Ars cogitandi in qua præter vulgares regulas plura nova habentur ad rationem dirigendam utilia

발행: 1702년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

xiv Dilrtatis secunda.

redarguuntur,non ostendant falsitatem,ostendunt tamen ea redarguentium captui non esse proportionata. Praestat autem. ubi id sine magno incommodo fieri potest, tam aequabile prae te ferre temperamentum , ut dum Sapientibus placemus, insipientibus nequaquam displiceamus. Speranda etenim felicitas non est, nos nullos Lectores habituros prae inter doctos intelligentesque. Ac proinde rem facerent Scriptorct votis expetendam, si primam Operum Editionem, pro informi tantum ac rudi tabula haberent , postquam delitescentes, virorum doctrina praestantium iudicia ac censeras exciperent,ac postea disseniatientiom opinionibus ad examen revocatis,ac serid perpen sis, in scriptis recensendis, de ad quam possunt accuratissimam perfectionem deducendis operam denuo colloca

rent.

En quod in hac secunda Logicae hujus editione Actum

dedissemus, si plura ad nostram pergenissent notitiam, quae passim adversus primam objecta sunt. Utcunque fecimus, quod fieri potuit: multa vel addita, vel expuncta, vel emendata sunt, ex eorum sententia, qui ea nobis , quae improbarunt , amicε significavὁre. Et primo quod ad stylum locutionemque spectat duorum ferme judiciis stetimus, qui quasdam mendas, quae incuria irrepserant, dictionumque formulas ad communem usum miniis accommodatas notare dignati sunt, si ab illis aliquando diversunt abivimus , id tunc factum cum alios consulentes. iis diversa sentientes incidimus, quo casu quidni illud, quod nobis magis collibitum, eligeremus 'Rebus ipsis plura addita, quam vel mutata, vel expum i idque quia pauca illa suere quae nobis oblata sunt, inverse sty lo digna: hoc non obstante quaedam generaliorarescivimus adversus nostram Logicam objici, quibus tamen refellendis immorandum non erit, quia persuasum habemus satisfactum iri haec opponentibus . postquam peri spexerint, quid nobis propositum fuerit in iis, quae cri . minantur. deducendis: ac proinde abs re non erit majoris notae objectionibus occurrere. .

Quibus.

32쪽

Disertatio Secunda xv

ibusdam ipsi inscriptio Ara morandi displieuit ι- huic suinituendum censuere Ara bene rariuinandi. Me. minerint hi Logicam omnibus mentis operationibus reo gulas praescribere, ae proinde non minus de simplieibus Ideis quam de judiciis dc Ratiocinationibus agere. Nullum autem aliud verbum omnes hasce operationum differentias complectitur , cum tamen omnes hujus Dictionis notioni

subjectae i quippe simplices Ideae Cogitationes sunt. cogitation ni& Judicia & Discursus. Forsian non a

sone illam dixissem Artem bene morandit sed etiam adverbium illud redundaret, cum Artis vocabulo includatur: Ars enim ipsam methodum denotat, ut Aristoteles observavit εquaprcyter nude dicimus artem pingenin, artem numerama, quia ut quis male pingat aut numeret arte opus non ha

bet.

Plus nobis negotii facescit altera , e multiplici variarum rerum, aliis E scientiis in hanc Logicam transsatarum farragine, petita Objectio: di cum integrum operis consciubendi consilium evertere videatur, ac proinde illius expli candi occasionem obtrudat, est nobis majori studio exami. nanda ac diluenda. Quid tamdem nobis hic negotii est, M. elamant, tum versicoloribus illis Rhetorices, Ethices, Phy. si aes. Metaphysices, Geometriae centonibus Noa Loogicam expectabamus; en ut ex improviso in altissimas scientias abripimur. cum tamen non constet, illaste calleamus nec ne 7 Nunquam hon supponi melius potui met nobis Logica opus non esse, si illarum gnari essemus t Nunquid non praestitisset Logicram tradidisse nudam simplicemque , in qua regulae tritis obviisque exemplis docerentur, quam

tot tamque disparatarum rerum congeriem coacervasse,

e qua vix illa emicant quae spectant ad Logicam rSed quia ita rationes suas subduxerunt. non videntur satis perspexisse, non posse infelicius cum Libro agi, quam si omnino non legatur, solis enim legentibus prodest di Ae proinde quicquid ad libri lectionem allicit. libro utilitatem conciliat. Certissimum autem est,si ex Objicientium tententia, Logicam dedissemus jejunam , in qua tritissima

33쪽

xvi disertatio Secunda.

inmades de Exempla ad nauseam repeterennie quamvis aliis accurate scripta fuisset ac Methodies aliarum tantum auxissemus Logicarum numerum, quae passim habentur di negliguntur; cum tamen ipsissima haec diversia Tum rerum varietas, de aestimatione aliquam apud curiossis huic nostrae conciliavit , ic effecit, ut minori taedio , quam

caeterae, legeretur.

Non tamen eo tantum consilio tam varia abiscuimus,

ut ipsa varietate Lectorum animos alliceremu majorique delinatione assiceremus, quam qua selent capi qui vulgares legunt: insuper credimus nos eam sequutos Methois idum, qua non eth altera, hujus artis tradendae vel connatuis

ratior, vel utilior, quaque obviam itum est grandi incommodo , quo ferὰ omnino inutile redditur Lisces studium. Experientia constat, e millenis, qui Logicam docentur, post sextum a finitis studiis mensem,vix denos esse qui L gices quicquam meminerint. Causa autem hujus vel oblivionis, vel neglectus videtur esse, quod cum abstractissima sint,& a communi usu alienissima quae in Logica traduntur, eadem non nisi per inficeta Exempla, dc de quibus in posteriam nulla cogitandi intervenit occasio , docentur: hinc mens, quae non nisi renitens Si coacta in illis discendis versata est, iisdem postea infide adhaerescit, citoque enatas i de notiones abjicit, cum illae denuo per praxim nunquam

memoriae commendentur.

Insuper, cum per haec vulgaria Exempla palam fiat; A

tem hanc non posse rebus majoris momenti accommodari. ri,solen etyrones Logicam intra Logicam concludere, nec

alia transferret cum tamen illa instrumentum Elum sit ad reliquas scientia equirendas: adeo ut qui nunquam legitimum illius usum perspectum habuerint legitimε illa uti non possint quininio proclives sunt ad illam. tanquam rem abjectam, te parum utilem, negligendam ac proiiciendam. Huic nos incommodo remedium allaturos speravimus. si tanto Logicam intervallo, quanto vulgo solet . ab aliis scientiis non sejungeremus, sed ope novorum exemplorum

ita solidis cognitionibus applicaremus, ut uno intuitu dici posses

34쪽

Disertatis Secunda. . Tvii

ossemis exhibuisse ec regulas Et regularum usumssic namque Iamres ope de aliis scientiis judicabimus, quae vicem

reserendo ipsam Logicam altius memoriae infigent. Tantum verδ abest, ut haec rerum varietas, nos a praeceptis dignisscendis, discendisvε impediat, ut nihil ipsa veritate plus poterit conferre, ad ea seu intellectui, seu meismorue commendanda: subtiliora etenim haec sunt, si in seipsis speea entui, quam quae possint vegetum vividumque ut ita loquar, sui sensum animo imprimere, nisi rebus jucundioribus ac sensibilioribus alligentur.

Ut autem varietatem hanc quam maxime utilem redderemus, aliunde sumpta Exempla, casu sortiti non sumus rsediis ἡ locis, ubi gravissimae veritates tractantur, talia se . legimus, quae di regularum δι principiorum instar esse poterunt: ad verum aliis in rebus inveniendum,quae his iusius

nequeunt deduci. De Rhetorica , Εx.gra. animadversum est, parum adoratorem formandum valere illa subsidia,quae ab inventione argumentorum , Phrasium . Omamentorum Ue Petun tur. Argumentorum serax mens est, dicendi formulas usus suppeditat, figurarum autem ac troporum nunquam non

adhibetur plusquam satis : adeo ut Artis Oratoriae opus primarium sit quaedam affectata de stitiosa dieendi ac scribendi genera vitare, praesertim stylum nimis artificiosum ac Rhe. ticorum, mendaciis de hyperbolis figurisque vi introductis scatentem, quo non aliud apud Rhetores majus vitium Nostrae huic L leae ad haec vitia tum cognoscenda, tum fugienda, tot inserta reperientur. quot aliis in libris, qui Rhe- toricam ex prolata docent, frusta torth quaesieris. P imae partis caput ultimum . dum quid stylus figuratus est describit, eadem opera nos docet genuinum illius ulum, certissimasque tradit regulas, quibus, a spuriis legitimas figuras dignoscamus: illud in quo generatim de Locis agitur. vli

35쪽

xviii Disertatis Seranda.

pi id omne habendum docet, quod falsum est , obiter ora

vissimam verae Rhetorices regulam proponit, re qua nihil magis, animum ad quoddam orationis genus simplex . turale de prudens instituit hc comparat. Ubi autem in eo. dem capite admonemur, ut adhibita etiam eura ic diligenistia caveamus ab illis quibuscum loquimur.acri sermone iris ritandis, plurimos errores docemur effugere,qui eo peric losiores censentur . quo sunt cognitu dissiciliores. Per primarium operis objectum non licuit. hue plura ex Ethica transferre. Arbitror tamen neminen iturum inficias , quin latissime pateant. 8c ad plerasque hominum ais

berrationes cognoscendas plurimum Conferant, tum quae

parte prima,capite de falsis Ideis Boni te Mali, tum quae illo alio capite de ratiocinationis fallaciis in civili vita continis

gentibus, edisseruntur.

Nihil Metaphysica scitu dignius utililisve habet iis, quae

de Origine nostrarum Idearum. de Idearum spiritualium ab Imaginibus corporeis separatione; de distinctione mentis ει corporis, illi usique immortalitate, argumentis ab haediis stinctione deduct is, demonstrata disputantur; quae omnia fuse tractantur in prima dc quarta operis parte. Variis etiam in Lmis sparsa occurrunt generalia Physices, Principia, quae colligere, ac colligare arduum non erit; atinque ex iis, quae de Gravitate, de Qualitatibus Senisiblibus de Actione,de Sensibus,de Facultatibus attractivis, de Qualitatibus occultis, ac Formis substantialibus dicuntur, satis affligebit lucis, ad innumeras Ideas falsas amovendas, quas ab infantiae praejudiciis hausimus. Non tamen,quod hic pleraque delibentur, vellem Iecto. res ab illorum lectione librorum abit errere,qui haec ex pr feta tradunt. Nos tantum consideravimus quosdam esse, quibus generalis haee δc vaga scientiarum cognitio lassicit, sussieit autem iis qui sese TheoIogiae studiis consecraturi non lunt.Ad Theologiam enim accurata Scholasticae Phil sophiae notitia praerequiritur, cum haec illius linguam veris

naculam loquatur. Quamvis autem non omnia,quae ut nisque oportet. discere, hic reperiantur, vere nihilominus assir

36쪽

Disertatis Secunda. Tiae

Srmari poterit, omnia haberi, quae memoriae mandari,ae ad sum servari coneniet. Quod objicitur Exemplorum quaedam esse tyronum rapta non satis proportionatas verum tantum est, res pectu Exemplorum Geometricorum ; ceteri enim intelis ligi satis poterunt a quovis, qui ingenio non prorsus destia tuitur. quamvis siti vulgaris Philophiae rudis sit , imo

sertasse meliἰis intelligi ab iis poterunt, qui ab omnibus adhue praeiudiciis liberi sunt . quam illis, qui principiis

Philosophiae communis imbuti sunt. Verum quidem est, non omnes sumpta e Geometricis Exempla comprehensuros , sed quid hinc inde mali Nam illic tantum adducuntur , ubi vel Geometrica expresse re ab aliis separatim traduntur, ac proinde negligi poterunt svel ubi res traditete aut per se clarae aliena luce non indiis gent, aut aliis Exemplis ita sunt illustratae, ut Geometriis cis hisce opus non hal ant. Si eos praeterea locos examinemus, in quibus haec ad ducta sunt, rem dissicilem deprehendemus, alia, quae ad rem essent, lais substituisse, cum inter scientias vix altera sit, quae tum notiones claras de distinctas. tum proposiationes indubias suppeditet. Exempli causa i De Proprietatibus reciprocis agentes. talem assirmavimus in triangulis rectangulis inveniri, ubi quadratum Hypotenuis aequale est quadratis reliquorum literum Indubitatum hoc ac evidens est omnibus qui illud capiunt, qui non capiunt, poterunt pro certo dc induis bitato supponere, nec ideo rem ipsam, ad quam proba

dam adductum exemplum est, minus comprehendent. Si autem communi exemplo uti libuisset, quae hominis reciproca, Proprietas dicitur, rem sane proposuissemus, ta satis obscuram, atque insuper disputatissimam Si enim per Risibilitatem intelligimus vim. quam

habemus oris certo quodam modo contrahendi diducendique, quod inter ridendum fit, nihil profecto obstat. quominus possimus, alia animalia docere, has oris gesticolatio. Res exhibere,quinimo inveniuntur forsan aliqua,quae tales

37쪽

-x2 Disertatio Secunda.

revera exhibent: si alitem ultra hane vultus mutationem :quae ridentium propria est, cogitationem adjiciam aes, quae risibilitatem' dc comitetur & essiciat, adeo ut sti sibilitatis notio includat potentiam ridendi euitando ; sic omnes hominum actiones reciprocae 'proprietates dicendae erunt, cum illarum nullae non sint hominum propriae, modo cogitationem adjungamus: sic ambulare bibere, manducare hominum proprietates erunt, cum soli homines eui arudo ambulent. Sibant, edant: si sic res sese habeat, nunquam ad manum non erunt proprietatum reciprocarum Exempla,

sed quae illicd non larissacient iIlis. quibus persuasum est,

eaefera animalia cogitare, illorumque proinde risiam adjunctam cogitationem habere, cum tamen allatum exem, plum has dissicultates non patiatur, quippe quod certum indubiumque est apud omnes omnino homines. Alio in loco intimavimus quasdam res corporeas esse quas tamen modo prorsiis spirituali. ae sine imaginationis .pe concipimus, huic illustrando Chiliogoni allatum exemplum est , hanc figuram mente M distincte & clare concipimus , cum tamen imaginatio nullam illius tam distinis Etam picturam formare possit, in qua ejus proprietates elucescant. Obiter etiam proprietatum hujus figurae aliquam interseruimus, scit. Omnes hosce angulos aequales esse i996 angulis rectis, palam autem est nos nostram hoc exemplo assertionem illustrasse. Superest tantum , ut querelam satis invidiosam nobis, a quibusdam intentatam amoveamus; quod ex ipso scit. Aristotele quaedam selegimns Exempla, tum definitionum vitiosarum tum ratiocinationum male cohaerentium . hoc enim illis ex secreto Philosophiae Peripateticae deprimendae consilio factum ella videtur. Nunquam tramen hi tam iniquam adyersus nos sententiam tulissent, si ad observandas in citandis errorum exemplis regulas attendissent , quas tamen nos sequuti sumus in Aristotele producendo. Primo, Experientia magora, de dicimus exempla, illa

quae Ulgo proponuntur , di parum utilia esse, di admo dum

38쪽

dum infeliciter memoria teneri,i que. quia pro libitu finguntur, suntque errorum adeo palpabilium dc crassorum , ut penε impossibile judicetur,ut in illos impingamus. Μ

vs itaque ad rem erit, ut tum altius memoriae infigatur, quod de hisce erroribus dicitur, tum ut Dssimus eosdem lacilius esigere, errorum exempla seligere, in quos de facto Scriptor aliquis magni nominis inciderit: sima etenim di qestimatione magnorum virorum i in quos tales errores potuisse cadere videmus, excitamur ad satagendum ne fi- inites nobis obrepant.' Preterea. sicut unu quisve tenetur id quod seribit,reddere, quam potest , maxime utile. ita in hoe casu . de in dustrie illa errorum exempla proferenda fiant, quos ἡ resuerit non ignorare. Sine omni prorsus Ductu quis memoriam Fluddi, Hel montii& Paracelsi mniis M n uilis oneraret: ac proinde petenda sunt exempla ab authoribus tantae aestimationis, ut eorum vel errores intersit habete perspectos. Hoc autem totum in Aristotele ad ' amussim habetur Nihil valentius nos a lapsibus cohibet.redditque in praecavendis erroribus magis cautos. quam cinnoscere virum talem ac tantum ad eosdem obices caespitasse. Philothphiam etiam illius adeo celebrem reddi lere . qui eam sequuti sunt, it excoluere viri innumeri doctri ita di ingenio clarissimi, ut necesse fit illius defeetiis Ze vitia noscete. Quod cum ita fit, Opem pretium Lectores facturqs sumus arbitrati ' si obiter Peripateticae Philosophiae dogmata recognoscerent; dc quia nunquam non turpe est falli & decipi,ita proposita

sunt, ut qualia sulit, possit cognosci, notarique per transennam defectus, ne Lectoribus imponerent.

Non itaque extenuandi Aristorais causa, sed magis ritilli honor deseratur quantus ab illis deferri potest qui distersa ab eo sentiunt, haec ipsius ex libris conquisita Exempla 3 8c aliunde clarum est quae hic redarguuntu , non esse magni ponderis, nec Philosophiae Aristotclit. eorpus concutere', quam Impugnire ii unquam in ani

39쪽

xxii Dissertario Secrati.

' Si vero eorum, quae ab Aristotele singulis In libris me

Hare scripta sunt. nulla hic saeta sit mentio, in caua fuit, quod dicendorum series. illam non admitteret; hoc tamendi lubentes 3e laetabundi fecissemus, fi sese obtulisset occasio, nee debitis laudibus Aristoteles caruisset . quem extra controversam est , ingenio polluisse Ec perspicaci di capacissimo, quo subnixus in iis, quas disputavit materiis longas consequentiarum catenas contexuit: Quapropter dioptim sunt quae libro secundo Rhetorices de affectibus disserit, Egr laetiam sunt quae in Politicis. Ethicis, Problematibus ae historia Animalium tradit. Ex Analyticis Vero, quamvis pro confusis traducuntur, illud omne deis sumtum est, quod de Regulis Logices scitur ι adeo ut a nemine plura. quam ab Aristotele mutuo acceperimus, cum ipsa praeceptorum summa ab illo sit profecti. Verum quidem est, Physicam inter Aristotelis opera videri minus perfectam, illa ipsa etiam est, quae per aliquot secula ab Ecclesia de prohibita dc condemnatat suit, uti vir doctus edito in hoe argumentum libro demonstrat. Non tamen in hoc praecipuό peccat quod falsa sit, sed e contra. quod nimis vera, nihilque doceat, praeter ea, quae ignorari non possunt. Quis enim unquam dubitavit an e materia, Ec certa quadam meteriae forma omnia componerentur

an materia ut novam formam acquireret. illa prius carere

debuerit' id est,illius privationem habuerit8 Quis denique unquam in dubium voravit illa alia Metaphysices prinei-pia , quibus docemur, omnia a sorma dependere . nudam materiam nihil agere, locum, motum qualitates ac facultates esset postquam autem haec omnia didicimus, nihil tamen novi videmur didicisse, nec ad cujusvis Phaenomeni eausam reddendam scientes magis evadimus. Si tamen quidam sint , qui nefas arbitrantur, vel tam

filiam ab Aristotele disientile, idque palam testari; non erit admodum dissicile, quam a ratione aliena sit haec teneo frithdo, manifestare. Si quibusdam Philosophis reverentiam Ee cultum deferre tenemur, id tantum duas ob causu faciendum est, vel stat. intuita

40쪽

DOrtario Secunda. xxiii

inmitti verittatis, quam coluerunt 3 vel aestimationis quam sibi apud eruditos acquisivεre. ιUeritatis autem causa, tunc sellim illis cultus de tur . cum illam sunt assequuti; veritas autem non exigit ut falsitatem. apud quemcunque demum fuerit, revereamur. Quantum vero ad aestimationem . quam ab unanimi Approbatorum consensu Philosophi haliunt, fatendum est illi aliquid deserendum esse . nec circa imprudentiam posisse, sine debitis cautelis, labefactari. Et ratio est y Qui receptam omnium opinionem impugnat, superbiae dc praeia sumptionis crimen videtur incurrere, dum plus sibi Iucis .

quam caeteris omnibus , arrogat.

Cum vero in Auctore Aliquo aestimando divisus in partes eruditorum orbis sit . cum utrinque consistant viri doctrina praestantes; non iam amplius has tenemur cauistiones adhibere, sed liberἡ possumus, vel condemnare, vel approbare ea, de quibus inter doctos opinionum dissensio est. Iam enim non tam sensum nostrum Auctoris ec Approbatorum sensui anteponimus, quam in partes abimus

contraria docentium.

En vero ipsissimam in qua, nunc dierum versatur AK-stoteles, conditionem l illius placita utramque experta fortunam sint; quondam ab omnibus impugnata x rejectas ab omnibus alias culta Et approbatas nunc vero medium inter haec extrema locum tenente a pluribus viris doctis propugnantur; ab aliis non minoris inter Eruditos famae impetuntur. Passim in Galliis, Belgio, Anglia, Germania. Hollandia, liberrime de Aristotele disputatur; Colloquia Parisiensia, non minns quam talpta in partes scissa,nec ullus queritur quod apertum Aristoteli bellum indieatur. Celeberrimi Professores non amplius se ad illam damnant servitutem ,quidvis scit . clausis oculis acceptandi, tuendi que, quod in illius libris proponitur ι imo quaedam Aristotelicarum opinionum prorsus antiquantur. Ubinam enim medicus ille, qui nervos a corde originem ducere. pr ut sensit Aristoteles assirmabit 2 cum illos a Cerebro ori

ii ex Anatomia evidentissimum sit. Hinc divus Augu-

SEARCH

MENU NAVIGATION