- 아카이브

Ars cogitandi in qua præter vulgares regulas plura nova habentur ad rationem dirigendam utilia

발행: 1702년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

IΝTERPRES offendere. Piaculum duxi vel hilum ab Authoris sensu discedere. Si verbum verbo, vel comma commate alia cubi non reddidero , me illa arbitror usum licentia quae interpretibus damda est , qui imitatorum instar servam pecus non sunt. Verborum Centones, non minus quam ' sparsim assutos, ut Horatius loquitur , purpureos pannos vitavi, Ubique studui ut sine Barbarie sordibus oratio esset, quantum P titur Logices refractaria indoles) latina, perspicua. &subjectae materiae accommodata. Quaedam sunt cap. 8. & 9. partis secundae Gallicae linguae Idiom tismos tantum spectantia : Haec etiam inserui: tum quia pauca, tum ne Viderer aliquid juris mihi vindicare ad authoris scriptionem mutilandam. De nique coactus sum quosdam D. gustiηi locos , unumque Ciceroηis meis verbis dare , cum illorum opera ad manum non essent, & ruri degerem,

i illa haberi non potuere. Praeterea

12쪽

. LEc TORI. notata capita non erant unde conquiri

ex aliorum Bibliothecis per amicos pos.

sent.

Quod si quicquid protuli, ad meam

excusationem non faciat , sintque adhuc qui credant cum libro optumo, mala versione male actum, a cedo doleoque . Non tamen spes me destituit aliquem, illa , quae versus facit, indignatione permotum , Ve sonem aliam , meliorem , operi parem Olim adornaturum. Neque enim intermori , aut non digne ad Posteros transmitti potest tantae uti

litatis Libellus, J Quod si me vivo

eveniat, quos hic recte incorruptoque judicare cupientibus consecro labores , alacri spondeo lubentique animo me daturum emendaturis ignia

Sed diu te in limine moror, Lector Αd opus ipsum jam te Voco , cum

Primum monuero, ut quae pure L

gicalia sunt, iis scit similia quae in scho.

13쪽

INTERPRES LECTORI. lis passim traduntur, mecum, si velis Contemnas, clicet & haec stam hic gratiam, decusque habeant, a singulari, qua docentur methodo. J Caetera vero author sum, non ut legendo percurras , sed ut meditando digeras di gestaque dispergas ad omnia judicia, ad omnes vitae actiones, si tanti ducasnpere. μ

MonL

14쪽

Monitum Authori S.

Rigo hujus operis prorsus fortuita est, debeturque pMtius cuidam animi obleaamento, qua eriae deliber

tioηi. yir quidam instris Adolescenti nobili, suo cum sermones eonferebat in quo elucebat ingenium admodum perspicax str solidum, narrabat se iliadem adolesentem , in virum quendam incidisse , a quo maximam Logices pastem intra quindecim dierum spatium diadicerat. Alius qui aderat, quique non magni Scientiam idum faciςbat , hine ampla occasione , subrideηs spopondit , se intra quatuor, axi quinque dies , Ν bilem Adolescentem edocturum , meis laboris

15쪽

Monitum Authoris. laboris taedium non detrectaret, qxisqvid esset in Logica utile. Placuit posticitationis hujus , casu emissae , cum materiam alterηis aliquaηdiu sermonibus subministrasset, periculum facere: Et cum vulgares Logicae non satis commode aut

compendiose scriptae iudicarentur , ὸ revisum est Epitomen conscribere in Adolesceηtis hujus solius uum. En unicum operis scopum , cum primo occaeptum est s quinimo isii unicus tantum dies tunc perficieηδε est ρδηatus.

Sed eam adlaboratum aliquantulum est, tot nova in mentem inter scribendum vovere , ut etiam issa necesse fuerit in cha tam deponere , ne memoriam gravarent: hine non anus sed quatuor aut quinque dies absumpti, quo uno tempore Logicae

hujus summa conscripta , cui postea plura alia δεηt adjecta. quamuis Autem praeter primum Seriaptionis est lium , hic multa tractentur, res ipsa tamen saccessu non caruit: Egregius etenim Faveηis, in quatuor tabulas s

16쪽

Monitum Auctoris. latis, totam haηc Iogicam , fata ipsius epera, co ecit, sisgulasque, diebus singulis, etiam nullo docente, didicit. rum quidem est, non expectandum esse, at quivis alius taηid facilitate haec addiscat, quippe pollebat ille ingeηio acri, ω mirum in modum promto ad quidvis intellectu praestandum. Habet Lector scriptionis occasionem. yam vero quodcunque demum futurum

est operi fatum , iure tamen reprehen inon debet, quod praeli beneficio prodeat

in publicum , cum non tam emittatur, quam vi quadam extorqueatur e maniabus. Plures plura sibi exscribi exemplaria curaverant, in quae , ut feri 'let, varia irrepserant menda; Agni catum praeterea est , Editionem mediatari et Nographos : hine , ne illi vitiosa 6s' mutila Exemplaria sequerentur, via Ium est opus emendatum integrum e hibere hinc etiam necessitate quadam ρι acti sumus, ad varia adjicienda, adeo ut iam tertia parte auctum compareat ,

etenim

17쪽

Monitum Authoris. etenim ultra limites, quos primo specuemini fixeramus , nobis progrediendum. En sequentium Dissertatioκum materia ams operis scopum explicaηt , rationesque deducunt , cur res tam variae, quas hic videre est; tractentur.

18쪽

DISSERTATIO

Prima Procoemialis.

In qua νονa bHM Luises constribenda confitiam explicatur. Nihil optabilius est Bona Mente, Rationisque

adverum a Falso dignoscendum AEquabilitate. Caeterae Animi I tes limites habent, spa-ciisque concluduntur, Methodus autem Rationis recte utendae, in omnibus vitae partibus, in omnibus vitae ossiciis incircumscripto uiui est. Nec sane in Scientiis solis errorem a veritate secernere di ficile est, sed in omnibus rebus, quas agunt Homines , in omnibus, de quibus colloquuntur, idem plane arduum. Nusquam non occurrunt viarum Bivia, haec ad Ueritatem, illa ad Falsitatem ducentia; Rationis autem est eligere . quibus erit insistendum ι Qui benε eligunt. rationem benὸ formatam habent, secus qui mald; atque hinc petitur primum maximumque discrimen inter animi Fa

cultates.

Cum hoe ita sit, in id praecipue nobis est incumbendum, ut judicium nostrum rite, M ad illam , quae accuratissima

est, amussim componamus a huic uni maxima Studiorum pars addicenda. Nos ratione , tanquam instrumento, utimur, ad Scientias acquirendas 3 cum e contra, Scientiis uti deberemus, tanquam instrumentis ad rationem

bene formandam. Haec etenim Animi in judicando AEquabilitas

19쪽

x Disertatio Prima.

bilitas infinitis gradibus superat omnes speeulationes. etiam illas . ad quas perveniri potest . ope Scientia .rum maxime verarum & splidarum. Quod cum ita sit, Sapiens non alio fine , illis curam studiumque impendet, quam prout ciuic comparandae inserviunt; in illis itaque animi vires identidem exercere, non autem defigere debet. Perdimus quam , alio animo Scientiis Speculativis operam damus 3 Quid enim . si huc non collimet, est Studium Geometriae, Astronomiae aut Physicae, nisi vana animi Occupatio ' quae nee multum earundem rerum Ignorationi praeferenda est: cum haec saltem Ec Laboris minus habeat, nec locum det infamae illi vanitati, quae plerunque nascitur e rerum Sterilium de infecundarum cognitione. Nec sane quaedam tantum Scientiarum partes, di quasi recessus. sed totae, quantae sunt. inutiles censendae si in seipsis, di propter seipsas aestimentur. Non in hoc homines nascimur , ut in lineis mensurandis, Angulorum Proportionibus examinandis, de diversis materiae motibus considerandis, toti versemur. Major animus est, vita brevior, tempus pretiosius, quam quae tantillis impendantur. Cum tamen nobis quam maxime adlaborandum sit . ut justi simus; ut aequi veracesque fimus, tum in Sermonibus, tum in omni vitae actione.

Et hoc illud est, ad quod praecipue nos ipses comparare

debemus.

Necesse autem est . ut eo majori cura , dc diligentia huic Studio incumbamus , quo pauciores inveniuntur hac rationis AEquabilitate praediti. Nusquam non eurrunt Ingenia erroribus obnoxia, quae, in vero didinoscendo . prorsas caecutiunt; quae omnia . inverso ordine, pensitant; quae tum sibi, tum aliis amant malis ratiociniis illudere 3 quae manus omni rationis Umbrae dant a quae in extremis semper , in medio

20쪽

Dissertatis Prima. sit

medio nunquam versantur;quae vel agnitaeVeritati Infidum assentum praestant, sillam casu sortiuntur . non praemisso examine adsciscunt vel ea obstinatia fidem , sensitum praejudieiis oppignorant,ut omni rationi. qua ab illis dim

veantur, aures occludant; quae de rebus quas ignorant. quas

non intelligunt, nee quae fortasse ii quovis possunt intelligi audacter pronunciant; quae nullum discrimen inter discurissum , bc discursum ponunt i vel quae de rerum veritate . ex loquentium voce dijudicant; horum judicio ii qui libera sed sedata voce loquuntur, veritati litant, secus vero, qui in dicendo incalescunt, vel quibus adlaborandum est ut mentem exprimant, nec aliam, ab hac, norunt judicii forendi Methodum. Qua propter nullae producuntur opiniones adeo absurdae. adeo enormes . quae approbatoribus careant. Quicunque velit hominibus imponere, is homines, dubio procul , inveniet, quibus decipi voluptas erit;& nugae omnium nugarissimae quotidie ingenia offendunt, iis credendis aestimandisque apta. Postquam autem constititAitrologiae judiciariae deliramentis tot capi,virosque caeteroqui graves, hanc materiam serio tractare, nihil hac in parte mirum videri debet. Est in coelo sydus, cui nonnullis placuit, Librae nomen in- ..deres cum tamen non magis L bram referat, quam Mois

iam Alatam : Libra Iustitiae Symbolum est, ergo quibus hocsydus nascentibus praefuit . in viros evadent justos re aequos. Tria alia in Zodiaco signa existunt i horum Uni

Aries , alteri Taurus, tertio Capricornus nomen est; Cum tamen Elephantis, Crocodili, & Rhinocerotis nomina illis quis potuisset imponere. Utcunque Aries ι Taurus, Capriis cornus animalia ruminantia sunt , ergo periculum est , nequis vomitu reddat, quae medicamenta sumserit, dum Luna hisce constellationibus subjacet. Ut ut ridi eula de turilia haec ratiocinia sunt, aliqui inveniuntur, qui ea pro' sinceris mercibus vendunt, alii qui emunt. sed hic malus rationis usus non tantum causa est eris rorum . quos Scientiis immiscemus, sed ut plurimum atrorum , qui in civili vita committuntur. Hinc pinv

SEARCH

MENU NAVIGATION