장음표시 사용
171쪽
tur quanto prae dulcore, S nimio ardoris feruore cor non deficit in hoc cibo. Tu solus,bone Iesu,sis cibus meus, di resectio mea ;te solum esuriam , te auide, & insatiabili appetitu comedam , &semper famelicus sim tui. Quid te dulcius id te suauius Quid te amabilius bone Iesu Te solum volo comedere, te solum cupio masticare. Tu mihi semper dulcescas in corde. Solus odor tuus deberet reficere totum mundum , quanto magis cibatio tua. Si in verbo, quod procedit ex ore tuo reficimur, revivimus,quid erit te ipsum verbum aeternum,ore recipere,& c Ordis dentibus masticare Quomodo non sic cor meum delectatur in te, ut omnia obliviscatur prater te Si aliquid terrenum imo fi- militudo te rreni, tantum aliquando cor meum occupat,ut alia rum rerum obliviscar; quomodo tua veussima praesentia non me tantum reficit,& inebriat, ut totius mundi obliviscar, & etiam ei Nunc ergo Pater caelestis panem quotidianum hodie nobis concede . Sed hodie Domine Deus da nobis hunc panem , ut in
praesenti, di semper praesentialiter habeamus . Sit semper praesens spiritualiter saltem hic cibus, ut numquam sciat praeteritum, vel futurum . Sed hodie dicit bonus Iesus, ut dicamus. Cur quaeso tantum festinas esse nobiscum t Quare non differs usque seras, quid enim in nobis vides P Quid in nobis sentis, quid in
nobis agnoscis, quod tantum es nostro inebriatus amore φ Quid nobiscum lucrarist Quid in nobis reperis i Quem fructum de nobis habebis, quod nescis tardaret Si sic amor nostri te urgetati differre nequeas, quin statim velis esse nobiscum, cum quibus nullum habes lucrum : nos autem qui sumus sciditidissima sanies , R indigni, etiam tua creatura quantumcunque vilissima n minari, quomodo differimus ex quo tantum hoc desideras, este tecum, cum te summum bonum, sine macula speculum, Angelorum solatium impetremus. Tu ergo bone Iesu differre non vis ut ostendis; nec nos amplius differre volumus. Hodie ergo te petimus, ut hodie habeamus. Non enim cassa est in stritimo tua, sed esset ii peteremus ,&non impetraremus. Quia ergo te flatim petimus, di desideramus, ct hoc ipsum tu cupis, accede adeor nostrum; quia ad te ascendit cor nostrum. Tu enim inebri tus es nostri, & nos tui amore . Te ergo ad nos,& nos ad te, cum impetu ducis o podus amoris,& iam omni mora sublata mutuus fit amplexus, & inter tua brachia deficit anima mea absorpta amotis seruore.Cum enim sensi amplexum tuum ex radicasti animum meum; primo cibasti, deinde inebriasti, tandem tuis amis
plexibus , di osculis soporaui animam meam, S in tuis brachba
172쪽
requiescit. Non eam, quamuis indignam, abiicis. Non eam re fugis,sed ad te stringens clamas, & dicis r Adiuro vos filiae Ierusa
lem nes citetis, nec euigilare faciatis dilectam , donec ipsa velit . 6. Sed adhuc admiror clementiam tuam bone Iesu . Quare
dixisti . uotidianum ' Nunquid vis quotidie cibus noster est a Nonne suffieit tibi, si per unam diem in nobis habitas, & moraris nobiscunt Quare semper vis esse nobiscum Quid fecimus tibi e Quid dicam de tanta beneuolentia nescio; quia in illi Sthesauris clementiae deficit animus meus , ut non possit paruam considerare scintillam, tanta est abyssus eis, & ideo nihil scio dicere , nisi ex quo sic semper vis esse nobiscum, nos omni tempOre simus tecum , & nunquam a te sponso benignissimo , cibo
suauissimo recedamus. Ita Domine nos tuo amore, & deuotio ne glutines tecum , ut nec a te posiimus recedere , nec velimus . Sic ergo panem nostrum quotidianum da nobis hodie, c. 7. Et dimitte nobis debita nostra , sicut o nos dimittimus, erc.
bone Iesu , nobilissimum cibum nobis indignis seruulis tuis benigni isme , & instantissime obtulisti. Sed quid i Timeo ad conuiuium Hester Reginae, ut Aman, inuitari, etsi illa, bone Esther. νIesu non sit intentio tua, tamen timeo. Quid ergo i conuiuium opulentiis naum paratum est. Nuncij scilicet Angeli sancti mihi
instant; esuries me excitat, & compellit; tamen accedere non
praesumo , quia peccatii. Quid ergo faciam pangustiae mihi sunt undique . Sed certe quid eligam scio. Ibo enim ad patrem meum caelellem, de quo supradictum est et Pater noster, qui es in caelis, Sedicam, pater peccauι in Calum, ct coram te. Iam non sum dignus vocciri filius tuus: fac me secut unum ex mercenariis tuis, scilicet, dimitte nobis debita nostra. Sed o scelix recognitio culpae,qus promeretur patris amplexus. Forte amoris feruore inter amplexus eius dissoluar di mutabor in virum alium,& aliqualiter comedeis re potero de vitulo saginato . Dimitte ergo nobis debita nostra . O mira Dei nonri erga nos dignatio; ipsum contempsimus, S pro vilissima sanie commutauimus; S tamen nobis suadet, ut veniam petamus, quia vult nobis debita dimittere cum offensis. Hoc autem noluit Angelis elargiri. Quomodo quaeso, bone Domine, potes amplius nos respicere, qui ita turpiter a nobis abiicimus te i Ergo ex quo tu ipse suades, dimitte nobis debita nostra. dimitte, dimitte nobis , quia iam pro nobis debitum soluisti. Iam teipsum pro nobis in sacrificium obtulisti. Tu cs ipse , qui nos doces , ut dicamus dimitte nobis, c. hoc facere potes .
Nonne iam pax facta est Noone iam pacis conuiuium celebratum
173쪽
tum est, de quotidie celebratur. Dimitιe ergo vobis debita nostra, sicut oe nos imittimus debitoribus nostris. O beatum proximi debitum ; O stelix offensa, quam allegare postimus coram Deo in remissionem debiti nostri. Non ergo huiusmodi fratres contristemus,si nos offendunt homines, si nobis iniuriantur, si nos affligunt , rapiunt, & accipiunt nostra; sed in eis quantum est pro nobis exultemus, & gaudeamus; quia dimittendo ea proximis allegare poterimus dimissionem debiti nostri. Non est dubium, quod magnae virtutis, magnaeque essicaciae est allegatio istata, quam summus aduocatus, te iudex noster nos docet. Ergo si dimittimus aliis dimittitur nobis. Dimitte ergo debita nostra nobis . sicut. O nos dimittimus debitoribus nostris . 8. Et ne nos inducas in tentationem . Quid enim Domine prodest baptizari, siue lauari a mortuo, si iterum tango mo tuum p Non lassicit mihi Domine , ut peceata commissa dimittasmisi etiam a peccatis imminentibus custodias. Nam promptissimus sum ad peccatum , & nisi me custodias, sine fraeno i tuam in peccata. Si ergo Domine ad probationem . 8c humiliatatem , & exercitationem nostram vis, & permittis nos tentari, non tamen in tentationem nos permittas inferri. Quid enim profuit Aman, qui a Rege Assuero super omnes Principes fuit elatus, cum postea inflatus superbia fuerit suspensus in ligno lQuid enim mihi prodesset, quidquid in praemissis verbis petiui,
iussin tentationibus me conserues in bono i Ergo ct ne nos indu- eas in tentationem. Vis bone Iesu, ut sic petamus, quia permittis nos multoties tentationibus stimulari, ut ad te recurramus tomnem modum, & viam, qua Possis nos ad te trahere, exeoees;quia nos tecum cupi S habere Tentatus ergo ad amplexus p tcrnos sugiam , ut me recipiat fugientem, & timidum exhortetur ; & dicam ei, o ne nos inducas in tentationem, se . Hoc vult, hoc desiderat, hoc expectat Pater meus, vi curram ad refugium, ad complexum , de ad sinum eius, ut totaliter de me diffidens, soluin de ipso confidam , ergo oe ne nos inducas, Sc. Sed liberano, a malo. Verum est Domine, quia digni sumus omni malo , uuia te contempsimu Somne bonum. Sed vide,clementissime Pater, infinitam misericordiam tuam, non detestabilem nequitiam nostiam, Se releua a nobis paruulis, nobis infirmis importabile onus, & a malo opprimente, & distrahente de retrahente, de retardante ad bonum, libera nos filios tuos, ut libere possimus,
. . . . . . . . . . . . . 8c maxi
me ab illo hortibili, di terribili malo aeterno nos libera, ne tua
174쪽
desidera li visione phiuemur, quod horrent omnia ossa nostra. Quid enim mihi profuisse tuam creaturam fuisse, nisi te habeam, εe totus, & totaliter in se ferar in vita aeterna, quam n bis concedas, qui es in saecula benedictus . Amen.
Possunt autem omnia supradicta aliter explicari sic . Pa1eν
noster, praemittitur, ut confidenteS accedamus ad ipsum . inui es in euelis , ut quae sursum sunt quaeramus, & sapiamus non quae super terram . Sanctificetur nomen tuum , quantum ad fidei illustrationem: Adueniat regnum tuum, quantum ad spei erectionem. Fiat voluntas tua quantum ad charitatis conformitatem , fle persectionem . Panem nostram, oec. quantum ad nutrimentum & fulcimentum temperantiae, quae maxime exhibetur in pane Eucharistiae. Et dimitte nobis oec. quantum ad corresipondentiam , & lancem iustitiae, per hoc quod subditur. Sicuter nos dimittimus, Zec. Et ne nos indueas in tentationem . Quantum ad actum prudentiae , quae est in praecauendis insidijs. Sed libera nos a malo , quantum ad actum fortitudinis, quae est in to- Ierandis aduersis. Amen.
Possumus etiam supradictas petitiones exponere, pro ijs, quae
habituri sumus in patria; ut sanctificetur nomen tuum, quaatum adapertam visionem , quasi dicat, quod nunc per speculum in aenigmate videmus, purd, de sine terra, sine medio aliquo facie ad faciem videamus. Adueniat regnum tuum, quan tum ad firmam intentionem, ut in aeternum regnemus. Fiat vo tantas tua, quantum ad consummatam dilectionem, quae plene amantem in amatum transformat; & tunc exponendum est sicut in caelo, ct in terra, scilicet, sicut in Angelis, & in hominibus fiat. Panem nostrum quotidianum σε. quantum ad suauissimam fruitionem,&exponendum est tunc Vuotidianam, scilicet, continuum, quia semper est ibi dies; & exponendum est: Hodie pro aeternitate, quae non habet praeteritum, vel futurum sed est tota simul, & melius per praesens notatur. Et dimitte nobis, c. in quo petitur aduentus anni Iubilaei,in quo omnia a bita
175쪽
1 sΣ Med. in Oration. Domini c.
hita dimittentur veris Iudaeis, scilicet, poenitentibus, d iustis, &homo, homini, & Deus hominibus talibus debita uniuersa dimittent. Et ne nos inducas in tentationem Oc. in quo petitur il .la pacis pulchritudo, de qua dicitur, sedebit populus meus in puIebritudine pacisse. ubi non erit amplius Sathan, nec malus occursus. Sed libera nos a malo , quasi dicat, duc nos ad illum statum, qui est omnium bonorum congregatione perfectus, &omnium malorum priuatione iucundus. Ubi vere erimus tib rati a malo . Haec autem ultima expositio , multam admirati nem , miram deuotionem , medullarem exultationem, & plenam laudis persolutionem requirit. Et sunt in ea miri, & inenarrabiles contemplationis thesauri. Sed non sussicio,nec diguus sum eos dispensare, nec ponere ibi os meum immundum; maxime cum aulam Regis Assueri ingredi non audeam, non vocatus:& ideo simplicitati nostrae sufficiant quae supradiximus foris in atrio existentes. Ipse autem Christus ad nos in clementiae signum auream virgam extendat, ut possimus secure ad ipsum intrare, & secum in aeternum regnare. Quod ipse praeLtare dignetur, qui est in saecu-Ja benedictus . Amena
176쪽
De salutatione B.V.Mariae, scilicet Aue Maria.
VE Maria Iratia plena, Dominus tecum, M. Tibi Domine Deus meus gratias, quas possiam , res ro ex intimis praecordiss meis, qui pro nobis indignis dignatus es nostram naturam assumere,
virginali utero baiulari, & ex ea, scilicet Virgine nascens, lacte eius nutriri, eius foueri gremio, & eivs subiicit Perio, qui omnia conseruas , di regis, de qui me fieridissimanti .
laniem , & turpitudinem detestabilem se abominatione plenum , δή omni vetita, & cIementia indignum, dignatus es tantum illustiare, ut sciam ma trem habere;& hoc mihi indignissimo eo cessiiti, ut ipsam po sm, de audeam salutare. Non enim, Domine, secisti taliter omni nationi hoc summuni beneficilina a manifestasti eis. Vbi est, Domine, ille tuus peculiaris populus, quem in manu potenti, & brachio extento de terra AEgypti per desertum in terram promi ilionis 1duxisti eod signis & prodigiis magnificentiae tuae λ Nonne Domine iste est populus ille cui hoci beneficium promisisti l Cur ergo non illis tuis cultoribus, sed nobis idololatris, x infidelibu hoc tuum luminum beneficium reserasti Quare nobis paucis,cum multi, de quasi infiniti populi hoc ignorent Nonne , Domine, uniuersorum es Creator , dc omnes ad imaginem tuam fecisti ' Nonne, Domines secreta con sueuerunt pandi amicis r Cur nunc, Domine, inimidis, de maxime mihi, qui a vertice capitis usaue ad plantam pedis infectus
sum, de totus tendo ad ea, quae sunt tuae contraria voluntati pCur, Domine, tam nobile donum, tam excellentem thesaurum
tuo infiaelissimo seruo, de nequissimo dedisti l Nonne, Domi-lne, tibi videtur, quod non honorem, sed deridem 'matrem leuam Quomodo superbus humilem , imo humilissimam superbissinus, castissimam immundissimus, caelestissimam, imo dialuinissimam vanissimus, & terrenissimis, sanctissimam impiissimus, matrem Dei filius diaboli salutare praesumet Vbi est, Domine Iesu bone, reuerentia matris tuae t Cur talem salutare permittis ' Sed o piissime Iesu,propter tuam erga nos nimiam ch ritatem nonne sumit te omni derisui , de omni ostentatui propter nos subiacere, sed matrem tuam iam ad tuam sedentein dex heram permittis polluris labiis tractare, ut possis corda nostra tuo , & eius inflammare amore Non est dubium enim '
177쪽
qiiod inuignissimi sumus, & credo firmiter, quod nullus sit ca lesiis Angelus, qui eam , ut digna est, valeat salutare , quanto magis ego indignissima creatura tu. Nirum 'idemr, quando miser homo non tremit, & ex pauescit tantam Dominam salutare: sed illud detestabile nimium est, ipsam nominare ore. & corde, vana & Inutilia, imo nefanda tractareis ipsam alloqui tergo verso. Cum omni deuotion , de reuerentia est Virgo beatissima salutanda, & ipsa tales quaerit, qui adi eam deuote, reuerenter aecedant: hos diligit, hos nutrit, hos in filios suos suseipit. Ο heatus, qui de tam nobili Matre laetatν, & ipsam corde amplectitur, di opere imitatur . Ο seelix , qui Matri Dei secundum suum posse nititur conformari. Hic est certe, qui omni creatura eontempta, soli Deo
singulari ainore inhaeret, & crucifixus cum Christo, animarum sitit salutem. Ο mirum certe quomodo exultatione non rapitur cor talem Virginem salutantist Matrem Dei alloquitur . Deum ex ipsa factum hominem contemplatur. Hie videt ima summis, & summa imis pro sua gharitate coniungi. Quom do, quaeso , non liquescit in hac salutatione mens nostra , cum Deum tantum nos dilexisse videmus, ut ex Virginali utero dignatus sit fieri frater noster. Iam os nostrum , di caro nostra est. O nimia, & ineffabilis diffusio honitatis diuinae. Quanta a
uaeso.erga talem iVirginem deberet cor nostium deuotione istundi, per quam meruimus Deo esse constatres , de cohaeredes. Mira deberet os nostrum dulcedine abundare , cum
tam dulcem , di benignam Dominam salutamus, di eius bcnedi. eimus fructum .. Suavissimus. & dulcissimus est fructus eius, &in ore, & corde sapientis dulcescit. Mira est huius virginis foe- eunditas, quae dum salutatur deuote, ad cor saIutantis suum suauissimum fructum emittit. & quanto in eius fructu quis am-rius iucundatur, tanto ab ea amplius impetratur. Nisi dicasufficit, nunquam cessabit. Ο mira Domina, mirum videtur quomodo non tantum delectamur in te salutando, quod praeter te, & tuum fructum caetera ignoremus. Quomodo, quaeso, non est ad te tantum intentus homo, Propter tuam nimiam suauitatem, ut etiam semetipsum a se abstractus ignoreti O raptrixeordium. Ο absorptrix mentium. O liquatrix peccatorum . 3. Aue. Cur Domina nos ingrauidas tuo fructu Cur nos Deo nostro impraegnas ἰ Cur lutum imples caelo , & vanissitnosiacis Dominos i Cur nos, obsecro, fili tui amore inebrias, cum
nec tibi, nec sibi aliquid impendere valeamus t Quid tibi prodest animarum amatrix, quod te, di Filium tuum nos ro diliga
178쪽
mus amoret Nonne caeleuia iusta ciuiu tibi, quid nostra corda requiris, cum tamen sint foetidissima, & terrenal Accipe ea animarum venatrix ,& ressiue ea in sinu graziae tuae. Quis enim poteli effugere claritatis tuae fulgorem V tuae radios pietatis tnee enim eli qui se a tuo calore abscondere possit, quia beneficiis tuis pleni sunt caeli , & terra. Qiocumque enim pergamus, occurrit distasio uteri Uirginalis. Ecce ergo nos νndique tuis beneficus uretisti, & s emper,& ubique tuae benignitatis laqueos exin te disti,ut a te Matre dulcissima fugere rationabiliter nequeamus, sed semper in dulcedinis tuae gremio quiescamus. Currite ergo undique humani,&tam nobilem,& suavem Virginem salutemus. q. Aue. Patientiam habe Domina, quod Angelicam salutem promo, di angelice non vivo, sed potius diabolice ho rendus , & te salutare praesumo, confido certe de tua nimia b nitatem tuo inflammatus amore, te quamuis indignus nimium,
non vereor salutare. Aue. Quid mihi dulcIus. Domina,tuci Aue
O mirum Aue, Quod quadam caelesti dulcedine inebriat cor deuotum. Certeram dicere potest deuote salutans, liquefaciae it anima mea, ut salutaui Dominam meam . Defecit cor meum,& cλro mea, dum alloquor Dominam meain. Quis in te riciri .
deficiet Virgo sacra, dum cernit hac lalutatione praeuia, te Dei Filio impraegnatam ' Quis non deficiet dum cernit Dei Filiu tuo utero baiulari,tuo Iacte nutririsQuid ergo libentius audis,o D mina, quam salutationem, qua recognosceris Mater Dei, sic in
te homines iucundari, ut semper in eunti cuius es Mater , resu
dant p Non enim puto nisi ut Mater Dei vis aliter salutari ; nec& cognosci. Porta es christallina , & per te vis tuo Filio nos coniungi. Sed, Aue, & vere Aue, Nam cor nostrum aperit tuum Aue, o admirabile & superadmirabile. Aue, a quo daemo. nes effugantur, peccatores lachrymantur, fili; delectantur, A gelus gratulatur, Verbum incarnatur, Virgo graui datur. Ce te, Aue, cuius fructu creaturae re horiantur, homines redimuntur. Angeli reparantur. Ergo tibi, Aue, uniuersa creatura sine fine proclamet. o dulcissimum, & suauissimum Aue, quo terrestria laetantur, caelestia iucundantur, imis suprema iunguntur. o Aie, quod intellactum irradiat, affectum satiat , mentem ad caelestia leuat, animus illustratur, pectus indulcoratur. caro maceratur: ergo Aue. O catenale Aue, quod cor stringis eum Virgine, & separas a terrenis: cum misericordissima miserum. cum Domina seruuin, cum Matre Filium firmissime ligas. o admirabile Aue; Accedat , ut te salutet, qui vult catenari amOre , de cum ex corde salutauerit amplitis, sortius constringetur, V 2 di qua Diuitiaco by COOole
179쪽
di quanto constringetur fortius,libentius salutabit. Sic, Aue, Do mina mea,& amor mutuo se augebunt,do nec cor salatantis deficiat prae dulcore. Ο Virginis amor , diuinum reddis amantem, Virgineum facis iam multa sorde pollutum. Ergo Aue, Domina mea, Mater mea, imo cor meum , & anima mea Virgo Maria. s. Maria virgo, Aue; o nomen suauissimum. Nomen dulcissimum, nomen iucundissimum, nomen Mariae φ Quid feci ἰ
jd praesumpsi ' Quomodo excessi l nominare te audeo Quis
unquam talia audiuit, quod perditionis filius peccatorum sacculus , daemonum famulus, te nominare praesumat l o amor mei, nomen Matris Dei; revereri nescit amor; mihi parce D mina , quod te amare dicam ; & si ego non sum dignus te am re, tu es digna amari. Quis, o Domina, te amare desistetὶ cuius beneficiis gratiam, & gloriam impetramus ' Per te, Domina , franguntur vincula, soluuntur delicta, vincuntur vitia, solidantur confracta , reperiuntur perdita, renouantur vetera, roborantur infirma, magnificantur minIma, i exaltantur infima, incepta promouentur, imperfecta perficiuntur,perfecta consumma-iatur,purgatur cor,refulget mens,& animus inflammatur,liquescit Pectus,decoratur aspeAus,deiponsatur peregrina, traducitur sposa, resoluitur anima. o anima habet hoc per te Virgo Maria.. 6. Aue Maria. Vere Maria ,stella mMis, mundo totaliter transformando . Domina, super omnes Angelorum choros ad
Filii dexteram transcendendo. Es stella maris nos dirigendo. Amarum mare compatiendo. Domina es protegendo. Stella maris es honestate, amara pietate, sed Domina es potestate . o Domine Deus meus, quid tibi retribuemus pro omnibus , quae dedisti nobisi aut quid tibi facere possumus, aut quid iacimus, quod nobis in mari omnis amaritudinis constitutis, tenebris undique circumseptis, a portu salutis nimium elongatis, turbinibus , di procellis ad naufragium agitatis, imo tempestate nimia penu Babmersis; tam nobile solatium,tam dulce consortium, eam emcax auxilium, tam pium subsidium Virgine Maria irradiante, stellam dedisti o corte beata nox . & fcelix tenebra, &gloriosa caligo, quae rati sella meruit radiari; certe haec nox
illuminatio mea in delitiis meis. O gloriosa Virgo, si es maris stella, semper in hac vita volo esse in mari,ut semper sis mea stella. Semper in mari sim persectie amaritudinis, de peccatis meis gemendo , Christo Crucifixo intime compatiendo, pro anim rum miserijs & viiijs condolendo, compatiendo. Semper v
lo in hoc triplici nauigare pelago, ut semper habeam huius stel-Iae ducatum . Vae illis, qui sunt in delitias, & nesciunt, imo
180쪽
In salutationem Angelicam. 1 SI
nolunt hoc mare intrare , quia hac aulcissima stella cialebunt. Curra ri undique tribulantes , & sopiant me amaritudinibus inauditis, & non timebo quoniam tu mecum es. Imo tunc mihi vere refulges, curae vallatus angustiis, sum omni humano auxialio destitutus, cum intrauerunt aquae usque ad animam meam. Abiectum & repudiatum ab omnibus creaturis me peccatorem a
nequissimum , de omni malo dignissimum impugnet, & stimulet, obsecro, tota huius mundi machina, vi mecum sit stella Marina. O f ix cum fuero ex omnibus exprobratus, conculcatus , de conturbatus, & ab hac stella susceptus. Stella est maris,& in amaritudine positis ipsa relucet. O quam dulce , de delectabile oculis, hanc lucem videre. O quam bona S amabilis commutatio, omnem mundi consolationem abhorrere, longe a se irrecuperabiliter elicere pro refulgentia stellae maris. Plus valet una sola illustratio huius stellae, quam omnium possessio mun danorum . Quis omnis amaritudinis, compasSionis, cie passii O-nis mare non intrabit gaudenter , ubi refulget haec stella; nec Paveat cor persectuin , quia impossibile est naufragium fieri irradiante hac stella, nec potest nubes aliqua interponi nisi volenti. O Domina mea,tu in hoc mari es nobis nauis sustetans &portans, anchora stabiliens& firmans, gubernaculum dirigens& rectificans , velum deducens & obuinorans, stella refulgens αsalutis portum demonstrans; imo impetrans, conteruans. Quis ergo non libenter hoc mare compunctionis, pallionis, & com passionis intrabit,ubi tu nobis subuenis,&ministras in omnibusl
. Imo ut plus dicere audeam, tu es Maria amarum mare
facta, propter Filii passionem , & nostrarum iniquitatum compassionem, non quod aliquid tristabile patiaris , sed considero
mentem tuam secundum quod in hac vita iuxta Crucem vivebas. Hoc ergo duplex intremus mare , scilicet tuo Filio Crucifixo, & tuo cordi sibi confixo compatiendo , & de nostris iniquitatibus , quae tantae necis fuerunt occasio, intime contristando , si volumus cor tuum intrare quod factum est mare magnum,& nimium spatiosum . Quis non libenter ergo intrabit hoc mare , ut pomi cor Virginis introire ' Hi certe bene intrant cor tuum, & sunt continue in corde tuo, qui Filii tui ruminant comtinue passionem . Improprie ess enim, mater piissima, Riij tui intrare vulnera, Δ non intrare cor tuum, quia illa vulnera sunt iacorde tuo perpetuo collocata. Sicut enim illa stigmata sensu ererunt in Filii tui corpore, lih semperta in Matris mente. Quis ergo tardabit' Qiris amplius pigritabit, hoc nauigium introire dulce est de te audite, sed culcius de te cogitare; dulcissi