Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In Hippocratis aphorismos commentaria pars prima ubi universæ medicinæ ... Tomus secundus

발행: 1711년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Liber SecundUS.

Usus est hic nomine deterioris, sed suavioris: quippe deterior is cibus intelligendus erit, qui mimis vires restaurare valeat, niiniisque Causae morbi ad versetur; at vero sua'ior , qui gustatum voluptuosius afficiat; &Ventriculum ad appetendum, conficiendumque jucundius alliciat, ut si quae nausea, vel stoinachi subversio

aderat, tollatur, vel remittatur readem protecto tunica Lingua, Fauces, & Ventriculus vestiuntur. Solent autem suaviores esse cibi, qui tempore Salutis sumi consueverunt, nam quae consueta sunt, mimis molestare solent, praesertim si materno desiderio ab incunabulis appetivimus, vel ab uberibus depulsi, primos a lacte esitavimus: Unde Hippocrates acutis , facilius ferri, ait, malos cibos consuetos, quam bonos insuetos; Consuetudo enim altera Natura dicitur .Deteri res etiam cibi, si rite, rectequ e condiantur, salubriores fiunt, & aviditatem excitant. Attamen non sunt

illa inescam concedenda, a quibus nullus utilis succus elicitur, qualia esse solent, quae a picacea fame laborantibus expetunturi ea etenim veluti deterrima , Omnino sunt interdicenda; sed & neque permittenda simi, quae dulcesta succum praeseferre videntur, ut sunt bellaria o is generis , ex saccham potissimum consecta, haec enim facilliis amarescunt,&in succosVentriculo insensos quam

citissime vertuntur.

Hinc modo colligere licebit, gratificandum esse aegris in ciborum, &potuum delectu, ut si fortasse qumdam cibaria, dummodo omnino nocua non sint, expetant, ultro constcedantur, ut & potus vini, aut aquq frigidae, itemque salita, acetaria , aliaque hujus generis, prout occa fio tulerit, moderate tamen sumpta . Idem Hippocrates lib. de internis as sectionibus ad Morbum Regium, qui ciborum fastidium infert, obsonium parat ex pullo gallinaceo percocto,

probe condito cum ccepa, corian dro , caseo, sale, sesamo, &ova passa alba, &vinum bibendum jubet album, austerum, vetulltissimum. Perperam ergo agunt, qui nimium severi nullo pacto miseris aegrotantibus in cibis, potibusque indulgere solent, cum caeteroqui cibus, & potus in gratiam virium conservandarum aegrO-

. tis debeatur, qui si insuaves sint, atque iniucundi, tantum abest, ut pro-unt, ut potius in degeneres succos commutati vires non tueantur , sed

morbum.

APHORISMUS XXXIX.

Senes Iuvenibus plurimum qui maegrotant minus 3 diuturnis vero morbis correpti fer commoriutur Consere in hoc Aphorisino aetatem iuvenilem cum senili, magis, vel mimis obnoxia aegritudinibus, atque inquit, Senes plerumque

aegrotare minus, quam Ju vene morbis praesertim acutis ἱ diuturnis vero correptOS magna ex parte commori.

Id de acutis primo sermonem habeat, patet ex altera Aphorismi parte, in qua memorat diuturnos.Distinguit namque Hippocrates, ut bene notat Cardanus, aegrotare, idest acutis morbis corripi, ab eo, quod est morbis subiici; cum alioqui nespari habitu praediti, ac Iuvenes , facilius, frequentiusque morbis subii-c tantur; at vero aegrotant mimis, hoc est, mimis, seu rarius, quam illi acutis aegritudinibus corripiuntur; neque tamen id absolute protulit, sed adjecit plerumque,seu magna ex Parte, cum fieri possit, ut contrarium

142쪽

Amori simus XXXIX. 139

in aliquibus accidat, peculiares ob

causas, sive internas, sive externas rplerumque autem evenit, comparatione ex aequo habita, ut Senes minus, seu rarius, quam Iuvenes aegrotent, servata per aetates unicuique via vendi norma. Sed qui fit, ut rarius aegrotent, non eadem est apud Interpretes ratiocinatio. Galenus ad continentiam invictus genere causam referre videtur, ut propterea putet, Senes, qui temperatiores non sunt, magis aegrotare, utpote qui Iuvenibus sint debili

res . Cardanus ex temperamento pOtius frigido sicco rationem deducit, cui etiam adiicit calorem imbecillem

morbis acutis repugnantem, promptamque adhuc a debilibus Causis i fonem, ob quam se statim subtrahant, & intemperantias caveant, &quod putredini non tam facile obn xii sint, quoniam frigidum est illorum Corpus. Sunt etiam, qui ad cras

λs, stigidosque succos, quibus senilis aetas abundat, rationem Aph rismi revocent, quippe acuti morbi ex humoribus calidis, & tenuibus proficiscuntur, unde raro senes acutis aegritudinibus laborare contin

git. .

At quamvis Senes suam consultius sciant regere, ac tueri valetudinem, sintque caeteris prudentioreS, temperatioresque, ut quae prodesse, velotesse consueverint, longa aetate,iteratisque experimentis, exacte quoq; didicerint; nisi alia causa accedat , per quam rarius illos acutis aegritudinibus laborare contingat, non plene Hippocratis sententia censebitur ex-ranata. Existima verim ea propter, enectutem idcirco rarius acutis morbis corripi, quoniam sanguis ae

ratum mutatione desciscit A illapi mpta, & facili, quaeper juventutem vigere solet, acritudine, ac sermentatione; sensim enim hebescit,3ca ali suo vivifico, ac volanti spoliatur,quo levi ex causa inJuvenibus cocitatur, & effervescit . Succi etiam ex illo provenientes eisceti fiunt, & in acidum declinant, quo potius concrescit sanguis: quare alibi diximus, rarenter acutas febres Senes invadere. Si namque a temperantia solum victus non aegrotarent, illa prosecto non minus quoque prodesset, ne in chronicos morbos inciderent, cum tamen his frequentius capiantur, &correpti stre commoriantur. Itaque a conditione potius sanguinis muta- 'ta,quae per aetatem sensim acquiritur, id illis accidere fatendum est. Caeterum quod ad Cardanum pertinet, sti-gido , siccoque Senum temperamento, putredinem excludenti, id tribuentem, non est, ut longiori sermone refutemus; cum haec apud emunctae naris Philosophos in derisum iam abierint. Quoniam vero Senibus Iuvenes opposuit, videtur proinde Hippocrates universas aetates ad duas istas revocare, itaut homines conserat a pueritia ad juventutem ex una, dc a juventute ad senectutem ex altera ἐ.

ideoq; sub Iuvenibus comprehendantur etiam Adolestentes,& Pueri,&sub Senibus, qui in consistenti aetate sunt,& qui crudam, & qui maturam senectutem attigerunt. Priores enim,

sicut sensuine abundant floridiori,

vegetiorique, ita carnes habent molliores, & viseerum texturam laxi rem . Posteriores vero sensim in v trisque deficiunt, & sanguinem,& carnes consistentiores adipiscuntur. Hac sane de causa etiam fit,ut Senes diuturnis potius corripiantur affectionibus, quas idem Hippocrates enumerat Tertιo I .inquiens:

Senibus , Dirandi di cultates , d sillationes cum ii, urinasillici-

143쪽

1 o Liber Secundus.

dia, ct di ulaates, articulorum

Iores, o renum, vertigines, Ap plexiae, habitus Corporis depratatio, pruritus, Vigilia, alvi, oculorum,oenarium humiditates, visus obtusus, glaucedines, auditus graves . Haec V. primo autem ab eisceto, inutilique sanguine de di δ' procedunt, cujus ratione imbecilla senectus reddita his, aliisque chronicis aesritudinibus subiicitur; sed &cum in has inciderint, vix, aut raro evadunt; quin potius cum illis consenescunt, aegram vitam ducunt, ac

tandem commoriuntur.

Dixit autem rὸ; nam non omnino ex chronicis quibuscumque aegritudinibus Senes decedunt, cum a cuibusdam saltem liberari possint, achibita praesertim diligenti curatione. Eas vero plerumque insanabiles ex-

.aph. perimur, quae languorem partium ἡ - consequuntur, atque a perversis, hae-

.ν. rentibusque humoribus dependent, ut Asthma, Hydrops, Renum,& Vesicae aflectiones, suffusio oculorum, Surditas, aliaeque similes.

Raucedines, ct Gravedines in vata de Sembus coctionem non admit

tunt.

EXemplum aegritudinum senilium

in hoc Aphorismo allaturus Hippocrates, Mucedinem,& Gravedinem in medium adducit, quas inquit, in provecta senectute coctionem non admittere. Sunt quippe ambae valde senibus infestae, ut quacumque ex causa etiam ambientis frigoris, vel austrini flatus , illos divexent . Et quamvis omnes defluxiones, distillationesque in quamcumQue Corpo ris partem decumbentes sub harum nomine plerique interpretentur, nihilominus p prie exponi deiant, quae in Guttur, & Asperam Arteriam,& quae in Nares, ac Palatum desinunt. Quamobrem Raucedo est assectio illa gutturis a consuente seroso humore tumefacti, ubi Aer a motu Thoracis,& Pulmonis propulsus instingitur, &vocem raucam reddit; unde in Raucitate vocales ductus, & musculi L ryngis indebite irrigantur, ac plus justo humescunt, ut nequeat aer impulsus, ac repercussus libere excurrere, &reflecti, ad vocis modulati nem, sed tubae interius humefactae ad instar clangorem edit. Gravedo Vero, seu Corveta est, in qua similis humor in Nares, & Palatum defluens, tum olfactum,tum gustatum impedit,

quamvis etiam Cerebrum a restagnante humore adeo saepenumero gravatur in antica praesertim parte,ut etiam non leviter doleat, & oculi il- .

lacrymentur.

Quaecum ita sint, non videntur binae hae aegritudines adeo perniciosae, ut insanabiles credantur in Senibus, quin imo saepissime observentur curatu faciles, praesertim si illi cautius res suas agant, & invictus genere errata non admittant. Lepide quidem, Nacute respondit olim Alberto Sava-narolae, hunc Aphorismum obiicienti, Leonicenus, cum sere centenarius raucedine laboraret, eum non fuisse pro Medicis scriptum, indicans prudentem, temperantemque hominem posse in f iustum Aphorilmi omen cavere , & a Raucitate liberari, ut evenit; nam jure Caponum, & seminibusgossypti tandem convaluit. Plures alii referuntur exacta diaeta idipsum as. sequuti, conserente tamen plurimum valida Corporis constitutione,& spiaritalium partium amplitudine, atque

energia.

Verum etsi Raucitas, & Gravedo sua natura inemendabiles non sint, evadunt nihilominus plerumque taleS

144쪽

Iesin valde senibus ob languorem ejus aetatis; quasi dixerit Hippo rates :Raucedines, & Gravedines in aliis

aetatibus facile curabiles, immo nullius fere momenti, si in ultima senectute contingat, ob viscerum laxit,tem, &sanguinis jam effoetl , viriuinque languorem, coctionem non admittunt, &ferme insanabiles fiunt. Quymobrem animadvertere est, sp ciatim notasse Hippocratem valde Senes, idest in summa Senectute constitutos, qui plerumque languidi cum sint,&cadaverosi, etiam levibus su- perandis aegritudinibus impotentes evadunt, ut hinc facile inseratur, quod minime curationi subiici queant, Asthina, Hydrops, Empyema, Tussis, morbi longe gravio S, quos

consulto tacuit, si leviores, Raucitas,& Gravedo difficulter in illis maturescunt. Sed&revera Raucitatem, ac Gravedinem in decrepitis, nec insanabiles ipse asseruit, sed soluin coctio nem non admittere, ut postremo prorsus desinant; cum non raro extremo senio confecti interquiescant quidem, sed non omnino ejuscemodi aegritudinibus,potissimum productis, convalescant, etsi valentiores videantur , & opportunis remediis sint adiu ti. Coctionem autem in his, vel nunquam, vel rarenter admittunt, tum a confluente continenter humore eas

partes delaxante, qui se missime in Senibus tenusor plerumque est, tam a sanguinis vitio, quam a Cerebri, Aeglandularum laxitate; tum etiam ob contractum acorem in provecta senectute increbrescentem, qui suo al- tali vivifico non coercitus, nec sub ctus, coctioni refragatur. Id quod nedum Apissime indecrepita senecta, sed etiam aliquando in crudis, &prq- canisSenibus, si natura langueant, &valetudinarii tat, experimur.

Qui θεσuenter, α fortiter absque Causa manifesta deficiunt animo,

de repente moriuntur.

T T T hujus Aphorismi veritas perpetuo constet, tria simul haec ab Hippocrate hic recensita iungi oportere fatendum, ut nimirum frequenter, fortiter, & absque Causa manifesta desectus animi insequatur, eum in hystericis affectionibus,in mestis, fle melancholicis, inedia cqnsectis, aliisque, quos saepesaepius linqui animo contingit, vel frequenter, vel sortiter, non certo repentinus interi- tus timeatur, ut in Aphorismo diei- . tur. Itaque junctim exposcit Hippocrates frequentiam, idest iteratas Mnimi desectiones, & pluries brcti repetentes: Vehementiam, ob quam pulsus omnino langueant, vires dis. solvantur, corpus concidat, palleat vultus, & partes praesertim ext emae refrigerentur, quin de frons, ac collum glutinoso sudore perfundantur: Demum sine causa manifesta ; nam si a moerore, inedia , immodica quacumque evacuatione, aliave evicien- 'ti causa animo deficiat mer quamvis Se ab his quoque perire possit'

repentinus interitus minime conti

Seret . Quamobrem Causa exigitur interna in ipsa sanguine, vel Corde sita, ut subinde de repentino interitu

metuatur.

Hujus animi desectionis, tam vechementis, ut subito, ac repente perimat, causam Medici sere communiter referunt ad vitalium spirituum dissisitionem, qui vel delateris humore infecti penitus extinguantur j vel crasib, frigidoque succo su eentur , vel naaxima exolutione disipereant, ut in pestilentiis- At Ana

145쪽

tome compertum habemus haesisse in his sanguinem dextrae Cordis auricuis Iae, & impetu ciuodam succedentem, a vena Ova ascendente suggestum, irrupisse adeo, ut in Pericardium, atque in Thoracis cavum diflueret, dirupta adhuc eadem vena . Causam go eiuscemodi iteratae defectionis a sanguinis vitiato pendere exilua Duerim: is enim, cum nimia crassitie, acore, aliove vitio, in aditu dextri, sinistrive Ventriculi concrescit, haeretque, syncopem mortiferam infert. Sic in multis pestiferis conlii tutionibus repente concidunt extincti homines , ac belluae, quia pestilentes halitus, seu vapores per aerem diffusi, Mus sunt conditionis, ut inspirati, atque in pulmonibus cuin languine Coringressuro commisti illum concrescentem , hau entemque reddant inter valvulas Arteriae venose, vel in

ipsis simistri ventris hiatu, atque simul

una eius cavum exitiali contagione

inficiunt,&labefactant; Unde motu Cordis, & Sanguinis intercepto, ju- cope accidit , & Mors. Sed & non raro evenit, ut sanguinis vasa, qui ad Cor tendunt, sentim lentis, tenacibusque laccis obstruantur, veluti polypis , qui postmodum praeterfluentem sanguinem retardent, sintque.in causa, ut hic in alias partes irruens, ves oppriniat, vel dirumpat, qui Cordis motui, ac Vitae sunt Omnino, penitusque necessaria. Quoniam vero

haec, aliaque valde differentia solent plerumque paulatim fieri, bc ex variis

causis augeri, aut mitescere, pr terea est, ut iterato redeant gravius, vel leuius, pro circumstantiarum varietate; potissimum 'ero, quia sanguis in ductus Cordis libere perma. nare nequit, & quousque obstaculum

a novo superveniente propulsus vicerit, animi desectio perdurabit; at vero cum propelli nequit, nedum sibi, sed etiam succedenti languini impedimento est; quare intumescens vasa primum dilatat, mox discindit, unde Mors sequitur repentina.Si diutius praeterea sanguis grumefactus alicubi remoretur; vel contra impetuo

sitis, uberiusque in dextrum Cordis ventriculum influat, idipsum plane

eveniet, ut cum a diuturno moerore,& subito metu, immodico, atque insperato gaudio, quis deprehend itur. Hinc autem praeter prognosim,qua Hippocrates tum patienteS, tum Medicos praemonet, ex eiusmodi iteratis animi defectionibus, oportebit illis nedum correptis opitulari, sed ab imminenti interitu praecavere. Nunquam vero satis demirari queo quorumdam credulitatem, qua sibi perstiadent, ad Cordis vigorem, atque ad spirituum resectionem , valere lurimum smaragdos, margaritas , yacinthos, itemqὼ ulapium ex gemmis , ic unionibus confectum,aliaque hujus generis , quae nullam analogiam

cum sanguine, & spiritibus habit; cum potius aspiritu Uini,& Aromatibus , Elixire, & Julapio vitali, Aqua cinnamomi, & theriacali spiritu Salis Ammoniaci, & Caphurae , aliisque

similibus id assequi liceat, quae concrescentem sangit inem distblvunt, &acidum fermentum, illum coagulanS, volanti Athali diluunt ,& infringunt. Caeterum animi Ex tutiones, ex Cardialgia, de Cardiogmo , affectione

Hylierica, o Sideratione, aliter medicabimur suo loco.

APHORISMUS XLII. Misere Apoplexiam fortem impossi

bila; debilem vero non facile

A Liud exemplum insanabilium

Morborum affert Hippocrates,& ubi in praecedenti Aphorisino a Vi

146쪽

Aphorismus XLII. 1 3

tae sonte illud desumpsit, hoe ab origine sensuum mutuatur, potissimum in eo affectu, in quo Corpus universiam immobile, & insensile redditur, vix a mortuis differens, ut illum propterea Amplexiam,sive Siderationem Medici appellent. Est itaque Amplexia privatio sensus, & motus in toto Corpore,superstite respiratione, licet & haec multum quoque offendatur, & ab istius varia laesione, majori, vel minori,quadruplicem faciat Galenus illius differentiam : primam, & fortissimam, cum Respiratio omnino prohibetur, vel saltem sensibilis non est: Alteram sortem, mim Respiratio graviter quidem

Offenditur, at non prorsus est abolita: Tertiam minus gravem, in qua Respiratio adhuc minus laeditur, licet anhelitus habeatur, vel interrupta Thoracis expansior Postremam levem, cum Reipiratio vix a naturali, &consuetudo motu declinat ; quinimo nec omnino soporati, nec sensu, m tuque destituti, patientes obser

vantur.

Ex his autem speciebus, primam,& secundam impossibile esse curare ait Hippocrates; tertiam,& quartam non facile, & nonnisi paucissimos , atque Iuvenes, & robustos ab ipsis evadere, trans sitione habita a Cerebro in nervos spinae subjectos , &commutata Apoplexia in Paralysim . At qua de causa immedicabilis Α- poplexi a censeatur, & alibi etia idem

Hippocrates testetur, quartum diem illam non transcendere, non inter OmneSaeque convenit. Quae in hanc

rem a Veteribus sunt prodita de obstructione Cerebri ventrium,& de impedito transitu spirituum animalium

in nervos, tam vana, & lev ia sunt, ut lango examine non indigeant ; cum jam cunctis innotuerit, Ccrebri ventres repurgandis potius excrementis,

quam ingenerandis spiritibus usui eL. se, qui nec, si ibi gignerentur, in ner vos deduci possent, quod nulli ductus inde pateant in Cerebri Meditullium. atque Nervorum principium; quin Scamplo hiatii patuli nequirent illi genitos spiritus continere, qui tenues cum sint, ac valde mobiles,sponte sua citissime evolarent. At verisimilius, cum ea potissimum Cerebri pars, quae Nervorum origo est, ab humare illuc appellante vitiato obstruitur, aut hebetatur; vel ab intercepto sanguinis motu per plexus Reticularem, de Choroidem, aliave de causa, male afficitur, gravatur, aut stupet, ut nervis sensui, & motui addictis minime suffragari queat, attonitum , sideratumq; Corpus evadit. Ab hoc autem Nervorum principio, his, similibusque modis affecto. fit, ut Respiratio in Amplecticis tam

graviter offendatur, quippi ut nervis , & musculis egeat, ut perennet,ea

vero omnino impedita, sensibiliter tria, sive interrupta nequit sanguis ex dextro Cordis Ventriculo libere per Pulmones in sinistrum permeare;quamobrem is tum in eodem dextro Cordis ventre, tum in ipsis Pulmoniabus penitus, vel majori ex parte, restagnet, exhausto interea sinistro,qui

exceptum antea sanguinem propello' re non cessat in Aortam Arteriam;

Unde in extinctis Apoplexia,non aliter ac in praefocatis, dexter Cordis

Ventriculus multo, concretoque sanguine turgidus invenitur, sinister vero penitus inanitus. Liquet igitur qiiamobrem Apoplectici cum gravi Respirationis laesione Omnino ineat,& cum leviori non tam facile convalescant; quoniam difficile admodum est eos sanguinis ductus medicamentorum Ore reserare,atque sanguinem absque ulla remota circumeum lucri, cuin Pulmones sensim concidunt ,

147쪽

i Liber Secundus.

duntt, & Respirationi inhabiles fiunt.

Accedit, quod motus ipse Cordis etiam non sine Nervorum influxu habeatur, ut proinde isto deficiente, ille quoque desinat.

Quamvis autem Hippocrates asserat, impossibile esse sortem solvere Α- poplexiam, quod & argumenta nuper adducta suadere videntur, non tamen non tentandum quoad vires Naturaetulerint) quodcumque prodesse poterit , aut aliquando contulisse visum sit. Et quidem sub duplici classe continentur, quae proficere sunt observata: Evacuantia nimirum, que res iciunt Causam hebetantem, aut Obruentem I & Corrigentia humoris malitiam, ac Cerebri torporem, Antia poplectica dicta. Inter priora prq. stat Extractum Catholicum, & Hellebori nigri cum modico Castorei. Ιnter posteriora vero praecellunt spiritus Antiapoplecticus, & Sanguinis, seu Salis Ammoniaci, volatilis Cornu

Cervi, &Cerasorum nigrorum, eli-xircephalicum, magnanimitatis,&vitae, oleum Cinnamomi, & Caryophyllorum; atque extrinsecus oleum Succini, Salviae, Rutae,&Αnisorum,

tinctusa Nicotianae, & Rorismarini, aliaque his similia, &quae diaphore-

sim, ac diuresim moveant. Caetera

remedia plerumq; adhiberi nequeunt in Attonitis , omni motu,& sensu privatis; quinimmo, etsi illa per vim indantur, aegre admodum Ob hebetem, consopitamque virtutem proficiunt

Ap HORISMUS XLIII. Qui orantur, o a vita deficiunt,

nondism tamen mortui sunt, non

referuntur in vitam, s Duma

circa os appareat.

OUoniam Apoplecticos interire

contingit non aliter,aceo qui suffocati moriuntur; propterea Hippocrates, ut signa sortis Apoplexiae traderet, aqua lethalis exitus imminet , praecipuum indicium a spuma

circa os apparente desinmit; aitque, eos in vitam non revocari, quibus OSobsitum spuma est.

Sed quae Hippocrates hic de Apo-

plectica tufiocatione videtur indicare, plerique etiam extendunt in strangulatis laqueo, vel Angina, in i mersis aqua, aliisque, non dissimili fato enectis, ut proinde generalior sententia prolata videatur de quibus. cumque ab intercluso spiritu pereu tibus: Et quidem in his omnibus spu- ma circa os apparens funestum Ggnum est , de nuncians spiritalium partium laesionem, & Respirationis noxam, unde referri in vitam perdifficile.

At vero: Quisu cantur inoula,

a vita desciunt: non enim latis

est suffocari, sive spiritalium ductuum angustia premi, sed etiam est opus vita deficere, quod scilicet Cordis, &sanguinis motum interruptum arguat , quamobrem utrumque junctim

aegros perpeti necessum est: hac quippe ratione praeter spiritalium viscerum laesionem de natur pariter Cordis labefactio. Gre cum res ita se habet, de vita sperare amplius non licebit, ubi spuma os occupaverit. Sed qua de causa Mors inde ceribsitexpectanda cuin caeteroqui spuma plerisque accidat sine ullo vitae periculo , & Epileptici ore spumosi non

raro fiant, attamen reviviscunt. Galenus in commentario spumae

generationem investigans, illam ex duarum substantiarum mistione oriri ait, alteraspirituosa, altera bum da, ex quibus in multa perfractis,mutuoque complexu commistis,ampullae

signantur, & spuma, ut in Mari,cum scopulis alliditur. Cum autem humida

148쪽

Aphorismus XLIII.

da substantia tenax est, spiritus, seu

substantia aerea conclusa dissiculter evolat, diuque consistit; quamobrem spuma diu quoque perdurat. Duplicem autem hanc substantiam esse in Amplecticis, & suffocatis evidens est, spiritum nimirum, qui expiratione propellitur, atque a compresso Pulmone, Per angustos ipuus ductus quodammodo intercipitur; & lymphycum illum humorem, ac salivarium rorem e glandulis faucium, &gutturis exstillantem, qui ex i mpedito sanguinis circuitu non tam fluidus esse solet, immo aliquantulum crassescit s ut propterea arctius offendentem spiritum, & pulmonis halitus devinciat, ataue ampullas , &spumam pariat consisten iorem. Atqui haec innia in strangulatis sensibiliora esse solent, quippe qui praeter crebitatem Respirationis, & violentam Pectoris,& Pulmonis commotionem, loci angustiam, & aeris plus justo perfracti exagitationem, cum impedito prorsus languinis, & lymphae circuitu , subitam, maximamque subeunt in

faucibus, & gutture praefocationem. Atque hinc modo apta ratio deducetur, cur non redeant in vitam, quibus spuma cirra os apparet, &consistituat mirum quia ingentem Pulmonis compressionem , summam reupirandi dissicultatem, & viarum cum sanguinis, tum Aeris interceptionem maximam de nunciat: quod etiam indicare visus est Hippocrates Iib. de morbo sacro, delibaeflatibus. Caeterum in Epilepticis, vel nulla, vel levis noxa accidit Pulmonis, & Comdis motui , cum Respiratio in illis perennci, dc sanguis per Pulmonis ductus in Cor traducatur; quamobrem spuma in ore comparens haudquaquam sequitur offendentis spiritus, &perfracti ex tracheolis Pulmonum aeris interceptionem, sed solius sali- Tomis. Med: T-.IL varii roris, ob concussionem masculorum mandibularium,expressionem, atque ad dentes , aliasque oris partes collisionem, uni cum intercluso aere in concamerato palati sornice commisti. Itaque, ut de Ueritate Α-phorismi perpetuo constet, neutiquam rviviscent, qui spumam emi tunt ab intercepto spiritu in Pulm nis ductibus, atque impedito sanguinis per eosdem motu; Qui vero aliis ex causis spumant, bene possunt in

vitam revocari.

Sed & non ita pridem excogitatus est modus, quo isti, & qui sub aquis .

sunt demersi, in vitam reserantur, nisi tamen sint penitus extincti, quod plerumque post duas horas evenit. Sunt primum inverso Corpore, sublatisque sursum pedibus,ac capite deorsum pendulo eousque detinendi, circum accenso interea igne, quousque recalescere incipiant, & aquam Pervocalem Arteriam eructent,solo sensim Corde, totoque pectore, cum Uini spiritu, elixire vitali, vel pane calente generoso vino irrorato, hisque saepius, lapiusque iteratis: futurum enim, ut mox, nisi omnino decesserint, Corin suo motu restituatur, &paulatim sanguinem admittat, atque in arterias propellat,cum vitae restauratione. ωi vero laqueo suspensi,ac strangulati nondum periere, in vitam facile redire solent insufflato per ΑΩperam arteriam aere, ut nimiram Pulmonum brochiis turgentibus sanguis possie dextro in sinistrum Uentriculum protrudi, subindeque restitui motus tum Cordi, tum tanguini, qui ex strangulatu substiterat.Ad pro movendum autem sanguinis motum, atque ad dissolvendum eum, qui forte in dextro Ventriculo, & in vasis Pul

moniacis haerere, ac concrescere cς-perat, plurimum conserent Elixit magnanimitatis, proprietatis,& vite K Que

149쪽

I Liber Secundus.

Quercetani; itemque spiritus Salis

ammoniaci,&theriacalis dictus, πι- Iapium vitale cum Croco,oleum Cimnamomi, idque genus alia, sensim,atque iterato, ut res ipsa tulerit, exhibita . Caeterum, qui ultra duas horas praefocati supervixerunt, ut de m re- Res via Cardanus, cui aspera Arteria ODe. s. sea inerat, sicuti ductuum aeris interclusionem omnino non sunt passi, ita Sanguinis, Cordis motu revera nonsu ni desecti, nisi etiam hi parem cum amphibiis, & nobili illo Urinatore

Cola Catanense, Puce cognominato, sortiti sint Naturam.

Qui natura admodiam crassi sunt,eititis intereunt, quam qui graciles .

SIVehic Aphorismus reseratur ad

praecedentes, eoque Hippocrates indicare voluerit, citius ex Apoplexia, animi desectione, ac suffocati ne, obesos interire, quam graciles; sve simpliciter sit prolatus de iisdem inter sese comparatis, parum interest, cum alioqui certum sit, valetudinatiam perpetuo vitam magis ducere pingues, quam graciles.

Comparat autem admodum crassos cum gracilibus, & quidem natura , qui nimirum a prima aetate,& priamigenia conformatione ejusmodi habitudines sunt sortiti. At vero valdderatas intelligit, qui nedum multo adipe leatent; sed& venas, atque a terias habent exiles, & ossa tenuia, quae ingentem Corporis molem aegre admodum regere valent; sed & his languis non solum propter venarum,

arteriarumque angustiam modicus csse solet, comparate saltem ad carnium multitudinem, verum etiam

parte iIla vivifica magna ex parte deficit, quamvis multo glutine abundet, quo scilicet adeo ii pinguescunt ;quamobrem vitae semes, & vigor partium imbecillis quoque est, qui posse

diutius perennare, & causis alteram. tibus obsisterer atque ideo multae iam congerunt excrementa,plurimisque adhuc ex non libera propter ob litatem per poros cutis transpirati

ne, scatent inutilibus succis, quibus gravati facile deinde gravissimis aegritudinibus succumbunt, Asthmati, Hydropi, A poplexiae, Syncopi. Hi ergo ab ingenita constitutione obesi, quia laxam, languidamq; nanciscuntur partium, & sanguinis compagem univer pene operationes languide, Obtusuque exercent, quae vitam nec costantem, nec diutinam portendunt, quemadmodum Aristotiles de aethiopis,eisdem sere ex cau-- sis, testatur. At vero Graciles, non tamen Omnino macilenti, & extenuati, sed moderate carnosi, ob venarum, arteriarumque amplitudinem, & sanguinis vivacitatem, texturamque Corporis

perspirabilem, sicut in omnibus sunt agiliores, valentioresque, ita in his, quae ad vitam, salubritate ne spe

ctant, firmiores, ac longaevioreSO, servantur. Verumtamen hos cum Obesis collatos sumere convenit sub ea.dem Regione, in eodem sexu ,& aetate constitutos, iisdem exercitiis deditos , & pari utentes victus ratione. Neque insuper obesi cum tabidis, vel ad tabem dispositis, utpote morbosis, quales oblongo collo, excarni cervice, angustoque pectore sunt, hie comparantur, quemadmodum nec carnosi, & lacertosi, veluti Athletae, eum gracilibus: Eularca enim .Cor- ra cunct is praestant. Sed solum conseruntur Graciles eum obesis;quinin lirum ab habitu Corporis camois,& medio, aeque recedunt, nec dum

150쪽

Iimites salubritatis sunt transgressi. Excipiendi praeterea sunt, qui obesum habitum progressu temporis sunt adepti, ob vitam sedentariam, & piparam, cum Hippocrates speciatim notaverit admodum crasis natura; hi siquidem a partium lararate,& sanguinas pauperie vitam in longum ducere nequeunt; in his vero, qui procedente aetate pinguiores evaserunt, nec venae tenues sunt, nec

sanguis effoetus, quin & ossa, ac viscera solent esse firmiora;unde fortius causis aegrorare facientibus obsistunt. Pari ratioue graciles natura tales esse debent; nam qui Vritudine,evacuatione , exercitiis, inedia macruerunt; hoc Aphorismo non comprehenduntur, veluti a naturali constitutione recisentes, & morbosi; cum tamen hic comparentur solum graciles, &obesi intra sanitatis confinia positi, ut

dictum, ex quibus hi facilius in morbos labuntur, & lapsi dissicilius resu

gunt,cum nec medicamentis, nec digia convenienter tra ri possint ob carnium, & sanguinis laxitatem. Caeterum, quia a sanguinis dumtaxat constitutione, atque habitudine debiliori, in pinguioribus haec ac. cidunt, plane si illam meliorem conditionem deducatur, poterunt imminentia istiusinodi mala anteverti, ac praecaveri. Quare tenuiori victu imstituto , in aere puriori, cum convenienti exercitio, vigilia, sudore, aliisque extenuantibus causis,in meli rem statum illa reducentur, reddito

procul dubio per haec sanguine vivudiori. Ubi autem haec prosecerint ,

non est, ut medicamenta illa adhibeantur, quae in hanc rem a quibusdam commendari solent, quemadmodiisnest prae cateris Acatum scilliticum summis laudibus a Galeno exornatum. At vero putaverim ipse sine ulla mali suspicione praecellere

frugalitatem.

Quicumque Iuvenes morbo comitiali

laborant, mutatione maxime a

talis, o temporum , Ο locoriam, o oictuum quoque liberantur.

xiae aegritudinem hic memorat Hippocrates, quam Epilapsiam Grici vocant. De hac autem sic scribit Celta lib. g. p. 23. Inter notissimos morbos eri etiam is, qui comitialis, vel major nominatur. Homo subito reneidit , ex ore spuma moventur ,Δinde interristo tempore ad se redit , ope riuum consurgit . Id

nussaepius viros, quam fminas occupat, a aut quidem etiam langum es e, usque ad mortis diem, omita non periculo sum. Interdum tamen ei recenses, hominem tonsumit .e aepe eum, fremedia non suctulerant, in pueris Veneris, in pue

lis menstruorum initium tollit . Qirae sane consentiunt cum sententia hoc loco ab Hippocrate recensita, quanionemur Morbum hunc,tametsi non raro consenescentem , si fortasse pueros invadat, fore, ut mutatione statum, victuum, locorum, S temporum, mitescat, aut desinat.

Et quidem quod Iuvenes hic, ani

quam vigesimumquintum annum a

tigerint, intelligantur, patet ex Α- horismo 7.Θinti, ubi dicitur: eumque morbi Comitiales sunt,

ante p-ertatem mutationem ace piunt di, quibuscumque autem vige moquinto anno, fere commoriantur. Quamobrem ubi Leonicenus vertit iam Notum Juvenes , aptius Cardanus exponit Iuniores; & Fuchsius

SEARCH

MENU NAVIGATION