsione, primum
157쪽
longius extenduntur, mox etiam a tenuantur, ac postremo scindui itur, di lacerantur. Cum autem per quietem fibrae istae distractionibus liberantur, sensim otio , nedum suis raue locis restituuntiar, & cOncimi, verum etiam alibilibus liquoribus, qui labore nimio exsudabant, irrorantur , & liniuntur, immo reficiuntur, roborantur, ac vigent.
APHORISMUS XLIX. Consueti solitos labores ferre , etsi
sint imbecilles , aut Senes , non consuetis , fortibus , atque Iuvenibus , Iacilius ferunt.
dixerit Hippocrates, in omni Corporis motu, ubi illud laborare coeperit, quietem statim lassitudinem adimere, admonet tamen hic emsmodi lassitudinem non adeo facile sequuturam in consuetis ; quamobrem inquit, consuetos licet debile S, aut Senes, minus assici solitis laboribus, quam insueti, etsi sortes sint, ac Juvenes At vero consuetos ait serre solitos labores; nam assuetus in uno genere laboris, haudquaquam facilius seret aliud laboris genus; sic etsi quis as--suetus sit venari, non tamen facile diglagiationem, aut saltatum sufferet. Hinc sententia haec aptanda solum consuetis in certis exercitiorum generibus , quae usu sibi familiaria compararunt; quamvis & id quoq; verum sit , laboriosos Homines ficilius semper ferre cujusvis generis exercitia, quam qui sedentariam, otiosamque vitam ducere consueve
Ioquit praeterea, etsi imbecilles, aut Senes, facilius tolerare: etenim tolerantia laborum non provenit a. robore, sed ab assuetudine,qua p/γtes Corporis minus defatigari s lent . Sic imperitus scribere, aut fides tangere, etiamsi robustus sit, digitis dolebit. 'd&Equi meritorii, licet gracilenti, longa adhuc itinera, "idianos labores sustinent, quos generosi, sed requieti, sufferre nequeunt. Consuetudine etenim fibret
musculorum motrices aptantur certa serie ad eiusmodi munera peragenda, immo ex his usu habitis
quodammodo roborantur magiS, atque virtute caeteris omnibus praecellunt. c emadmodum ergo Habitus ex pluribus, atque assiduis actibus acquiritur ir ita Consuetudo a frequenti ejusdem generis operatione inducitur; &sicuti ex habitu acqui-fito promptitudinem, ac facilitatem assequimur agendorum I ita Conietudine tolerantiam adipiscimur rquamobrem alteram Naturam passim illam Galenus appellat. Quid quod elus tanta saepenumero vis est, ut Naturam ipsam, atque ingenitam cujusque facultatem & praevertat ,&superet. Laboribus namque assueti, si diuotientur, facile in morbos incidunt: qui cibum semel in die capere consueverunt, si fortasse his ami-inant, protinus cruditates incumrunt et Vini potores , si abstemii fiant, de mala concoctione, & Ue triculi languore illico conqueruntur. Sed enim Naturae desectus plerumq; emendantur, & ultroneae Animi propensiones saepissime corriguntur, dc
temperantur; At vero,quae Consuetudine invaluere, vel nullatenus, vel
dissicillime . Fertur, Ducem qu dam Atheniensium saltare solitum, cum prae dignitatis assumptae decore nequivisset consuetum exercitium
158쪽
secquentare, cum vellet, cogebatur aliquando repente tripudiare. sorti totius Corporis concussione, ac tr more deprehensus.
ex longo tempore tonsuetasunt, etsi deteriora stat, insuetir minus molesare solent. Oportet igntur etiam ad insueta transire.
prscedenti Aphorismo notaverat Nippocrates, nunc generaliori sermone de caeteris etiam rebus, quae humano Corpori possunt adhiberi, aut quocumque modo in Vitae usum venire , commone facit, atque in his ferendis, vim, & efficaciam Consuetudinis inculcans, inquit, ex longo tempore consueta, etsi deteriora, minus, quam insueta, molestares
Et sane si praecipua Rerum genera
ad Vitam, valetudinemque tuendam necessaria perpendamus , id verissimum comperiemus . Aer stigidissimus, atque incolatus borealium, S nivosarum Regionum , nedu commode, ac salubriter, ab illorum i corum habitatoribus toleratur, sed etiam valde proficit ad Corporum firmitudinem is si deinde in calidi rem commutetur & in Regiones temperatas, graviter afficiet, & n
Xam afferet. Cibis enutriti solidis, crudis , & inconditis, quique diu peculiaribus quibusdam potibus sutusi, si diversis deinde potionum, alimentorumque generibus utantur,
quantumvis melioribus, laedentur. Assueti pomeridianis horis dormire, vel sub dio, aut Sole sub ardenti, vel ad graves Arborum umbras, incommoda caeteroqui insuetis nocentis 4-
ma, bene tolerant. Qui purgantibus medicamentis consuescunt,inde succedentes facillime sesserunt evacuationes: quo factum, ut Medici intre indicantia Purgationis Consueti dinem retulerint. Sic pariter qui toxica sumere conmeverat, nullo unquam tempore ab eis vistis est damnum persentire. Et ubi Homines, inquit Seneca , masorem Vitae partem in tenebris agunt, sic fit, ut novissime Solem, quasi supervacuum fastidiant. Vivit adhuc, qui ad integras hebdomadas compressa alvo citra fastudium 8ces, & urinam remoratur . Hinc jure optimo dicitur Consuetudo Natura adscititia , quae primetuam corrigere, & permutare valet. Ut autem Consuetudo id pristet, longo temere inducta sit, oportet: quocirca apposite notavit Hippocrates: Quae ex longo D stre est
sutasunt: etenim quo vetustior illa est, eo radices altiores figit, a que fimum, ac stabilem in assuetis promptitudinem, ac repugnantiam ad opposita, operatur .
Addidit insuper: eis deteriora sint inseratis, per comparationem: siquidem quae omnino , & absolute mala, ac perniciosa sunt, potissimum quae vehementer, & cum violentia afficiunt, haud facile ferri poterunt. Sic assuetus pati incommoda Aeris, somni,vigiliae, laboris, aut ciborum, non tamen sicile tolerabit illa e dem : si immodica, & violenta suerint, ut & neque contusiones, vulnera, aut mortifera venena . Quin& adiecit,illa minus solere, relata sci licet ad insueta, sive Corr-ra, sive mala extrinsecus occuriantia : quippe semper minus afficientur consueti, qtiam insueti,&minus quoque nzolastabunt, quae sunt in assidiro usu habita, quam quae omnino
159쪽
nino inusitata sunt. Hac profectoratione, partes eaS , quas amictu velare solemus, non sine valetudinis uacona modo Aeri frigido exponimus, sicuti neque pedes frigida aqua abluimus, ut manus,&facicm, fine Catarrhi periculo ; & pleraeque mulieres nudos humeros, pectusque ipsum solent ostentare, absque ullo salutis discrimine; quod sane insuetis obesset plurimum. Possumus itaque ita assuescerc ab ineunte pueritia, ut
iis etiam, quae suapte natura nocere solent, sine valetudinis detrimento, ac vitae noxa, utamur; quemadmodum de plerisque sertur, qui venenatis rebus Corpus enutrire consueve
Hinc tandem colligit Hippocrates, oporiere etiam aliquando ad insueta transire, ut scilicet ab his minus Corpus afficiatur, si fortasse iisdem alterari contingat . are juvabit cunctis indiscriminatim subiici, ad valetudinem tuendam, vitamque prorogandam, ut omnium fere quamdam veluti consuetudinem,& ex consuetudine tolerantiam acquiramus.
Unde Celsus lib. I cap. I sanum hominem, beneque valentem nullis oblia gare se legibus debere , monet, o-
sortere varitim habere usta Aenus,
modo Ruriese, modo in vise, saepiusique in agro, navigare , venari, quiescere interdum ,sed frequentius se exercere, interdiam balneo, 3 ter dtim aqui rigidis titi, mod3 nngi, modo idipsum negligere, nullum cibi genus fugere, interdum in convivio esse, interdum ab eo se retrahere, modisplus inso, modo non amplius assumere, cte. Et Galenus in commentario hujus Aphorijmir es, inquit , uniformis quaque consuetudo periculosa; cum omnes homInes
inopinatis rerumfortibus subiiciantur. Ne igitur aliquando repente incidentes in inpueta, magnopere la damur, satius esse, inquit, omnia
tentare. Itemque Celsus l. Isap.
Nimis otiosa vita utilis non est,quia potest incidere Iaboris necessitas .
Quomvis autem valde utile sit varia .ad sanitatem tuendam tentare, atque indiscriminatim cunctis uti, quae inhumanae vitae decursu Corp ribus accidunt, nec tam facile vitare possumus, immo, ut consulit Hi pocrates, etiam ad insueta transire
expediat; nihilominus in ejusmodi
permutatione, Omnino cavendum, ne repente consueta deserantur, ac
subito transeatur ad contraria ,& insueta, quemadmodum idem Hippocrates sequenti Aphori sino animadvertiti periculosum enim. Sed neq; in maturiori aetate permutationes istae tutae sunt; tunc enim aegrius feruntur, cum a levissimis etiam Causis senilia Corpora offendantur, quamobrem licebit solum in Adolescentia, ac Iuventute sensim Corpora in oppositum assiaefacere, quo tempore incommoda quscumque s cilius tolerantur. Verumtamen adhuc in Musmodi mutationibus perpendere oportebit, num a bonis,vel malis consuetis, ad insucta meliora, vel pejora procedatur , & an etiam a bonis ad mala, aut contra a malis ad bona transitus exoptetur e Equidem a malis ad bona , & a bonis ad meliora. tutior semper mutatio existimabitur, sed non adeo extrema, ut cum voluerimus ad mala, vel pejora redire , penitus sufferre nequeamus; longe vero intolerabilius erit malis ad peiora procedere , cum inde facile transmigretur ad aegritudine S. Quare multum conseret internrediocria versari, atque illis rebus potissimum assuescere, quae pro Cor
160쪽
porum habitudine , ac constitutione ferri possunt, & speciatim in malis ita, ut in eis diutius minime perse-Veretur, ne certa sanitatis, ac vitae jactura subeatur. Hae namque mutationes non alia certe de causa videntur commendatae , nisi ut valetudinem tueantur, non destruant, minusciue, quoad fieri possit,obnoxiam redaant Causis illam alterantibus,atque ad aegritudines deducentibus. Sed propositi Consilii rationem exsequenti Aphorismo' uberius expla-
Aurimum , atque repente evacu re, vel replere, vel calefacere,vel refrigerare, sise quovis alio modo Corpus movere ,periculosum: Omne enim nimium Naturae inimi- eum. Sed quod paulatim si, tutum es, cum alias, tum eum ab
altero ad alterum transtussi. 'Uoniam pricedenti Aphorismo
docuerat Hippocrates conse re aliquando ad insueta transire, ne quis crederet statim, ac violenter ejusmodi mutationes esse faciendas, monet nunc illas paulatim fieri oportere, nam quovis modo Corpus movere, plurimum, ac repente , periculosum. Inquit autem plurimum, ac re pentὸ, ut scilicet denotet vehementiam simul, & violentiam alterationis: quaedam enim alterant quidem
plurimum, sive cateiaciendo , fuerefrigerando, at sine violentia , &longo temporis tractu; quaedam vero violenter, ac citissime, at non cum tanto excessis. Si autem utrum que praestent, plurimum sane exa
gitabunt; subitam simul, & ingentem
mutationem inserendo. Et quamvis alterutrum, si humano Corpori accidat, grave sit, potenterque immutet, ac depravet illius oeconomiam; ubi tamen utrumque conjungatur , periculum Vitae minabitur. divexata nimirum impense Natura, quae mediocritate solum gaudet, Mimmoderationem nullatenus ferre potest. Subdit insuper, evacuare, vel replere, calefacere, vel refrigerare. De Evacuationibus , & Repletionibus immoderatis dixerat etiam I. bor.3. illas ad extremum ductas esse periculosas: Siquidem inanitionibus immodicis exsolvitur Corpus,memisa lassantur, & vires deficiunt. Repletionibus vero cuncta gravantur, infarciuntur, suffocantur. Uehementer quoque calefacere, periculosum ; quippe a calore nimio, carnium mollities , ac laxitas, i ecillitas nervorum, mentis torpor,sanguianis profluvium,&animi defectio exoriuntur, quibus tandem Mors succedit, ut dicitur Frigidum ver8 convulsiones, tetanos, livores,& rigores sebriles parit,estque inimicum ossibus, Dentibus, Nervis, Cerebro , Spinali medullae, ibidem D. I 7.
tur, addit: Sive quotas alio modo Corpus movere : Omne enim nimium Naturae inimicum; & sanitas in quadam commensuratione, ac medi critate consistit: qu .etiam argumento ductus idem Hippocrates hoc eodem libro Lydocuit: Somnum, σvigiliam, utraque excedentia, maiam: Ett . nec satietatem , ne se mem, neque aliud quiquam, quod modum Naturae excesierat , bonum. Tam ergo ad valetudinem tuenda
