De rebus gestis Joannis 2. Lusitanorum regis, optimi principis nuncupati ad augustissimum regem Petrum 2. Auctore Emmanuele Tellesio Sylvio, marchione Alegretensi, ..

발행: 1689년

분량: 557페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

simul persundat, simul & optimis

exemplis ad mores instruat, id a testudiosissime praestitum quis non videt λElegisti enim tibi describenda,&serae posteritati consignanda Joannis II. Serenim mi Lusitaniae Regis atque optimi Principis gesta , quibus an jucu qius nobili vive, an se temna hominum memoria dignius eligi argumentum possit haud scio. At parum enimvero fuisset tam nobiulem materiam elegisse, nisi eam nobilissima forma animasses; talis est vivida illa tua, semperque sui simi. lis & aequaliter procedens Oratio, quae uti mispiam immodice extat, ita neque ullos patitur hiatus , Scgravissimis, ubi res exigit, sententiis ornata, leniter profluit: quod ego quidem orationis genus,Luciano Duce, Historiae acc5modatissi mum semper existimavi, praecipue si, ut monet quem primo numeravi loco, nihil in ea uallidum, nihil insultum aut rude inveniatur, sed 3 Poeticum

12쪽

Poeticum quiddam habeat, ita tamen, ut neque Poetica omnino sit,& tamen paulo extra communem

loquendi usum evagetur, si demum talis sit, qualis tua mihi visa est ,&omnibus , ni fallor , prudentibus aestimatoribus videbitur. Quo quidem scribendi genere id certe feliciter es consecutus , ut nobis absolutissimam , & vivis maxime coloribus depictam imaginem praestantissimi Regis velut ob oculos positam exhiberes , in qua, velut in speculo, se ipse, si vivat, facile agnostere queat , neque se talem agnovisse Joannem poeniteat, forte etiam aliquo ipsius imaginis tangeretur amore, secile ad ipsius imaginis pictorem thansituro. Etenim in illa je intuens , agnosceret generosos illos,quibus praeditus fuit, spiri. tus,constantem illam & impet terri.

tam rebus in arduis mentem, sagacem in explorandis hostium consiliis , solertem in reserandis aurea clave abditis Regum arcanis, quae

iiij in

13쪽

in arte regnandi non infima Princi Mpis virtus iure merito existimatur.Is illa se agnoscere in tractandis negotiis prudentem , in coercenda optimatum impotentia sortem,in opprimendis coniuratorum vigilem , in

extinguendis seditionum scintillis

providum, in acie strenuum non minus militem, quam cautum Impς a torem, in ea denique contemplar tur leveritatem temperatam esemetia, regiam sine prodigalitate munia ficentiam, atque ad vi Vum expressas eas omnes animi cyrporisque dotes , quibus jure merito optimi Principis nomen est consecutus: ego vero id certe profiteor consecutum esse me, ut intelligam quamvis n*I incuriosus omnino sp rsa in variis

Scriptoribus Joannis gesta legerim

nunc tandem primum cognovisse me, qualis quantusque Rex fuerit Joannes, nimirum absolutissima Regnantium norma , ac talis qui non alio, quam tuo calamo digne nobis poterat repraesetati. Ut proinde durbitare

14쪽

bitare meri id postin cui potius gratuler, an tantum Heroem tam illustri Scriptori, an tanto Heroi tam illustrem Scriptorem obtigisse, ut i, que prosecto ex aequo mihi gratula, ti licitum hic csse existimo, quandRbrevis illa tua, s e delegantissima

piton e 3d gloriam Joannis ubiqu*Gentium propὸgaud mj nihilumnnus valitura est, quam valitura sint praeclatissima ejus gesta a te deseri. pia, ad splendorem nominis tui, dignitatemque tuam illustrandam tneque ob hoc verear vivat Joannes, ic meritatis,aut imprudentiae argui, ab eo scilicet, qui adeo literarum Literatorumque amans fuit, describendis Lusitan or una gestis Politianos sibi ex Italia crederet accersendos : certe si quid Joanni, hoc

unum ad magnitudinem hactenus defuerat, ut parem tibi Scriptorem nancisceretur ; neque enim si te nos cet, solis Pistitialium accerssier,qui in sita Lusitania Politianum in te, politissimum inquam Scriptorem .

15쪽

invenisset: quare si aliquo apud te

loco erit meum de tua Epitome tu dicium, illam, nihil veritus invida Criticorum censuram, luce publica donabis magno futuram Serenissimi 'Regis atque optimi Principis, totiusque rei Lusitanae, ac tui ipsius Ornamento, communique omnium emolumento. Ita censebam

Datuin quiso decimo Kalendas rimbris.

16쪽

EPISTOLA RACELLENTIR

tus ad Auctorem. Tellio Sylva Marchiqni Ategreti.

Ferdinandus Menelius comes Dicerises. Ompotem me fecisti maximi voti, Marchio praeclarissime, quia suavissimae Epistolae insuper didisti librum de rebus a Joanne II. gestis a te Latine , & eleganter scriptum. Rogas, imo jubes imperata libenter facturo , ut quid sentiam de opere tuo pulcherrimo, fide publica adnotarem , &quae emendanda, aut addenda proponerem: quippe ille es,cui vera tantummodo placent, & ego tuum sequutus exemplum dicete assuevi. Hercule insidia .

Excellentissimo Domino Emmanueli

17쪽

M videtur amico,qui clandestinis emistimationibus ea laudat, quae in lucem edita veretur ne ab aliis arguatur, Praesertim a Criticis, qui nec illis parcunt, quos ut historiae princi-Pes veneramur. Multa me utique

poterant ab hoc mihi a te munere imposito dehortari : primum , ne contingeret laudes operis eximii, &tuas culpa deterere ingenii deinde quia te praeceptorem veneror, &n5 decet discipuluna erudientem erudire. Sed cum ea si obedientiae ratio, ut non aliter cordiet, quam parendo ; quid sentiam libenter expedio, in diuus Censorium superciliv. Historiani utiliorem esὰ ingenii foetum sumit vim dilem c periculis obnoxiam , ipsi, qes in ea adepti sunt

semam, a lue 'testantur. Aliorum e cemplo admonentur in ea principes, & optimi cuiusque fama eκci, tantur ad gloriam, impiorum verbexitu,&infamia deterientur: dissi. cilem tamen, quia nonnullis nimia

ibertatis dulcedo exitio fuit i liliis adulatio,

18쪽

adulatio, Lassentandi libido contemptum,& infamiam pepercre; unde pauci , quos bEquu. amavit in hoc scribendi genere ad fastigium

pervenere. Ideo historiae principes tunc, cum vigebat maxime Eloque. tia in Latio nati, & ab ipsis cunabu-,

lis suamet lingua simul , & Graeca

omnibus Eloquentiae legibus exerciti, ita verebantur scribere,ut nullo modo in lucem ederent, nisi ham prius cum amicis conferrent, & ab eruditissimis 'probaretur. Hoc satis constat ex Secundi ad Tacitum epi-. stola, qua librum suum emendatum remittit, rogans, ut vicem redderet in eo, quem ea dei lege crediderat. Tahiti tui, que a Latio in Lusitania reduxisti, exemplum sequeris: .sed non Titum invenisti , qui te. inisi temerarius sit, audeat reprehendere, quamvis ipse, uti scis,historiam scribo de Bello Lusitanico, longo , si . tibi proximus intervallo, ut compa . ratione tuae, gloria maXiae augeam tur. Historiam tuam non legendam solumi

19쪽

solum, sed lectitandam suscepi, ira

ut ne apicem quidem sine medita tione transirem. Ideo visa est mihi omnibus numeris absoluta. Si, ut ait Plinius suadenti, ut eam scriberet, veret i ne omnibus intentus alterum cum altero stylum consanderet,quia in historia alius sonus, alia verba, alia constructio; haec quippe narrat, illa extollit, nec ullam nobis ad ex .emplum reliquit, sed te unmninve inni,qui hoc scribendi genere Plinium sit perares, Sc legibus ab eo, aliisque

latis subjaceres. In trarratione vin

dorem simul, 8c eloquentiam cum historiae dignitate coniungis, minima quaedam e medio petita contem nis, ad digniora totus in imbis, Ta citi exemplo asserentis e dignitate Populi Romani repertum fuisse res illustres annalibus mandare, eam tamen judiciis, & sententiis ornas, ut pelliceat legentium animos, & ceu purpura aureis storibus distincta augeat splendorem. Verba non Latinae

dumtaxat , sed ab Auctoribus M.

20쪽

prompta iIlius seculi, quo vigebat

maxime Eloquentia, imo dixerim ab ore Musarum mutuata, ambrosia plena, nectare delibuta,tanquam Apollinis cupedias exhaurites. Ubi res postulat, oratio quasi e carcere narrationis soluta sese distudit uberiit , & Eloquentiam a claris Ora. toribus mutuatur, & cum alter ab altero distinguatur stylus, tu diversa inter se perinde coinungis, ac non

possis confundere , & ibi facere , quod hic debes ; & ipse Plinius verebatur. Etenim historia tua bona. rum artium compendium est. Cum tam arduum sit scribendi historiam munus, tuae accedit gloriae, quod in nobilissima domo natus, qui in puetitia studia neglexeras, & pro patria tuenda sima non semel indue ras,sponsus, & liberis auctus eo ami- mi ardore, & ingenii acumine incubuisti in literatiim studium judiciuenim aetatem praeverterat) ut e limine transires ad limitem,& in tyronicio veteranos stiperares. Non satis

visum

SEARCH

MENU NAVIGATION