Vita s. Anselmi episcopi Lucensis commentarijs illustrata per r.p.f. Lucam VVaddingum ordinis minor. Accesserunt eiusdem sancti viri opuscula

발행: 1657년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

8ν . Commentarij

cognouit, δe vehementer expauit, & illico ad Eeclesam S. Petri rediens, domo Capitolina , & Leonina ciuitate destructa , valefaciens Romanis, cum eodem Gutherio non sine multo rubore aufugit. In sequenti vero die antequam Senam Rex peruenisset, memoratus Robertus Dux tanquam Leo sortissimus Ro- .r mam violenter intrauit, quam non per triennium , sicut Rex Henricus, sed una, & eadem nocte cepit, atque beatissimum

Patrem, fle Dominum suum Papam suffragantibus sibi Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli meritis, ab obsidione , qua tenebaturi potentissime liberauit. Sic itaque ipsam venalem ciuitatem velociter expugnatam, sicut gloriosus triumphatort ' : Per Plurimos dies possedit. J His concinit g DomniZO. eicit. Pervigil Rector Gregorius ex grege fesso,

uiri Polluta Cathedra multum quoque condolet atque , i o. i Sperans in Petrum rogitat pugnare Robertum Normannum quendam , qui Regem depulit extra

Vrbem , qui veluti perstratam damula fugit

Francigenam, montes ultra rediens malus hospes.

ω' 7 . Miracula, qua per eum operatus est Dominus. Biblio- i' thecarius in actis Gregorij. Ad cuius itaque corpus in B-Maz- thaei Basilica honorifiee tumulatum mirabilis Deus multa mi

raeula e perve alignatus en 'Ad eon tacitum eius mitrae ad D Os reum Anselmum transmisiae, & virtute ipsius anuli, quales factae sint curationes mirabiIes, noster author in serius enarrat. Obij canno M. LXXXV. die xxiv. Mail & in numerum Sanctorum , ascripto eius nomine in Martyrologio Romano , relatus est.' 7s. Per noIram direxit paruitatem . Vbique occurrunt argumenta familiaritatis, re aut horitatis huius nostri authoris apud Anselmum, quae eonfirmant nostram opinionem, non ex communi genere famulorum siue domesticorum illum fuisse , sed ex gremio capituli squalis erat Primi certatus in constitutum. Vide

quae diximus num. Ia

76. Facto itaque congressu eve.Sermo est de conflictu Mathil -ν Η... dae cum Schismaticis sub sortalitio Sorbaret in ditione Mutinensi, Wisis is quos noctu aggressa consternauit, & iugauit, praeclis opima . --μ Berioldus Conitantiensis victoriam hanc reponit sub annum

M. LXXXIV. paulo post Henrici recessum ab Vrbe, & discessum in Germaniam, de liberationem Gregorij ab aree S. Angeli. EO-' dem inquit in tempore milites prudentissimae Dominae Mathildae in Longobardia contra fautores Henrici, & inimicos S.Petri viriliter pugnauerunt, e quibus Episcopum Parmensem, α

112쪽

In vitam SAnselmi 8

sex capitaneos cum alios fere bonis militibus centum ceperunt. Equos etiam plusquam quingentos, & loricas plurimas, & Omnia tentoria inimicorum pleniter potiti, victoriam habuerunt . II . Potestatem ei, ct vicem suam Dominus Papa comm6ιt. Eodem ipso anno , quo Henricus ab Italia recessit, & Schismatici hebetati languebant, plurimique ab Imperatore deficientes, Gregorio adhaetebant, datam hanc potestatem Anselmo refert Baronius . vi poenitentes benigne susciperet ad Catholicam communionem , & indulgentias insuper impertiret iis , qui lincero corde , Zelo puritatis pugnarent aduersus Schismaticos. Prosecto hoc honore condignus erat, quem summi Regis V Dcarius voluerat honorare. Iudicauerat iure merito Gregorius ita glorificare Anselmum, qui tot annis ei fideliter seruierat , qui tot pro eo subluit labores & pericula. Ab una Lucensi eie tus ecclesia super omnes ecclesias Schismaticorum Lombardiae constituitur cum plenitudine potestatis Apostolicus Legatus: &qui anno praeterito Romam venire non poterat, Proni itu Simpeditus ab Henrico, ne ad Synodum accederet, hoc anno Catholicis episcopis,uniuersisque ad sanctam Sedem properantibus ponit praua in directa, & aspera in vias planas . 78. Apologeticum vn m diuersis ex Sociorum Patrume votuminibus compilauit. Hic Apologeticus est pars secunda illius operis tripartiti, quod contra Clementem, seu Gu Ibertum Antipapam scripsisse Anselmum, ait Henricus Canilius, & iple' edidit tomo 6. atque inde translatum est ad finem tonat II. BI-bliothecae vet. Patrum; utrobique tamen initium discrepat ab illo , quod Posse uinus a signat. 79. In Lamentationes Ieremia c. Neque commentarIum istum , neque alterum in potissimam Psalterii partem, hactenus potuimus reperire. Circa utrumque valde errat Sixtus Senensis, dum Anselmo Lucensi in omnes Dauidicos psalmos tribuit librum unum, & in Ieremiam Prophetam explanationis librum alterum. Loquens deinde de Anselmo Mantuano EpINcoseo Psalterium inquit a principio libri usque ad versiculum Dialmi III. Benediximus vobis de domo Domini , breuiter ac dilucide exposuit, lamentationes etiam Ieremiae consimili studio prosecutus. J At nullus fuit in serie episcoporum Mantuanorum Anselinus nomine. Ex loco sepulturae, quam Mantuae A selmus Lucentis accepit, error processit: & ex uno duo fiunt Anselmi. Ille porro non nisi in Threnos Ieremiae, & in Psalmos centum viguiti octo usque ad versiculum denediximus vobis iubi nomi-

113쪽

9 o Commentari j

nomine Domini, sicut legendae refert author, non vero ad illum usque versiculum Psalmi III. quem citat Senensis, commenta rios adhibuit. De integris his commentarijs in Ieremiam , &Psalteri uin errorem praemisit Trithemius, licet haec duo posteriora opera suo tempore extitisse asserat i an vero nunc extent. Ie Igilorasse fatentur Canisius & Bellarminus. Commentario-

rum in Psalmos aliquot fragmenta habet Paulus Bernredensis in vita Gregorii VII. 1 Ut non am videretur eorpus, sed quasi spiritus totus. Non Bonau. dissumliter i S.Bona uentura dixit de B. Francisco, quod videba-hi vit. s. tur totus quasi quidam carbo ignitus , diuini amoris flamma Fraiic. c. succensus. J Et alibi: quod tanta erae carnis in eo ad spiritum

V00ς. ia, tanta obedientiae promptitudo, quod cum ille nite-η; A., ς tui ad Omnem Ianctitatem pertingere, ipsa non solum non ἡ-AUH. repugnaret, sed & Praecurrere niteretur. J De S. Basilio paritermis. S. Ephrem testatus est,quod in carne gradies, spiritu incedebat. i. i. Ι --δ enio de nocte, aut si priuatim potuit, in die fecit permul- ὰ, . s. si t P rδsis loquendi monastica; cum enim vario ritu poenisti, io. . tentiali ab Abbate Venia peteretur errorum, hinc apud monastticos scriptores venia dictae sunt prostrationes, genuflexiones,

Incuruationes. His exercitatus apud monachos Cluniacenses Antamus, tam in terra prostratus a Domino veniam Detebat.

vide de his Benedictu Haestenum lib. 8. cliniuisit.monai .dis'. a. .ga. Mater omnium virtutum discretio. s. Fiancticus suos tibi, i. u ςipvloi iugiter docebat discretionem sequi, ut auream .ely. ' virtutum, non eam, quam caro suadet, sed quam edocuit Chrisiatus, cuius sacratillimam vitam exPressum constat ei te persectionis exemplar . J Discretio omni virtuti ordinem ponit: non tam ipsa virtus est, quam quaedam moderatrix virtutum, ordinatrix affectuum , & doctrix morum. 83. Sicut sancta praecipit authoritas . Concilij scilicet Romam sub Gelasio Papa celebrati, & refertur c. sancta Romana d. s. ubi etiam reliqua quet hic sequuntur, ordinatim precipi ututa 83. Sic t Beatos. Leo Papa consituit. Legendum puto Gelasius Papa constituit. In praedicto enim capitulo refertur, quod apocrypha secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana Ecclesia leguntur. J Verum est sub Leone IX.'Humbertum Cardinalem episcopia in Sylvae Candidae, Apostolicum Legatum ad Imperatorem Constantinum Mon machum destinatum, in responsione, q iam Constantinopoli adhibuit impio libro Nicetae Pectorati, post reiectos tanquam

114쪽

In vitam S. Anselmi. 9I ,

apocryphos ex saninorum Patrum sententia Clementis Librum , id est, Petri Apostoli Itinerarium, & Apostolorum canones, exceptis quinquaginta capitulis, subiunxisse: Vnde nos quoquo omnem apocryphum abijcientes , dedignamur audire eorum. fabulosas traditiones, quia non sunt sicut lex Domini. J Habetur haec epistola, seu responsio Humberti ad calcem tomi undecimi Caidaaronii,& resertur d. Id. c. Clementis, ubi in subiectis notis causa redditur , cur sub nomine Leonis, caput illud

ex Humberto desuinptum, recitetur. Veruntamen verba illa huius capitis mentem nostri non attingunt authoris. Ritus etiam

ecclesiasticos diligentissime obseruasse constat ex testimonio coaevi & familiaris authoris uicrologi de occlesiasticis obserua- Microl. tionibus, qui de formandis in missa quinario numero crucibus ς P 7. super,calicem,& corpus Dominicum loquens, ait: Sed reuerendae memoriae Gregorius Papa, secit, ut praediximus, quod B. Anselmus Lucensis Episcopus ita ab eo se didicisse testatus est , &hoc ita semper obteruauit, nobisque itidem obseruandum ti missime inculcauit. J Concordant his, quae author legendae hoc ipso loco de Anselmo ait. Ante omnia vero id studia semper habuit, quatenus Sanctiss. Magistrum suum Papam Gregorium imitaretur in omnibus, adeo ut discrepare ab illo prorsus nollet etiam in aliquo. J Et paulo antea. Ordinem, S concordiam tam in cantu , quam in lectionibus, prout Sancti Patres statuere , conatus est obseruare. J8s. Nomine Teutonem . COd.Ingolstad. Temonem. Mantuanus Theounem.

36. Testamentum non fecit, quia Unde faceret, non habuit.

verba sunt Possidia de B.Auguilino. Testamentum nullum o fecit, quia unde faceret, pauper Christi non habuit. J Possid. in 8 . Vt in fide ac doctrina beatos. Papae Gregor , permaneamus. vita S. In fide scilicet & doctrina, luculenter a Gregorio iam pride tra- ρψδε ς dita, cuius mors per nouem menses Anselmi transiitu praece sit. 88. Muit huic bcnedictioni c. Miraculum hoc deest in

cod. Mantuano.

89. Reuerendissimus Sutriensis Episcopus , nomine Zonieto. Baron. Sabineni Episcopus Dominus Domniv . Nullum inuenio Domnihonem huius temporis episcopum Sabinensem. Ex hoc loco vel corrupto textu DomniZonem hunc in sirum cata- Bisitalogum Sabinensium episcoporum corriuauit Ughellus, ingenuer-bu fassus alibi nullam illius extare mentionem . Regizo autem , 'm-

quem ex chronicis Abbatiae Farsensis subnectit, valde diuersus M a est .

115쪽

est . Floruisse porro eo ipso tempore Bonizonem Sutrinum epis copum , pietate & litteris clarum, e sua ecclesia per schi inticos eiectum, ad Mathildam coniugisse , testantur tabulae Sutri na, sub hunc ipsum annum mortis Anselmi. Post varias aerum nas, S molestum exilium praesectus est ecclesiae Placentinati vhi a Schismaticis, & haereticis captus, eos Iis oculis , membratim incisus, gloriosum pertulit martyrium Anno M. LXXXIX. vii Baronius sub illum annum enarrat. so. Aderat si quidem Magalonensis cte. Quae sequuntur usque ad s. a. desiderantur in cod. Mantuano . Quod autem tot viri illustres, Cardinales , episcopi, & heroes adfuerint exequias Anselmi, nihil id mirum , dum Mantuat tunc haerebat Mathilda, in cuius aula magnates merebantur, ecclesiastici florebant, exta. les episcopi, & a Schismaticis male habiti, patrocinium , di refugium inueniebant. Ita testatur his versibus DomniEo. Catholicis prorsus fuit haec tutus quasi portus et Nam quos damnabat Rex , pellebat, spoliabat Pontifices, Monachos, Clericos Italos, quoque Gallos: Ad viuum fontem currebant funditus omnes, Scilice: ad dictam Dominam, tam mente benignam usque requirebam apud ipsam reperiebant .

De ιι bana πιδε, quin prosuit optima cunctis . Non ab ea moestus , si quis vir venit honesus,

Vnauam praeteri,i, sed consolatus abluit, Vesibus 9 Deris mustos haec nota Ducatrix Patres Catholicos vestisse quidem reminiscor. I. Damianus Cardanalis-R. E. qui O Abbas Nonantulani caenobis. Nullus occurrit sub Gregorio VII. aut Anselmi mortis tempore Damianus Cardinalis. Petrum Damiani Cardinalem Episcopum Ostiensem ad annum Io72. sub Alexandro II. deces.sisse diserter probat Baronius. Alterum siue nomine siue cognomine Damianum, vel ab Alexandro, vel a Gregorio Cardinalem creatum non reperio. Duos sub Alexandro lego Cardinales

Aule mirum,& Petrum Capuanos, & utrumque cognomino Cameanum, utrumque monachum Cassinate, & alterius coenobii

Abbatem .Quid si amanuesis pro Cameanu seripserit Damianumty2. Obdormiuit in Domino Venerab. Dominus oe parer noster Anselmus oec. Annum, diem, locum mortis & sepulturae distincte author notauit,cui per omnia eius cocordat toaetaneus ' Dom-nizo , virtutum imuper & miraculorum istud adiiciens testi

116쪽

In vitam SAnselmi. 93

Mensis vi aduenit, qui primus in ordine coepit, Eius in octavo, decimoque die , dominator In coelis regnans Anselmum vexit ad astra. Huic similis credo fuit hoc in tempore nemo roseium duplex monachorum , Pontificumque nocte die complens, corpus macerabat ut hostem. Catholicus , coelebr, pius, o sobrius fuit aeque . De cuius ver8 tristavitir morte fideles, Schismatici gaudent; erat his contrarius autem τί uem sibi commissum per Gregorium Comitissa, Vt decuit, digne sepeliuit maesta benignὰ .

intus Anselmi condiuit Mantua terris ,

De quo, quod gliscit, monstrasti CHRISTE Muibiles

Nam virtute tua fecit miracula plura Seruulus iste tuus.

Magna Ecclesiae iactura,& Comitissae moestitia eo defecit tempore Anselmus, quo firmius stabiliendae erant res Catholicorum contra haereticos,& Schismaticos, aliquot cladibus, & Henrici fuga in Germaniam non modicum labefactatos. Ecclesiue insuper uniuersali valde concustae & turbatae per Guibertum Antipapam prouidendum erat de pio, & prudenti pastore, qui impii, & superbissinu hominis furori posset viriliter resistere . Huic subeundo muneri apprime idoneum Anselmum iudicauit Gregorius moribundus. Tertio enim ante obitum die rogatus ut refert Leo Ostiens s) quid de Romanae Sedis ordinatione post obitum fieri vellet, edistereret, hortatus est, ut ex quatuor unum eligerent Pontificem , Desiderium Cardinalem, Hugonem Lugdunensem Archiepiscopum, Ottonem Episcopum ostiemsem , aut Anselmum Lucentem . Vehementer porro sub ipsum illud tempus mortis Anselmi colluctatum est cum Desiderio, votis omnium per annum reluctanti, quem magis desiderabi- Iem ipsa illa non ficta, sed vera humilitas, coniuncta cuin prudentia summa, religione praecipua, di singulari Principuni beneuolentia faciebat, unde cedere oportuit, nomenque assumere Victoris. Sepultus autem fuit Anselmus in ecclesia cathedrali S. Petri Mantuana loco honorifico, ex quo sub Bonifacio Nono,& Antonio de Vbertis , Mantuano episcopo translatum suis se per urbis Principem Fianciscum GonZagam post anno, ter centum ad nobile Sacellum a se hoc fine constructum,asserit s Do-nesmundus. In reger, incori uptus, barba fixa , & capillis capiti inhaerentibus cui dormientem potius, quam mortuum uice

res , inquit Arnolduo VVion iacet sub al-ri maiori in arcia,

tien. l.3. cap. 6 . Tramia tum murcorpus in

tegrum.

Dones. I. . Pag

117쪽

citat.

Commentaris

pulchre uolata argeutea, Serenisi. Mariae Ducisae, nune regentis Dono . Mantuani tanquam suum colunt patronum , & om-cio ecclesiastico, cultuque prosequuntur solemni, is .Kal. Aprilis. 93. Nosse etia volumus orc.deest hoc miraculu in cod. Mattiano. 9 . 'o L. peccator, presbyter , suus in paenitentia oec. Quid de hac expressione verborum, seu personae descriptione senseriamus supra, videre licebit num. I. 9 e. sequuntur a Leuerentioribus conscripta Iunt. Cod. Ingolilad. d. Recentioribus: legendum puto, ReuerentιorIbus adchinc incipere colicetionem miraculorum a Mathilda iniunctam suis Capellanis, inter quos viri erant utique Reuerendi, tantad Principis sacris ministeriis deputati. Hos itaque decora humilitate se retierentiores vocat ausior, inter quos erat ipse Episco-PuS Mantuanus, qui parreni etiam collegit suam . Omnia porro instania miracula octoginta, quae hic referuntur, ab Anselm usque ad Giem ab eius obitu quinquagesimum patrata fuiste re fert Baronius, uti ex ipsa habetur historia . Vnde ergo illa comparatio vetustioris & Recentiorum si intra quinquaginta

dierum spatium S ille vitam scripsit adiectis quibusdam miraculis , quae ipse aspexit, di reliqua variis locis edita a pluribus obseruata in unum sunt collectat Iussisse autem Mathildam, ut obseruarentur, testis est ex ipso coetu Comitissae Domni ZO, loquens de illius gaudio in gloriosa morte Anselmi. Inde triumpbando gaudet Comitissa precando. Hκius enim Patris precibus putat auxiliari. Cumque daret tumbae sancti miracula multa Proderet ut multis pest nos per fecta futuris Iustitiae cultrix, ea partim pingere iussit.

duae simul ct vitam Capellam sibi dictant. 6. Vobis scribemus. Huc usque epistola prima Vbaldi

Mantuani episcopi; & hic terminatur codex Mantuanus: 97. Miraculorum quaedam oec. Altera est haec epistola , vel epistolae pars Vbaldi ad Mathildam , uti indicat commemor tio Brixiensium, quorum in Prima meminerat. Et ex sequentatibus , praesertim ex S. 63. colligitur, multa ex ijs fuisse ad ipsum scripta, eaque coaceruata , ad Mathildam transmisia. 98. Petri haeretici.De Petro hoc in uasore ecclesis Lucensis,uidenue habet author 6.9. ac seqq.& nos diximuS n. 39. Ex hoc loco co- stat Anselmu usq; ad mortem ab ecclesia sua exulem fui 1le,eamq; sacrilege semper occupasse Petrum istu intrusum . Quanto autem

tempore post Λnses mi obitum in ea perstiterit, est incompertum.

Pisis Commentariorum.

118쪽

EPISTOLAM hane sub titulo Libri primi contra

Uvibertum & sequaces eius , edidit Henricus Ca-nsas tom. 6. antiqua Lectionis , sed non nisi epistolam nuncupandam manifeste docet Abbas ' Vrspeetenses illis a verbis: Scrisit posthac Anselmus Lucensis episcopus epistolam ad eundem 6igbertum , in qua illum prae au. logo. uaricatorem ac superbum cognominat , inter alia subiungens : ut ergo de beato Gregorio patre nostro dicam quod de Cornelio scripsit B. Cyprianus &c. Ubi mediocre fragmentum transscribit , quod in hac habetare sola , scuti figerius adnotaui in vita commenta ijs . b Aliam praemisisse Anselmum epistolam ad Guibe iam ipse Num 6 indicat sub initium sius epistola , dicens . - Scripsi tibi Num.j, pauca cum multo dolore, δc sincerae charitatis affectu , ut cognoscens errorem tuum redires ad cor &c. sed quia verba tua iniquitas & dolus &c. Ex quibus verbis perperam ιnfert Canisius de altera illa priori epistola intelligen um esse Vrspergensem, cum totum illud fragmen-r m ab Vrspergese relatkm, non nisi in hac reperiatur epistola . Adde quod epistola formam ct methodum praeferent pr ncipium, ιontextas ,πι nis usus v cub. Loca sanctorώm Patram, o quae aliunde con se indicabant ν , nos m hac epistola binisque sequentibus vinulis di

tincte citauimus , numerosque marginales adiecimus, ut

119쪽

Greg. in

Isaiae 66.

Prou. s Isaiae I . I. Thess.

Opuscula

ROPRIA M es bonarum mentium ibi metuere culpam , ubi non est; reproborum vero , praeferendo , alios de fatuis senstibus, alios de indignis meritis reprehendere . Redargui despiciunt, dum se redarguentibus sapienti - res suspicantur: ea quae intelligunt, alijs libenter dicunt, ut plus illis tam sublimia & tam utilia, S: aliis ignota videantur scire. Cum habent intelligentiam , non seipsos, sed semper alia, ut plus videantur scire, scrutantur, nec scrutantur sua facta , sed aliena inuestigant. Sed iusto omnipotentis Dei iudicio agitur, ut quia non habuerunt timorem Dci,& non proposuerunt Deum ante conspectum suum, & in lege

eius noluerunt ambulare, diuitias, quas deuorauerunt, euo mant, & de ventre eorum extrahat eas Dominus. Et sicut dicit Apostolus, quia non probauerunt Deum habere in notitia. tradidit illos Deus in reprobum sensum . Spiritus sanctus disciplinae effugit fictum,& aufert se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu , super quem, inquit, requisseam, nisi super humilem oemansuetum, O trementem verba mea j Et alibi: cum simplicibus

sermocinatio mea. Quo recedente veternosus serpens tantum virus insipienti obscuratoque cordi infundit, & ita totum veneno morti sero deceptionis mancipatum scire seruum , inebriat, ut amarum dulce, & dulce amarum sapiat, ut tenebras lucem, de lucem tenebras credat, bonum denique malum, & malum honum asserat: sicque fit, ut ex duobus conuenientibus immundis spiritibus, plenitudo superbiae firmata, daemoniacis humanisque contagijs , desertam, Vacantemque domum , omnium vitiorum comitatu stipata, circa finem mundi occupet, occupatam possideat, polles tam prostituat, ut minor iam videatur in capite di quali per incrementa temporum in aetate perfecta prosecisse. Diabolus enim dixit: ponam fedem meam ad Aquil nem , ct ero similis Altissimo: De patre vero vel socio suo dicit Apostolus: a textollitur supra omne quod dicitur , aut quod colitur Deus.

, . Audi itaque sceleratissime omnium , qui sic mihi iam nominandus es, eo quodlatrare non timiusti contra Dominum& Magistrum tuum: cognosce quae propria sunt. Scripsi tibi pauca cum multo dolore & syncerae charitatis affectu,ut cognoDeens errorem tuum redireSad cor, & poenitentiam ageres delicis torum tuorum. Sed quia verba tua iniquitas & dolus, & noluisti intelligere, Ut bone agereb, audi interea, quae Dominus contra

120쪽

ira te per Prophetam clamat. Haec dicit Dominus Deus. Ista es Hierusalem, in medio gentium posui eam, o in eircuitu eius ter-Vam : Et contem sit tuaicia mea , ut plus esset impia, quam gentesio praecepta mea ultra quam terrae, qua in circuitu eius sunt. Iudiaeta enim mea proiecerunt, o tu praeceptis meis non ambulaverunt.

Ideirco haec dicit Dominus Deus et Ecce ego ad te , s ipse ego faciam in medio tui iudιcia in oculis gentium , O faciam in te, qua non feci, o quibus semina ultra non faciam propter omnes abominationes tuas . Ideo patres tui comedent suos filios in medιο tui, ct filii comedent patres suos . Haec itaque cum videas tuis temporibus impleta, & veritas dicat: faciam quae nunqxam in te feci, ct quibus similia vltra non faciam ; quandoquidem abominatio noua & inaudita tui temporis te & Dominum tuum . H. & per vos complices vestros nouae addicat maledictioni; tibi etiam nece Ose eli, si vis taluus este, inauditum iudicium ascribas: Ista es Mater Hierusalem , S reliqua ; Adultera siquidem, quae nunc est in parte tua , olim videbatur Hierusalem, sam a videlicet Ecclesia, filia Regis Dauid . Sed, proh dolor, corrupta est a fratre suo, de constuprata usque ad verticem . Omnis decor eius recessit ab

ea, facta est quasi vidua domina gentium , quia Rex Babylonis

possidet eam. Cum enim Domitius dicat B.Petro, Tibi dabo claues regni Caelartim , oesuper banc Petram adscabo Ecclesiam meam , Cr pasce oves meas, & alibi, uva est columba mea, quae cunque alterius iuris usurpatione corumPHur, non iam sponsata, Christi, sed adultera, non libera , sed ancilla conuincitur, sicut dieit B. Ambrosius et Conuenior is Comitibus , σ Tribunis, ut per me Basilicae fieret matura tradιιιο , dicentibus Imperatorem iure suo iussisse, υt quae in potestate eius essent, omnia tradi debere: respondi. Si a me peteret quod meum est, ides, fundum meum, argentum

meum, ius huiusmodι meum, me non refragaturum , quanquam omnia, quae mea sunt, pa iperum simi, verum ea, quae diurna sunt,

Imperatoriae potestati non essesubiecta; Et paulo post: Nee mihi

fas est tradere, nec tibi Imperator accipere expeuit. Domus priuati nullo potibi iure temerarι, domum De/ existimas auferendam Allegatur, Imperatori ιιcere omnιa, ιpsus esse uniuersa. Respondeo: noli grauare te Imperatur, ut putes te in ea, qua diuina sunt, imperiale aliquod iiis habere. Noti te extollet e , sed si vis diutιus impe-kare , esto Deo subditus: scriptum es enim; αμ a C aras Caesa, i, quae Dei Deo . Ad Imperatorem palana pertιhent, ad Sacerdotem Ecclesiae . Pubticorum tibi moentiam ιus es commissum, non DO o. νum . Iterum dicιtur, m/bι mandasse. mperatorιm . Tebes O uota una in

SEARCH

MENU NAVIGATION