Vita s. Anselmi episcopi Lucensis commentarijs illustrata per r.p.f. Lucam VVaddingum ordinis minor. Accesserunt eiusdem sancti viri opuscula

발행: 1657년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

contra

8 Commentaris

necessitate ita emagitante,& iusta fortassis causa urgente, concessit. Signa tantum sunt sacrae rei, potestatis scilicet ecclesiasticae acceptae, vel accipiendae baculus ,&anulus, non tamen in semetipsis adeo sacra, ut actum ordinis supponant, aut sacramentum eontineant, sed actum quendam iurisdictionis externae, cuius concedendae non est simpliciter incapax potestas saecularis, si aliquo ineuitabili casu a Pontifice recipiat facultatem . At quae Sacramentum includunt, vel facultatem disponendarum Ecclesiarum, vel rerum ecclesiasticarum, aut potestatem animarum regendarum , laicis sunt penitus interdicta, & solis ecclesiasticis a Christo concessa. In eo consistebat perniciosus error , & mani festa haeresis illorum, qui Guiberto Antipapae & Henrico Reg, tunc adhaerebant, quod Ius In uestiturae Ecclesiasticae Imperatoribus ex ossicio competere contumaciter, & obstinate contendebant, & licitas illas inuestituras esse sibi aliisque persuadebant. Eas vero tanto studio sibi vendicabat Imperator, & qui circundabant ministri, Ecclesiae temporalibus lucris inhiantes, & nundinationes circa haec exercentes , eo duntaxat tendentes , ut Vel pecuniam extorquerent. vel sibi inordinate subiectas Epsicoporum emcerent personas. De his videndus illius temporis scriptor Goffridus, Vindoeinensis Abbas apud doctissimum virum

Iacobum d c,reiserum lib.2. contra Replicatorem , & Ioanne Liigdunen. Archiepiscopus apud Baronium tom. I a. Annalium .

Valde cauendum est Pontificibus ab huiusmodi priuilegias saeculari potestati concedendis, ne impetratum a Sede Apostolica beneficium, in Ecclesiae demum conuertatur maIeficium. Obvia sunt exempla, sed illud omnium hoc ipso tempore maxime perniciosum, concessiim scilicet, vel confirmatum Henrico Regi in Concilio Romano ius super electionem , aut confirmationem Romanorum Pontificum , propter extinctum a patre Henrico Tertio schisma , & legitimum Pontificem, Romanae Ecclesiae pace reddita , constitutum ; quo filius abusus est ad nouas excitandas scissuras, dum eius authoritate, & potentia duo PseudoPontifices Cadalous. & Guibertus contra duos sanctis Iam os Pontifices Alexandrum Secundum, & Gregorium Septimum sunt intrusi. Qualiter autem Anielmus in eum , quem nunc i git , prolapsus sit errorem, infra dicemus. II Catholica eum electioni reseruauit. Reseruatus Catholicae electioni per Gregorium , quod mox dicemus, nullam tunc admittere voluit ab Henrico collationem , neque per Alexandrum alia praecessit electio, uti iam insinuauimus. r Rex Diqitigoo by Corale

82쪽

In vitam S. Anselmi. ς'

x et Rex autem quasi despectum. Batonius & codex Mantuanus addunt, atque confusum. Nil mirum, quod aegre tulerit Henricus Anselmum tanti nominis virum , summi Pontificis ne.

potem, Episcopi Cardinalis comitatu conspicuum, se neglecto, nulla admissa Episcopatus collatione , aut inuestitura discesisse . Duplex enim detrimentum expendit, & timuit, tum lucri cessantis, etenim ut ipse ρ Anselmus postea obiecit Guiberto Rex L Anm. tuus sine intermissione vendit Episcopatus suos ; tum laesi , vel im- z.λμ φminuti iuris Imperatoria, nam ut idem testatur Anselmus: Edi ta proposuit, ut nullus haberetur Episcopus, qui a Ciero electus, veId populo fuisset expetitus, nisi praecessisset honor regius : id enim sibi obstinate persuadebat, ius conferendi, seu inueniendi dignitates ecclesiasticas sibi ex officio competere, & Pontifices Romanos ab Imperatoribus ad arbitrium institui, ac destitui, poni, reponi, ac deponi posses. II Defuncto itaque praedicto Papa Alexandro , Romae anno Io73. decimo Kalend. Maii post annos undecim, menses sex, &dies viginti duos fortiter gesti, & miraculis a Deo comprobati,

Pontificatus .i DMm sanctissimus Gregorius in Romanum Pontificem. Ipso die, quo Alexander sepulturae traditus est, in Basilica Lateranensi , acclamatus est, & petitus in Pontificem Hildebrandus Camdinalis Sanctae Romanae Ecclesiae Archidiaconus, ct mox in Ecelesia sancti Petri ad Vincula a Cardinalibus, uniuersoque Clero electus , & inthronizatus sub Gregorii Septimi appella

1s Diu resistens. Acta Vaticana de rebus gestis Gregorij

Septimi testantur ad vocem cleri, & populi acclamantium , &dicentium Hildebrandum Archidiaconum S. Petrus elegit, illum nimis expauisse, & quasi extra se raptum cucurrisse ad pulpitum , ut populum frequentem sedaret, & a sua intentione rece- Ω, iumdere , ac retrahere potui si et,&c. Et demum post multa addunt, eum inuitum, & moerentem in beati Petri Cathedram fuisso in thronietatum . Sed & ipse Gregorius insepistola ad Guiber- .ua bis tum Rauennatem, & alios, resert populum nullo ei relicto con- t Greg. sulendi spatio, violentis manibus ad locum Apostolici regimi- l l .ep. 3.nis rapuisse: sibique reclamanti appropriat illud Psalmistae,

Laborauι , clamans, rauca facta sunt fauces mea. Insuper ut su- h Ptam. pra dicta acta recensent, nuntioS misit ad Henricum Regem, qui si attentius orarent, ne suae electioni praeberet assensum.

83쪽

6o Commentarij

Gregorium Anselmus in sectandis virtutibus aemulator , in pansionibus , & aerumnis socius, in subeundo Pontificali onere, dein deponenda carnis sarcina contemporaneus; eodem scilicet anno, quo Gregorius, Episcopatu donatus, & nouem post Gregorii obitum decursis mensibus, vita defunctus in exilio , ita ut cum Gregorio etiam illa ultima verba vere: & proprie posset proferre: Dilexi iustitιam , odivi iniquitatem, ideo morior in exilio. Vide Paulum Beriarediensem in vita Gregorij VII. ante finem. II In Lucanam Ecclesiam ess ct ipse electus Episcopus. Statim ferme in ipsis sui Pontificatus auspicijs, anno supramemorato Io 73. Anselmum elegit Episcopum Gregorius, ad Pontificatu in assumptus, uti dixtinus , decimo Kalen. Maii . Etenim in Greis. epistola ad Beatricem Marchionissam , & filiam Mathi idem lib. i. p. scripta octauo Kalend. Iunis huius anni, iam electum refert, ita k x- dicens s De electo vero Lucensi non aliud vobis respondendum esse pervidimus, nisi quod in eo tantam diuinarum litterarum scientiam , & rationem discretionis esse percepimus, ut quae sit sinistra, quae dextera, ipse non ignoret. Qu9d si ad dexteram inclinauerit, valde gaudemus : sin vero, quod absit ad sinistram, utique dolemus: sed nullius personae gratia , vel fauore impietati assensum dabimus. I Spectant haec ad Inuestitu-Videnu. ram Episcopatus, quam timebat Pontifex Anselmum ab Henrico Rege admissurum , de qua dicemus inserius .i8 Atque ab illo postmodum relusise consecratus e Neque co-ὰ .I. dex Mantuanu. , neque Baronius habent religios/. Intercessisso V=ς μ' autem menses aliquot inter electionem ad Episcopatum, de consecrationem constat ex epistola iam citata ad Beatricem & Ma thil dem scripta 23. Maia , & alia data ad ipsum Anselmum K a. lend. Septembris, mox referenda, in quarum utraque intitulatur tantum Electus . Gregorium autem in pretio habuisse Αnselmum vel exinde constat, quod in Pontificatus initio eum statim nobilis designauerit Ecclesiae Episcopum , S a semetipso vo-

Floret. luerit ordinatum Florentinus consecratum ait 23.Octobris, sed

. ι i prima Cardinale Petro Igneo Episcopo Albanen se . At hoc valdi distordat a constanti, & repetita assertione nostri authoris doconsecrato Anselmo per Gregorium . 19 Saepius cum eodem religiosissimo Ordinatore suo moraretur . Vt secum commoraretur, & familiariter adhaereret, ipse Cregorius etiam ante ordinationem per epistolam, iam producendam , inuitauit. ro Vib

84쪽

In vitam S.Anselmi. 61

1o Vitam eius considerauit inessabiliter mirabilem, ac mirabiliter inessabilem . Quotquot fuerunt illius temporis boni, pijquo scriptores, Gregorium summopere commendant, vitamque extollunt a religionis Eelo, a fidei tuendae constantia, a fideli Pontificatus administratione, a virtutum splendore , a iustitia, a tem .perantia , a sanctitatis excellentia miraculis comprobata ; unde& meruit inter Sanctos connumerari, & a posteris miris enco miis celebrari. Tria illa praestitit Ecclesiae Catholicae beneficia incomparabilia: e manibus saecularium Principum, Ecclesiarum vendicauit inuestituras; liberam electionem Romanorum Ponti-fieum postliminio restituit; disciplinam ecclesiasticam penitus collapsam reparauit. 2 I Reuelationibus etiam diuinis iucundatus est. Hildebrandum in minoribus, antequam ad Pontificatum ascenderit, diuinas habuiste reuelationes & visiones , sanctus Hugo Abbas Cluniacensis, testis oculatus, coelestiumque fauorum cum Gregorio consors, retulit Uuillelmo Malmesburiensi, illius temporis Historico , quas ille diserte recenset. 22 Verum etiam eontinuae afflictioni. Post haec verba habentur apud ' Baronium , quae sequuntur Nam saeculi blandimentum , corporis delitias, quibus gaudent homines, ipse sibi iam

tunc conuertit in tormentum , abominando quaeque tanquam venena mortis amari,simae. Cibos quoque delicatissimos quoniam habebat exosos , dum interdum a circumsedentibus sumere cogeretur , infirmitatem, aut votum, aut qualibet occasione honeste finxit, ut desideratam obseruaret Castimoniam, & conuiuantibus non inferret tristitiam J Sed haec in nostro Apographo oportunius & concinnius intra sub S. 17. leguntur. 23 De manu Regis anulum suscepit, ct pastoralem . Qui stat, videat ne cadat. Stetit quidem sub Alexandro Anselmus, nolens Henricianam inuestituram , cecidit tamen sub Gregorio ,& quidem non semel praemonitus per litteras supra notatas ad Beatricem , & filiam, deinde per istam, quae sequitur, epistolam, ad ipsum hac eadem de causa transmissam .

GREGORIUS , oci

Anselmo Dei gratia Lucensium electo Episcopo, cdic.

OVoniam iraternitatem tuam sincerae charitatis affectu , &dileximus , & diligimus, quae tibi seu verbis, seu litteris super utilitate vitae tuae scribere curamus , ut indubitantes

Suatis Pontifex

n MaIm. de gestis Reg. Angliae l. 3.

85쪽

62 Commenta iij

ter accipias, oportet. Ut enim viam , qua ambules, postulasti, tibi notificaremus, nullam nouam, nullam expeditiorem scimus ea , quam nuper dilectioni tuae significauimus, videlicet, te ab inues litura Episcopatus de manu Regis abstinere , donec de communione cum excommunicatis Deo satisfaciens, rebus bene compositis, nobiscum pacem possit habere. Personae namisque tales hoc opus conantur perficere , charissima utique filia nostra Agnes Imperatrix, nec non & gloriosa Beatrix cum Mathilde, Rodulphus quoque Dux Sueuiae, quorum religiosa consilia spernere nec possumus, nec debemus . Quod si praefati operis persectio dilationem quacunque occasione contigerit habere, . interea nostrae familiaritati poteris adhaerere Romae, & nobiscum seu aduersitatem , seu prosperitatem communicare. Datum Capuae Kal.Septemb. Indictione incipiente duodecima . JVbi, vel quando ab Henrico Anselmus inuestituram acceperit , vitae author non recenset. Id fecisse cum iam a Gregorio esset ordinatust, Baronius insinuat, & hunc errorem ita tempe- et ii ''' rat, ut dicat, virum doctissimum, pariterque sanetissimum, licet ad breue temporis spatium declinauerit ad sinistram, tamen poenitendo quam citi Isime esse conuersum ad dexteram; & ut filius dexterae aduersus Schismaticos omnes inhaesit, dum vixit,

Sanctae Romanae Ecclesiae, fuitque in omnilius certaminibus ipsi Gregorio manus dextera , eademque potens aduersus hostes e

clesiis semper intenta J Et infra sic ad tempus lapsus est pedibus , ut tamen animosior sit redditus ad curtum , & verticen

Christianae perfectionis violentus attigerir, & palmam arripuerit sanctitatiS.

14 Sed O Dominus Papa id solum aliquando vituperauit in ν,d.ὸκ 1llo. Aliquatenus excusari potuit Anselmus acceptae ab Henrico .--μfInuestiturae, quod ad tempus duntaxat hoc ei fuerit a Gregoriosi t prohibitum , donec inquit communione cum e xcommunicatis Deo satisfaciens rebus bene compositis nobiscum pacem possit habere. At constanter litteris Henrici ad Gregorium scriptis , ' Lib. i. quae in ' regesto eiusdem Pontificis inter hoc anno datas haben- P. 9. tur , debitum erga sedem Apostolicam famulatum, & filialem erga Gregorium reuerentiam exprimentibns, Henricum rerum

male gestarum poenituisse, & Pontificis circa res ecclesiasticas , α alias quascunque consilium , dc auxilium obnixe expetiuisio. Deinde ipse Gregorius altera post suam electionem die nuncios ad Henricum misit, ut electionis de se factae certiores reddereκ e.

ti rogarent; ne consensu suo illam stabiliret, sed dissensu impro

86쪽

In vitam S. Anselmi. 63

baret, nesciens perquam aliam viam graue sibi onus violenter impositum , deponere posset: neque se Pontificem consecrari permisit, donec Henricus Gregorium Episcopum vercellensem, Italiae regni Cancellarium , ad Urbem transmisit, ut testantur acta Gregorii supra citata quatenus authoritate regia electionem ipsam confirmaret, & consecrationi eius interesse studeret. J Addit insuper Lambertus Schameburgensis misso ad hoc ipsum Eberhardo Comiti Grecorium dixisse, sibi violenter a

Romanis hanc ecclesiastici regiminis impositam necessitatem , , cogi tamon nullo modo potuisse ut ordinari se permitteret, donec in electionem suam Fam Regem , quam Principes Teutonici regni consensisse certa legatione cognosceret: & hac ratione distulisse adhuc ordinationem suam , & siue dubio dilaturum , donec sibi voluntatem Regis certus inde veniens Nuncius intimaret. J & addit. Hoc ubi Regi est renuntiatum, libenter suscerit satisfactionem, & laetissimo suffragio , ut ordinaretur , manauit. J Hoc sortassis tempore Anselmus inuestituram adini sit , grauiori commotus exemplo,& maioris negoti; pondere expectatae , & admissae per Gregorium confirmationis. In aliquo tamen excessive, vel defeciste Gregorii indicat increpatio. Fit Monachus regulae sancti benedicti, edi Cmniacensium consuetudini subiectus. Ita meus codex, & Mantuanus, sed In. Paenitet gol stadiensis impressus, omisit o Cluniacensium consuetudini, hahet tamen Baronius. Subiiste vero regulam sancti Benedicti ilia, δ'' ' congregatione, & monasterio Cluniacensi, habetur ad finem legendae. Insigne quidem illud monasterium , a Tedaldo Mar- g. o. chione Mantuano sub annum M. VI. inchoatum ad Eridani ri- Done

pam , decurrente ex alio latere Laraonis amne , unde nomen ac- λ. citat.

cepit Padilaronis,composito Vocabulo a Padi, & Laronis circum- ii 3 p/g-

fluentibus fluminibus. Amplis smam habet structuram pro cen li tum quinquaginta Monachis, pinguissimos redditus , comino- zz

dum aduentantium hospitium. Religione , & disciplina quidem monast. monastica celeberrimum, inter praecipua ordinis sancti Bene-pa- 9. dicti coenobia venit computandum . Ab urbe distat Mantuana

X . u. P. viris sanctissimis , & doctillimis, per temporum aetates

florentissimus a s16 Mutato tamen habitu . Cod ex Ingol stadiensis reum .sbi habitu monastico restauratur, nana de illum subtrahere sibi: ' Do ininus Papa minabatur J In idem utraque lectici recurrit; quod mutari scilicet voluerit Anselmus habitum Episcopalem in monachalem, atque hunc impetrauit sibi relinqui. Fortallis

tanto

87쪽

Vide

nius in vita s. Atia gust. c. s.

64 Commentari j

tanto haesi inter monachos tempore, ut prosessionem emiserit, vel ex breui incolatu adeo sacri illius instituti amore urgeretur, ut saltem externam vestem,tesseramque piae militiae voluerit deinceps gestare ; quam tamen sub Episcopali habitu usque ad moditem celasse , nescio unde Arnoldus Uvion , & Antonius Posseuinus acceperint. Vel hinc omnino conuincitur in adolescentia , seu ante susceptum episcopatum, non fuisse monachum, ut cum Ciaccono quidam autumant, nec in monasterio sub disciplina regulari discipulum fuisse Gregoria Pontificis, prius monachi Cassinatis, vii affirmat ' Donesmundus, inde probabiliter hau Dio errore , quod author infra vocet Gregorium Anselmi magistrum . Et quidem hoc ipso loco id idem author insinuat, dicendo, fit subito monachus regula sancti Benedisti , nihil subindicans ante hoc tempus peractae, au susceptae vitae monachalis . Imo clericum Saecularem fuisse, quando traditus est ab Alexandro II. Comitissae Mathildi in directorem ,habet Ptolomaeus Lucensis infra citatndus. Vide Benedictum Luchinum in chronicis monasteris Mantuani cap. s. ubi breui tempore illic habitasse Auselmum insinuat. Ab hoc loco usiiue ad g. 27. de abstinentia AnseImi omnia ferme , eaque grauissima, di memoranda desiderantur in cod. Mantuano. et Mitissime aggreditur , monet, blanditur , OIuadet. Emolliunt animos verba mansueta , sed aspera frequenter irritant, de obdurant. Vnde Dominus eos increpavit Praelatos, v quι cum

austerιtate imperabant, ct cum potentia , quia subditos suos non tranquille ratiocinando corrigere, sed aspere inflectere dominando festinabant. Cum dominus discipulos ad praedicandum misit, illis ν virgas serre prohibuit . I id est virga inquit Ambrosius nisi praeferenda potestatis insigne, O viciscendi instrumentum doloris ἰ Eos misit ad feminandam fidem , qui non cogerent, sed docerent, nec vim potestatis eXercerent,sed doctrinam humilitatis attolerent .

et 8 Tanquam alicr factus religiosissimus Episcopus Augustinus, ut vitam cum illis peragat communem. Augustinus quippe i monasterium intra ecclesiam instituit, & cum Dei seruis vi uero coepit secundum modum , & regulam sub sanctis Apostolis eoniati tutam , maxime, ut nemo quicquam proprium in illa societate haberet, sed eis essent omnia communia, & distribueretur unicuique sicut opus erat, quod ia in ipse prior tecerat, dum di transmarinis ad sua remeastet . J19 Marchionissam D. Mathildam, al. Matbilitem: modo Comitis. Disilired by COOste

88쪽

In vitam S. Anselmi 6s

mstissam, modo Ducem ab authoribus , & aliquando Ducatricem 1 h Domnietone nuncupatam , celeberrimam scilicet illam , plusquam virilis animi foeminam, heroinam multis praeclaris dotibus insignem, dominatu potentem , opibus locupletem , summis Italiae Principibus parem , solis Romanis Pontificibus deuoto obsequio inferiorem, pietate incomparabilem, de qua DoinniZo ex testimonio RangeriJ Episcopi Lucensis coaranei , ita cecinit Plus laicis eunctis Mathildim R angerius scit Intentam legi domini , Utaeque perenni. Ecclesiae Romanae propugnaculum, Schismaticorum exitium. Petri Apostoli filiam per omnia dignissimam, cui facultates uniuersas donauit, mentemque sacrauit. Illius proinde memoria in benedictione est apud omnes Catholicos, sed & adhuc viventi testimonium hoc praebuit Abbas . Vrspergensis nonnihil ei clem aduersus. schismaticis Henricianis magis propitius: sua

ιι mirum foemina sicut nemo nostris temporibus ditior, ac famosior, ιta nemo virtutibus oe religione sub latea professione reperitur insignior . Eius corpus ex monasterio Benedictino supradicto ad Basilicam Vaticanam transferri curanit Urbanus VIII. fel. reis cota. Pontifex, ut in eodem templo cum D. Petro requiesceret, quae sanctissimo Apostolose, suumque patrimonium amplissimum consecrauit. Eius monumentum ex pario lapide pulchre constructum , gratissimus , rerumque, quas sortiter, & pie praeclara gessit virago, doctissimus Papa erexit, tertio ad dexteram

ingredientis peVitilio , a parte interiori, illius imagine & trophaeis superiori parte exsculptis, & inseriori hoc inciso Epita.

BANUS VIII. PONT. MAX. Comitissa Mathitat , virilis animi semina , Sedis Apostolica propugnatrici ,

Pleiate insigni, liberalitate celeberrima , Huc ex Mantuano sancti Benedicti, Carnobio translatis ossibus

Gratus aterna laudis promeritum Monumentum Posuit.

ANNO M. DC. XXXV.

89쪽

ues Commentarii

3 o B. Papa Leo M. sub decreto anatbematis statuerat. Ἐjd vel qualiter in reformationc ecclesiae Lucanae Leo VIII. dietus - IX. constituerit, non aliunde melius . quam ex ipsius diplomate , quod ex tabulario ecclesiae Lucensis hic exscribimus, poterit

constari.

LEO EPISCOPUS SERVVS SERVORUM DEI

Canonicis principalis , ac maioris Eccles a in ciuitate Luca, Deo ac sancto Martino confessori regularem vitam inibi ducendo, o castitatem seruando famulaturis. CV M ad bona ecclesiarum firmiter obtinenda magna sit

adhibenda sollicitudo , ut eorum qui casse ac regulariter sancto altari seruire desiderant, animae seruentur, & corpora , auidiori est procurandum desiderio , quia dum inibi laborant fideliter deseruire , oportet eos inde Canonicum usu in victus, ac vestitus accipere, nedum ista piae necessitate quaeritant, culpam vagationis iucurrant. Huic siquidem vestro defectui beneuola incompositionem , ac benignam prouisionem volentes impendere, piae Apostolicae authoritatis Pagina , omnia quae ad communem usum regularit uiuendi modo habetis, vel in perpetuum habituri estis, aut Episcopi vestri concessione , qui nunc est benevolus , & hilaris vester adiutor, frater, & Coepiscopus noster Ioannes, aut seccessorum suorum, vel aliquorum fidelium charitativa donatione; volumus rata vobis, & confirmata, & nulla ratione violanda est . Et si Dominus Deus humilitatem Ecclesiae suae misericorditer respiciens, Ecclesiam vestram ab uxoratis presbyteris, & omnino a dominica oblatione repellendis , liberaueri , pro incestis casti, pro immundis mundi restituantur, &hona, quae habent ecciinaltica ,quae illi luxuriose vivendo disisipant, in communem .sirm Canonice cohabitantium redigantur , sicque horum exoptabilis interitus , pastoralis fiat familia desideratissima salus, nec in praebendis dandis aliquam pretii, aut venditionis molestiam ab Episcopo suo sus ineat hic fidelis

conuentus. Vsque modo igitur tenebrae, nunc autem lux facta in Domino, ut filii lucis ambulate, ut unanimes uno ore honorificetis Deum , & patrem Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula, quivi vos construet, ct confirmet in frater

90쪽

In vitam S. Anselmi. 6

na concordia: dilsipator vel rae Congregationis dissipetur, contradictori contradicatur, quilibet Episcopus ve1ier vos in hoc ignorans ; illi de quo dictuni est , quia omnis ignorans ignorabitur,as imitetur. Coadiutor vester per Martiuum sanctu ni ferri per adiutus congaudeat, optamus, diuinae retributioni vere dicens , adiutorium nollrum in nomine Domitii. Datum q. Id. Martii per manus Federici Caucell. vice Domini Herimanni S. Apost. Sedis Arebicancell. Coloniea. archiep. Dino D. Leonis Papa tertio. Anno Christi Ios i. Drd. q. 3I Accidit igitur vi eandem ad climatem Lucam sanctissimus Papa Gregorius VII. veniret. Id accidisse anno io 7 7. quan- Hevisu

do Gregorius cum Matbit de declinaturi insidias,& fraudes Hen- rici e Gallia Cisalpina di munimento Canusino, ad loca tutiora

Tusciae pertransirent; dolos autem, & fraudes, quibus Henricus Flore iit. eos illaqueare & capere tentabat, ita dDomiarao qui iiderat, li. .pag. historica terie, non poetica fictione recenset post narratam immensam , quam posuit operam Mathildis, ut reconciliarentur iGregorius & Henricus. Aute dies septem , quam finem Ianus haberet, Ante suam faciem concessit Papa venire Regem; cum plantis nudis a frigore capti i , In cruce se iactans Papa , sepissime clamans Parce beate Pater , piὸ parce mibi peto plane. Papa videns flentem miseratus ei, satis est, est . . . Nam benedixit eum, pace m tribuit sibi, demum Missam eantauit, corpus dedit o Deitatis: . is i. Secum conuiuans Iuper arcem, quι CayAsinam,

Ipsum di misit, post uam turauit, ιVrbcm Reginam, qua sabat turba maligna

Pontificum , valde metuentes hanc fore pacem . Maiον eraι cunctis Guibertus, Episcopus υrbιs Rauennae doctus, sapiens, o notitis ortu ,

Extiterat, Parma eluis seu Clericus ante, .

Dum fuit electus Gregorius , iste Guibertus

Ipsi iurauit, conιra quem nunc mala DKGt - . . Regis enιm mentem contra Papam doceι esse . iReaeque dιe sexto remeauit Bibianetllam I . . ,.

Corde dolo pleno, cum plena mente veneno. N. -

Pastor felle carens ad eum descendit ab arce,

Crebro scripta supra; mox es Comitissa secuta . I et Cal.

SEARCH

MENU NAVIGATION