Vita s. Anselmi episcopi Lucensis commentarijs illustrata per r.p.f. Lucam VVaddingum ordinis minor. Accesserunt eiusdem sancti viri opuscula

발행: 1657년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

1 ς 8 Medit. in salutat. Angelic.

mum, & nimis suauissimum per Christi vulnera intrare cor tuu . Non recedat homo a Christi contumelia, & vulnere, si non vult de tuo eorde exire . Ibi fit homo totus Virgineus, totus sanctis. simus . totus diuinus, obliuiscitur homo sui. Solum recogitans quae sunt Matris, S Filii.

g. Aue Maria. Sine vae animae, & corporis: animae , quia

sine vae infirmitatis, ut esset tibi dissicile ad bene agendum; sine , vae ignorantiae, ut non Possis cognoscere , siue eIigere bonum amator sine vae malitiae, ut esses prona ad malum. Mantum ad corpus, sine vae doloris in pariendo , sine vae sit biecit Oniet , m rito non obsequendo, sed potius ipse tibi ; sine vae fatigati nis in filios nutriendo. Maria . Hoc nomen interpretatur stella

maris,amarum mare,& dicitur stella inquam maris, in natiuitate

Filii amarum mare in passione Filij. 4uja sicut ad stellam ferrum

vertitur tactum ad adamantem ἱ sic acite corda peccatorum se rea, quasi circa se vertentia ad cstu, scilicet sanctorum te laudantium. Amarum mare propter bonitatem Filii,propter genus moritis eius,propter visionem mortis eiusde, Domina vero suisti ratio. ne dignitatis,quia Mater regis; ratione virtutis primigenia 'irginum; ratione loci, quia thronus tuus est super thronos Angeloru. v. Gratia pleo , humilitatis, reuerentiae , taciturnitatis , mansuetudinis, prudentiae in solitudine,& Virginitate. Gratia plena suit B.Virgo quantum ad Dominum, qui eius humilita- ,

tem respexit; quantum ad Angelos , quibus etiam cognata Vi ginitas; & quantum ad homines,quibus edidit Saluatorem . Vel gratia plena. Quia virgo contra carnem λ pauper contra muniacum ; humilis contra diabolumi Dominus tuum . Sicut Pater cum Filia gubernando, sicut Filius cum Matre obediendo; si cui custos eius thesauros custodiendo; sicut puer cum nutrico; sicut sponsus cum sponsa; sicut Rex cum Regina . Et vltuno Dominus tecum Per naturam, per gratiam , & per gloriam. Per naturam, excellenter stibiistendo ; praesentialiter cognoscendo ;- potentialiter persistendo. Per grata am , scilicet infusionis, operationis, S reuelationi Si & Per gloriam. quia in ratione plenitudo lucis, in voluntate plenitudo Pacis, in memoria continuatio aeternitatis. Benedicta tu in mulieribus. Quia in utero sanctificata; Quia in anima a peccato praeseruata; Quia in te peccati fomes extinctus; iania bonis omnibus, Se virtutibus repleta .

Quia utero tuo priuilegiata.Quia concepisti sine semine, portasti sine pondere, peperisti sine colore. Quia ab omnibus Christianis specialiter laudata. Quia ab ipso Christo, & Omnibus San iis & Angelis in morte obuiata di c. M E-

182쪽

Super Salue Regina, ctc. Titulum stinc prae um habet codex ille praegranssis Mau-ι uanus MS. circa qnem δενιulis lector hastabit . dam

viderit opellam hanc alias D.Bernardo attrιbui, atque inter eius opera circumferrι. Eadem quidem utrobi

que est meditatio , sed illa contractior, ista duplo maior; neutra tamen reFutabitar Anselmi, si Bernardus , illo posterior , postrema illa υerba. o clemens , o pia , o id ulcis Virgo.Maria , subiunxerit in Urbe Spirens, in Citro- quo cribunt plerique. Alysolemni trina genuflexione mς SP 'recitasse Volunt, non addidisse. Posseuinus utique te

torem monet , Ut Uideat, utrum recte Bernardo tria

buatur . Idem profecto huius er praecedentium meditationum censendus es author , maxime pius , diu miscontemplaudis masterys assuetus. D salutandam beatam Uirginem, primo debes eius

magnitudinem considerare: nec enim amplius ci ea Filium suum potuit eleuari, quam ut Mater D mini vocaretur. Exultans ergo, & admirans magnificentiam Matris nostrae, deuote & reuerenter,

ac confidenter ad ipsam accedens dicito: Salve. Hoc dicto sal- resilias in tuam paruitatem a magnificentia Matris Dei. Et dic, patientiam habe in me Domina, quia ego vilis lunus hominum audeo assistere tantae Donii , & salutare te praelumo Reginam Caelorum, Dominam Angelorum, Matrem Dei mei; sed de stua benignitate,Domina, humili, ac humilitate benigna confido, quod me indignissimum sustinebis . Et quamuis sis arca Dei. sine comparatione nobilior arca veteris testamenti, di ego multo ignobilior; attamen cum te tetigero corde, ac salutauero ore non credo percuti, sed tuo amore potius inflammari, &ia tua Diuitiges by C Tle

183쪽

16o Meditatio

pietate largissima ii omnibus exaudiri. Ergo Salue Regina ;Sub tuo regimine Domina, de caetero volo militare, me total, tei dominationi tuae cymmitto , Ut me plenarie regas, & gubeones. Non me permittas mihi, quia sum mihi ipsi conscius numis. Quidquid enim mihi dimiseris,noueris miserrime destruenisdum. Sed cum plenus sum miseria , dc a planta pedis usque adverticem putrefactus, putredinem generem & horrorem , qu modo me regere dignaberis tam nobilis creatura φ Certe quia

tu es Regina misericordia. Et qui sunt misericordiae subditi, nisi . miseri ν Sic ergo misericordia Regina es, & ego miserrimus

sum , omnium subditorum tuorum maximus peccator, Quomodo.ergo Domina in me non exercebis tuae miserationis effectum p Vere Domina , Regina es misericordia; quia non est in hac vita sic desperatus, sic miser, cui non impetres salutarem misericordiam, si quis ad tuum declinauerit regimen. Certe Domina, cum te aspicio, non nisi misericordiam cerno. Nam pro miseris mater Dei facta es. Misericordiam miseris genuisti. Vndique Domina misericordia tu vallisis, solum misereri appetere tu videris. Multum es sollicita de miseris, hos in tuos filios adoptasti, hos tegere voluisti Domina, de iueo Regina Misericordiae debite tu vocaris . Quid ergo de caetero, Domina, formidamus t ouid timemus ' Quid ad te gradu concito non

venimus: Et quis a te,quae petierit, non habebitῖ certe nescio, nisi qui se misierum non cognoscit. Quia non subest de nobis tuo te-1 imini nisi miser, aut etiam qui te cognoscit miseru, di de tua mi-ericordia confidit.Illi ergo paueant soli, qui se existimant iustos

este, de superbi& praesumptuosi, qui tuo regimini non subsunt, &etiam illi miseri, qui tuam misericordiam non requirunt. Nos ergo miseri tecum de caetero consolemur, tecum modo Domina habitemus; te mentis visceribus amplectamur. Quia tu es υita. Vita vere, quae mortem superbiae humilitate victiti, quae nobis vitam gratiae impetratu, quae vitam gloriae genuisti, re non est dubium, quod vitam naturalem a multis periculis liberasti. In omnibus enim te vicam morti OPPO uis, cum videris expedire . O vita mirabilis, quae mortuos Vivificare conaris. Per te Domi na est regrestus de priuatione ad habitum. O vita mortem non timens , mortem expellens, mortaleS immortales conitituens . Ο eerte vita amabilis, vita desiderabilis , vita delectabilis. ovita non senescens, sed potius senes ad iuuentutem reducens . o vita, carnales vitas ad nihilum redigens. O vita certe con

traria mundi vitae. Qui enim vult te habere , se afligat, delitias

reru

184쪽

Ιn Antiph. Salue Regina. Isr

r espuat, delicata quaeque contemnat, di qui amplius mortificatus fuerit, te amplius possidebit . o vita diuina fortificans potestate, impetratione diuinam sapientiam exhalans, & diuina

vegetans bonitate. Si vita mea es, cur non semper vegetas vitam iam eam φ Quis mihi tribuat, ut semper gaudeam beneficio huius

vitae r Dulcedo. Vere dulcedo , qua amaritudinem peccatorum Duωδε impetrando expellis; quae nobis dulcorem gratiae acquiris; quae ad suauitatem patriae caelestis contemplantes introducis , & d mum ad ipsam possidendam adducis. O dulcis Domina, cuius sola memoria affectum dulcorat, cuius magnitudinis meditatio mentem eleuat, cuius pulchritudo oculum interiorem exhilarat, cuius amaenitatis immensitas cor meditantis inebriat. Ο D mina, quae rapis corda dulcore tuo, & nunc cor meum Domina rapuisti; & ubi quaeso posivisti illud, ut ipsum valeam inuenire Nunquid in sinu tuo , ut meipsum inueniam , collocasti Nunquid inter tua ubera posuisti fortasse ibi posuisti illud , ut quod friguerat, amore tuo succensum cλlefiat, ut a te nequeat separari. oraptrix cordium. Quando restitues mihi cor meum3 Qu te siecorda simplicium rapis Qaare violentiam , imo beneuolentiam facis amicis. Nunquid vis ipfuin tenere Cum illud a te postulo, mihi arrides;& statim tua dulcedine consopitus quiesico cum in me reuersus, iterum illud postulo, me amplexaris dulcissima ,& statim inebrior tuo amore. Nunc cor meum non discerno a tuo. Nec aliud petere scio a te nisi tuum. Sed

ex quo sic est cor meum tuo amore inebriatum, tuo amore consopitum ; guberna cum tuo, & in sanguine agni conserva, & ia latere filii tui colloca; ut solum quae sentis, sentiae; & solum diligat quae tu amas, non in terra, sed in caelo sit tecum. O beatum coe est , cui datum est semper, vel quasi semper, Dominam meditari: oui datum est semper inter delicias Domini gloriari; necnon compati Filii passioni. o mirabilis, & amabilis eordis dulcedo, cui caetera & patrem , matrem & filios, vel ea, quae ad . ipsos speciant, faetidissima, Se amara videntur. O dulcissima Domina, dulcissimum fructum habens, dulcissimd corda attrahens , dulcissima bona largiens, dulcissima quaeque promittens, dulcissima corda tu reddis. o quam dulcis es Domina mea . o certe quam dulcis, &quam dulcissima in delitiis, dulcissima habens ubera pietatis, & summe benedicta. Tunc assequar quae intendo, tunc possidebo quod spero. Quia tu es spes nostra . Dra nasi Nonne tu es Domina regni t nonne tu es Mater praemii, scilicet tr

185쪽

162 Meditatio

Christi, qui est praemium bonorum , ac beatorum t Nonne tu

es, qua nos tantum desideras exaltari Nonne sine comparatione plus nos diligis, & bonum nostrum procuras, quam mater

earnalis 3 Si ergo nos vis facere gloriosos; imo quia vis, quis p terit prohibere Quid enim habes aliud facere nisi Filium exhi- here Ipse est meritum , di praemium nostrum, di gloria nostra

est. Sperent ergo in te,qui nomen tuum nouerunt,quoniam non derelinquis quaerentes te, domiua . Certe qui sperant in te, mutabunt fortitudinem , assument pennas ut aquilae, current, de

non laborabunt, volabunt ,& non deficient. Quis non sperabit in te , quae & adiuuas desperatos Et quis non sperabit in to , propter quam exauditae sunt preces patrum, Oracula Prophet rum, & eorum adimpleta promissa Et quid potuerunt, Patria chae , di Prophetae desiderare Domina, quod per te non fuerintasseeut i Si antiqui per te haec omnia habuerunt; quomodonos, qui sumus filii tui sanguine unigeniti iam redempti, no habebimus, quod voluerimus postularer Non dubito quod si

ad te venimus. habebimus quod volumus. In te ergo speret squi desperati qui deficit, ad te currat confidenter; ad te veniat, qui vult aliquid impetrare dicendo e Salae. Quis a tua saluta, tione de caetero nos poterit prohibere, ex quo sic es Mater, di Domina, vita , dulcedo , O spes nostra ' Quis ergo ex quo Regina es, a tua reuerentia nos poterit impedire Non solum h mines , sed uniuersae etiam creaturae te genitricem Dei salutent. Vniuersa , Domina, per te sunt restaurata, di suum conditorem per te recuperant uniuersa, ut sibi debito ordine sint subiecta. Certe mirum videtur, quod totus mundus cellat a tua salutatione; quin semper te laudet omni tempore, di salutet . Sed quid est te bis salutare, nisi te ut Dominam Angelorum, & hominum reuereri λ Et quid est salutem replicare, nisi tibi sine fine reuerentiam exhibere iid est te salutare de iterum salutare, nisi salutem , & salutis profectum a te, Domina, postulare t Quid salutamus, & iterum salutamus, nisi vitam interius, quam exterius per te, Domina,sal ubriter custodiamur Quid est saluto, &iterum saluto, nisi quia tuae reuerentiae utrumque hominem expono i Vt quid porro te salutaui, & iterum salutaui, nisi ut perte Deum , & hominem, nisi ut per te tuum Filium pol siderem 3 Quid salutaui te, nisi ut redderem ad mea vota accinctam; &iterum salutaui, nisi ut propera esses ad perficiendaὶ Α ut certe . primo voluimus salutare, ut te comendaremus; secundo ut post

hanc Diuitiam by Coosl

186쪽

In Antiphi Saliae Regina. Is

hanc miseriam Filii tui gloria gauderemus. Primo es, Domina, salutanda, ut per te gratiam impetremus ; secundo ut per te ad gloriam veniamus. Adtes Ad te vere, quia tu Domina , e. Deum & hominem genuisti: Tu sola, Domina, haereticam prauitatem interemisti: Tu sola es Domina regni: Tu sola es gubernatrix praemi . Ad te matrem nostram, Ad te nutricem nos ram . Ad te adiutricem nostram et Ad te certe. quce nos lauas a faecibus peceatorum , quae nos consolaris etiam in incunabulis vagientes , lactas paruulos esurientes, tuiPbrachias sustentantur infirmi deficientes , tu verd consolidas vulneratos, ad salutem perducis aegrotos; de non solum ma ter, de nutrix , sed etiam medica facta es miserorum , qua non derelinquis derelinquentes quae recipis fugientes ἰ quae es Regina , Imperatrix, & Domina Angelorum; quae blandimentis nos allicis, delitiis nos foues , Se nutris. Ad te cla- Adram

Diamus. Quomodo non clamaremus , Domina , qui vulnera

sustinemus ; plagas sentimus , qui undique ab inimicis citacumdamur , & terremur . Clamamus angustiati , Ze miserijs infinitis oppressi. Clamamus cordis anxietate, stomachi vacuitate, doloris acerbitate, aut serte erga te amoris immensitate . Clamamus ἔ Ne tibi erga nos somnolentia inducatur , quae nos die nocteque custodis . Quare obdormis Domina ' Surge adiuva nos . Clamamus, Se iam ut necessitatem nostram pandamus, quia clamare nos necessitas compellit. Necnon Clamamus ut ad compassionem te, Domina, inuocemus. Nam

propter hunc clamorem raucae factae sunt fauces meae. Quid ergo

amplius moraris 3 Quid nos amplius affligi permittis 3 Si ergo

mu itum tardaveris, vocem amittam clamando, & ad te amplius vociferari nequibo. Heu mihi, quid tunc faciam, cum nec

exaudire me poteris, nec audire . Tunc quid faciam, Domina, eum a te fuero penitus destitutus Tunc quid faciam, cum tua ubera non poteris ministrare t Cito, Domina , subuenias clamanti, ne manibus subiaceam inimici. Curre festina, Do 'mina , de tuum nequissimum ac infidelissimum seruum ad te-clamantem parcendo adiuua , & eripe de inanibus insemici, & a periculis tui hostis. Si non aliud, Domina , allicere te deberet , nisi quia tuus hostis audet nos seruulos inuadere fraudulenter, deberes quantoties sestinare . Curi o& libera nos, Domina , propter eorum superbiam reprimendam . Curre ne inimicus gloriettir in tuis clientulis uomi- c a nati. Disiti oste

187쪽

UM Meditatio

nati . Curre, ne dicant ubi est eorum Domina , de cuius elementia confidebant i Ne mireris Domina, fi clamamus, quia sumus a te nimium elongati. In regione longinqua dissipauimus partem nostram . Qui si prope essemus , planius possemus loqui , & ideo memores uberum tuorum Existis. ad te clamamus . Exules a patria , exules 1 visione Diuina nec non exules a gratia , exules a consolatione materna . o anima mea cur non es potius separata 1 corporo. quam a tua Domina exulata Si es exulata a matre , exulata es a capite Christi . Et quomodo potes miser sine capite ambulare Nonne sine capite ambulare esset monstrum Heu mihi, cur sum in tam longum exilium relegatus. Quyndo videbo Deum Saluatorem meum t aut quando potero saltem meam Dominam intueri δ Non dubito, Domin a , quod si ad te tamquam exules clamaremus corde , te , &Filium tuum possideremus plene . Cum ergo volumus hic quiescere tamquam ciues , cur non ad patriam anhelamus t Cur non assectamus matrem dulcissimam amplexari 'Quid non desideramus secum , & cum Filio suo commorarit o Domina, dum hic sumus exules, constituas nos , ne hic tamquam in patria confidentes , te , de tuum Filium

quaerere desistamus. Sic tamen constituas in corpore, ut lan per Mitiga. tecum simus ciues in mente . Fili, Eua . Vere filii Eua , quia luperbi , praesumptuosi , ambitiosi , auari saltem libris & scientia , & utinam non re alia , gulo si , carnales , & inobedientes , & breuiter , ipsam Euam in omnibus sequentes, proni sumus ad malum, difficiles vero ad bonum. Et si contingat aliquem filium bonorum operum generare ι Cum quo dam cordis dolore , & tristitia parturimus multoties , sed malum cum laetitia perpetramus . Non nobis lassiciunt

mala nostra , sed sicut Eua Adam , ita & nos aliquos i elinamus ad mala. Et sicut ipsa excusabat se, ita & nos in nostris desectibus excusamus , aut saltem si possimus, in

alios retorquemus. Taedet nos vesci ligno vitae , Christum

Dominum , scilicet in Cruce contemplari , & manus ad Iignum vetitum applicamus . Non curamus per contemplationem Paradisi delitiis consolari ; sed potius volumus in peccatorum fecibus habitare , di vanissima quaeque tractate , imo ut verum dicam , Betidissima stercora masticare , lHeu quanta infama , di vanitas , di caecitas inaudita . Plus enim

188쪽

Ιn Antiph. Salue Regina. 16s

enim noLis placet , in laDOre nimio , ta ludore vilia &m Ortem noltram acquirere , quam cum omni dulcore &suauitate vitam non solum acquirere , sed etiam quodam

modo possidere aeternam , & gloriae Dominum degustareis . Et nisi, Domina , nos adiuvisses, fortasse ad inserni profundisi

sima venissemus . Non est, Domina , quod nos valeat excu fare a quia non te, sed Euam in omnibus imitamur imo potius transcurrimus in malis. Et ideo hoc a tuo clementi suffragio cognoscentes . per te , Domina , ce tanta miseria

subleuari sperantes, propter hoc, ad te, Domina , suspiramus snspiramus autem cie nonae in talis aduncia , venire aci te

Domina cupientes. Suθιramus ad te, Domina, videre tuum Filium affectantes. Stispiramus tam qua ui paruuli ad ubera 'anhelantes, & tamquam filii, & inuigni aci tuos maternales complexus tendentes . Ad te suspiramus desiderio . Ad te sospiramus amore interno, tuo nimis inebriati amore. Nullus enim , nisi tuus amor', quo erga te sumus inebriati, Domina, intrinsecus , cogit nos ad te Domina sulpirari.

Quis enim te non diligat , & ad te non suspiret desiderio ,

ad te reparationem omnium , amoris caminum , pulchri rem sole, dulciorem melle , bonitatis thesaurum , honesiatis speculum , omnis sanitatis exemplum i Omnibus enim amabilis , affabilis, omnibus delectabilis. Sedes es sapientiae , fluuius clementiae, radius Deitatis ς nec est, qui se abscondat a calore tuo. Sic ergo ad te desiderio , di amore medullitus suspiramus . SUpiramus nos , de vehementi dolore , nam undique nos angustiae premunt . Quomodo ergo ad te, solatium nuserorum , refugium expulsorum , liberatio captiuorum , sponsa adultorum , Regina stellat rum , DOmina uniuersorum , etiam inimicorum, non est qui

tuae voluntati valeat obviare. Et ideo sic afflicti, nc nuleri , ad talem tam dulcem, tam suavem , in omnibus adiutricem , lignum vitae, consolationis radicem , ad te , talem , inquam, Dominam suspiramus . Gementes , o stentes in hac lachrimarum valle . Tu Domina nonne vides, quod totaliter sumus amaritudine pleni ' Intus sumus gementes, exterius flentes , in hoc Iachrimoso loco iacentes . Onerati peccatis gemimus , aggravati molestiIs semus , abundantes miseri; s flemus , in valle lachrimarum auxilio destituti gemimus, . solem iustitiae non videntes . Flemus inimicis nostris Ad tos

is flentes

in hae laebramara

189쪽

ω . Meditatio

nostris seruientes , in val le lachrimarum sumus , tuum au. xilium postulantes . Haec est certe vallis lachrimarum ad quam omnia Iachrimabilia fluunt , gemebunda decurrunt, ad quam flebilia ruunt. Ad hanc vallem fluxerant daemo. nes infernorum, hic est paena protoplastorum , miseriae antiquorum . Quid amplius dicam l uec sufficio , nec scior iis .et. holus vallis detestabilia enarrare . Eia ergo aduocata nostra, aduoea a o laudabilis clementia Saluatoris , & nimium amabilis ,

AE . qui sie afflictis tam nobile subsidium dignatus est elargiri. O certe Dei nostri mira benignitas , quae suis reis te

Dominam , tribuit aduocatam, ut a Filio tuo, inter nos &- Deum Patrem iudice constituto , quod pro nobis volueris , impetrare valeas, Nec enim dubium erit, quod nos tam manifeste,damnabit, quos conseruat tuae aduocatio pietatis .

O admirabilis erga nos misericordia Dei nostri , qui ne a

sua fugeremus clementia, non solum communicare nobiscum

tu iudice, ut estet Deus,& homo , id est . Christus , a quo debet sententia promulgari ἔ sed voluit viscera misericordiae, matrem suarn , Dominam gloriae, nostram constituere aduocatam ; ut rei, non iudicium , sed subsidium , non supplicium , sed aeternum praemium inuenire possemus . Et ideo non est timendum quin miserearis miseris , & ad illam, partem declines sententiam, quam delendis ; & nobis imp tres gratiam , quam pro nobis precaris . Scio bene quod post sententiam non restat appellatio ad maiorem , quia & si iudex sit homo, cuius es mater, est tamen & Deus , filius Dei Patris. Non euim video, Domina, quomodo tibi aliquid valeat denegari , di quin P:r te caelestem Patriam .habeamus. Et haec etiam miranda illa pietas r hoc est cer te quod cupit Deus nolle r. Hoc est quod desiderat . Hoc est, pro quo te nostram constituit aduocatam . Non restat

III, iues ergo , Domina , nisi Vt ιllos tuos misericordes oeulos ad nos misericor. conuertas . Non dubito Domina , quod si nostras aspexeris es ρ miserias , non poterit tua miseratio suum retardare effeelo tum . Mirabiles , nec non amabileS sunt tuorum radi, oculo-

Φη rum, quibus itos allicis ad amorem,& ad plenam ducis salutem , ne venenatos oculos basilisci timeamus. o Euae oculi venenata , cur non offertis VOS .culis virginis , si vultis peres sectam recipere medicinam i nam suorum radii oculorum & claritas expellit tenebras , daemonum effugat cateruas ,

190쪽

In Antiph. Salue Regina. I 67

purgat mentium vitia , corda congelata accei ri , dc uentum

ad caelestia trahit . O beati , Domina, ouos viderint oculi tui. Hos ergo oculos benigna Domina ad nos conuerte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilium Et Iesu ostende . o venter mirabilis, qui potuit recipere Creatorem. o venter laudabilis , qui meruit concipere redemptionem. O venter desiderabilis , a quo emanauit desiderium mentium , gratiarum fluuius , gloria praemium . O venter, non venter, sed Empyreum caesum . In hoc ventre fuit pretium perditorum , felicitas beatorum , Dominus Angelorum. Oheata ubera . o Domina mea. O fons pietatis , lacus sanc titatis , fluuius bonitatis venter tuus Domina . O felix ven' ter , qui solem genuisti, uniuersum mundum reparasti, caeles tem patriam recuperasti , insuper dona sit . V quam precio sus venter, qui protulit medicinam infirmis, vitam mortuis, Paradisum iustis . O venter eburneus , M sedes lapientiae. O venter tornatilis , di celsitudo gloriae . O venter amabilis , & dulcedo animae . o eleuatio mentium , & inebriatio cordium , suauitas peccatorum . Fructus tuus , Domina

certe est fructus beatus a principio sui ortus. Hic est IESUS Dei viui Filius . Hic est Saluator noster Christus Dominus. In dulcedine huius fructus subleuatur intellectus , dilatatur

affectus , & utriusque quietatur appetitus . clarescit ratio, dulcescit assectio, purificatur intentio . In dulcedine fructuStui totum liquescit cor, tuum fructum degustans . Hunc IESUM, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilium ostende. Vt ipsum videndo , ipsum habeamus , ipsum videndo beatitudine repleamur, ipsum videndo in ipsum rapiamur, ipsum videndo in ipsum diffundamur, ipsum videndo in ipsum conuertamur. Vt sic Dei fici, non nostri simus, sed totaliter O eumn transformati in ipsum . O clemens. O pia. o dulcis MARIA, O O clemens indigentibus, Pia exorantibus , Dulcis amantibus . O clemens paenitentibus , Pia proficientibus , Dulcis contemplantibus. O clemens liberando, Dia largiendo, Dulcis te donando. O clemens consolando, Pia consulendo , Dulcis blandiendo. O clemens in conspectu , Pia in effectu. Dulcis in affectu. Clemens in conceptu , Pia in aspectu, Dulcis in amplexu . Clemens es afflictis , Pia derelictis , Dulcis in amore iustis. Clemens es subiectis , Pia iam correcistis , Dulcis pra dilectis . Clemens es petentibus, Pia te quae-

SEARCH

MENU NAVIGATION