장음표시 사용
11쪽
concordia consentire , charissimos in Christo filios nostros, Carolam Rom. Imper. semper August & Christianissimum Regem Franciscum,duo praecipua Christiani nominis firmamenta , atque subsidia, orare, atque obsecrare institimus, ut ad colloquium inter se, & nobiseum una convenirent: quo. rum quidem apud utrumque literis, Nunciis, & a latere nostro missis, ex venerabilibus Fratrum nostrorum numero
Legatis, saepissime egeramus, ut ex simultate, & dissidiis
ambo in unum faedus , & piam amicitiam vellent comvenire, labentibusque succurrere Christianis rebus, quarum servandarum cum esset illis potestas a Deo praecipue tributa, si id non agerent,& ad commune Christianorum bonum sua consilia non dirigerent, aeris, &severa ratio eidem Deci ab ipsis reddenda esset. Qui aliquando preoibus nostris annuentes ἰ Nicaeam se contulere, quo nos quoque longum iter, & senili aetati nostrae vehementer contrarium, Dei, di pacis conciliandae causa suscepimus. Nequa praetermisimus interea, eum tempus
Concilii praestitutum, Ka I videlicet Mane appropinquarent , tres Legatos summae virtutis, ac aut horitatis a lates e nostro de numero eorumdem fratrum nostrorum Sanct. R.
Eccles Card. Vincentiam mittere, qui initium Concilii sae rent , Praelatosque undique venientes exciperent, ct ea, quae judicarent esse opus, agerent, & tractarent, quoad nos ab itinere, & negotio pacis reversi, omnia accuratius dirigere possemus . Interim vero in illud sanitiim opus, maximeqtae necessarium, tractationem videlicet pacis inter Principes incubuimus , & quidem omni animi studio, omni pietate , ac diligentia . Testis est nobis Deus, cujus freti clementia, nosmetipsos itineri, & vitae periculo exposivimus. Nostra testis conscientia,quae nihil habet in hac re quidem, in quo nos a guat aut praetermissae,aut non quaesitae ad pacificandum occasionis. Principes ipsi testes, quos tam saepe, tamque aman ter Nunciis, literis, Legatis, monitis, hortatu , precibusque omnibus obsecraveramus, ut simultates deponerent, ut Lei in
12쪽
seiraatem coirent, ut Christianae Reip. in maximum ,&. propinquum jam adductae discrimen, communibus studiis, ct subsidiis opitularentur. Iam vero testes illae vigiliae, atque curae, illi diurni, nocturnique animi nostri labores, gravesque solicitudines, quas ob hanc rem, & causam , plurimas jam suscepimus, nec tamen ad optatum exitum nostra consilia , ct acta adhuc perducta sunt. Ita enim visum Domino Deo est , quem tamen non desperamus aliquando optata nostra benignius respecturum; ipsi qui dem , quantum in nobis fuit , nihil, quod esset nostro Pastorali officio debitum, in hac re omisimus. Quod si qui sunt, qui actiones pacis nostras in aliam intorpretentur partem , dolemus quidem , sed tamen in dolore nostro
ratias Deo omnipotenti agimus, qui ad exemplum, &octrinam patientiae nostrae suos voluit Apostolos haberi disgnos, qui pro nomine Iesu, qui pax nostra est, contumeliam paterentur. Verum in illa congressu, colloquioque nostro , quod Nicaeae habitum est, etsi peccatis nostris impedientibus inter duos Principes vera, ct perpetua pax no potuit confici,
induciae tamen decennales factae sunt, quarum opportunit te nos sperantes, & sacrum Concilium commodius celebr
tum iri,& deinde ex Concilii authoritate perfici posse pace: apud Principes institimus, ut & ipsi venirent ad Concilium,
di Pr latos suos pretientes ducererit,absentesque accerserent.
Qui cum de utroque se excusassent, quod & ipsis redire in Regna sua tum necesse esset,& Praelatos, quos secum habuiῆsent, itinere, atque impendiis fessos, atque exhaustos recre xi, & refici oporteret; nos hortati sunt, ut aliam quoquo prorogationem teporis habendi C5eilii decerneremus. Qua
In re concedenda cum essemus aliquantum difficiles, literas interim a Legatis nostris, qui Vincentiae erant, accepimus ,
transacto iam, & longius praeterito Concilii ineundi die, unum vix, aut alterum ex externis nationibus Praelatum Uincentiam se contulisse. Quo nuncio accepto, cum videremus
eo tempore nulla jam ratione haberi Concilium posse, ipsis Prin
13쪽
Principibus eoncessimus, ut differretur tempus agendi Con. cflii usque ad sanctum Pascha , diemque festum suturae. Dominicae Resurrectionis. Cujus nostri praecepti , expe.ctationisque decretae literae Genuae anno Incam. Dom. 338. q. Kal. Jul. factae, publicataeque sunt, atque hane diIationem eo propensius fecimus, quod pollicitus est nobis uterque Princeps Legatos suos Romam ad nos se missu.
Tum, ut ea, quae ad perfectionem pacis reliqua essent, neque Nicaeae ob brevitatem temporis potuerant Omnia confici, Romae commodius coram nobis agerentur , & tra tarentur, di ob hanc rationem etiam a nobis ambo petie
runt, ut haec pacificationis procuratio Concilii celebrati ni praeponeretur, cum ipsum Concilium, pace facta, multo deinde utilius, ct salutarius Christianae Rei p. futurum esset: semper enim haec pacis spes nobis injecta, Principum nos voluntatibus assentiri hortata est, quam spem vehementer auxit post discessum a Niceta nostru ipsorum duorum Principum inter se benevola, amicaque congressio, quae maxima nostra cum I titia a nobis intellecta confirmavit nos in bona spe, ut latam aliquando nostras preces apud Deum exisauditas , & vota pacis accepta esse crederemus. Hanc igitur pacis conchisionem cum & expeteremus , & urgeremus, nec
solum duobus antedictis Principibus,verum etiam chariss in Christo filio nostro Ferdinando Regi Rom. videretur, Λ tio nem Concilii, nisi pace facta, suscipi non oportere , cunctique a nobis per literas . suosque oratores contenderent , ut alias rursus temporis prorogationes faceremus,praecipue autem instaret Sereniss.Caesar, promisisse se demostrans iis, quia Catholica unitate dissentiunt,operam suam apud nos interpoliturum, ut aliqua concordiae ratio iniretur , quod ante suam in Germaniam profectionem apte non potest fieri:Nos eadem semper spe pacis,& tatorum Principum voluntate adducti,cum praesertim cerneremus, ne ad dictum quidem Resurrectionis festum alios Pr latos Vincentia conventile, prorogationis nomen jam fugietes,qRod tam saepe frustra fuerat
14쪽
repetitum, ceIebrationem generalis Concilii ad nostrum, &Sedis Apostol. beneplacitum suspendere maluimus, itaque fecimus, & de suspensione hujusmodi literas ad Isingulos supradi&orum Principum Io.die Jan. I 339. dedimus sicut ex illis perspicue potest intelligi. Ea itaque suspensione neces.sario per nos facta, dum tempus illud magis idoneum a nobis, pacisque aliqua conclusio expectaretur, quae & dignitate postea , frequentiamque Concilio, & Christianae Rei p. prae,
sentiorem salutem erat allatura, Christianae interea res deterius quotidie prolapsae sunt Hungaris, Rege ipsorum mortuo , Turcam vocantibus, Ferdinando Rege bellum in eos movente : Belgis ad desectionem a Caesare ex parte quadam incitatis, cujus defectionis comprimendae causa per Galliam
amicissime, & cum Rege Christianis L concordissime, magno
benevolae inter eos voluntatis indicio, transiens in Belgas
Serenissi Caesar, & illinc deinde in Germaniam profectus ,
Conventus Germaniae Principum, & civitatum, tractandet ejus,quam dixerat,concordiae causa habere coepit. Sed cum, spe pacis jam deficiente, ille quoque modus curandae in Conia ventibus, tractandaeque concordiae ad majores potius discondias concitandas aptus esse videretur: inducti fuimus ad pristinum Coneilii generalis remedium reverti, idque per Legatos nostros S. R. Eccl. Carae ipsi Caesari obtulimus , quod etiam postremo, di praecipue in Ratisponensi conventu est mus,cum illic dilectus fit .noster Gaspar,tit S. Praxedis Card. Contarenus, summa doctrina, & integritate Legatum nostrum ageret. Nam cum id, quod ne accideret,antea veriti eramus, ex ejus conventus sententia peteretur a nobis,
ab Ecelesia dissentientium quosdam articulos tolerandos declararemus , quoad per oecumenicum Concilium illi excuterentur, & deciderentur, idque nobis, ut concederemus, neque Christiana , & Catholica veritas, neque nostra,& Sedis Apost. dignitas permitteret, palam potius Con. ei lium, ut quamprimum fieret, proponi mandavimus. Neque vero in alia unquam sententia,& voluntate fuimus,quam
15쪽
ut primo quoque tempore Concilium oecumen eum , Rgenerale congregaretur ; sperabamus enim ex eo dc pacem populo Christiano, & Christianae religionis integritatem posse recuperari t veruntamen id cum bona gratia , di voluntate Christianorum Principum habere volebamus. Quam voluntatem dum expectamus, dum observamus tempus absconditum, tempus beneplaciti tui , o Deus : aliquando tandem decernere compulsi sumus, omne esse tempus beneplacitum Deo , cum de rebus sanctis , & ad Christianam pietatem pertinentibus consilia ineuntur. Qua propter videntes, maximo quidem animi nostri cum dolore, rem Christianam quotidie in pejus ruere, Hungaria a Turcis oppressa, Germanis periclitantibus, caeteris omnibus metu, moeroreque afflictis, nullius jam principis consensum axpectare, sed tantum Dei omnipotentis voluntate', &Christianae Reipublicae utilitatem attendere constituimus. Itaque cum Vincentiam amplius non haberemus , Cuperemusque cum univeris Christianorum saluti, tum Gemmanicae nationis incommodis in eligendo per nos novi Concilii habendi loco consulere, aliquotque locis propo sitis ipsam Tridentinam Civitatem ab ipsis desiderari videremus, nos etsi in citeriore Italia commodius omnia tractari posse judicabamus, ad eorum tamen postulationes nostram voluntatem paterna charitate defleximus. Itaque Tridentinam Civitatem elegimus, qua in Civitate cecumenicum Concilium ad proxime venturas Kal. Novemb. haberetur , idoneum locum illum statuentes, quo ex Germania quidem , aliisque Germaniae finitimis nationibus facillime , ex Gallia, Hispania, caeterisque Provinciis remotioribus non difficiliter Episcopi, & Praelati eonvenire possent. Dies autem Concilii ea a nobis spectata est , quae spatium in se haberet, & publicandi per Christianasinationes nostri hujus Decreti, & facultatis omnibus Praelatis ad veniendum tribuendae. Quo minus autem annuum
tempus praefiniremus mutando Concilii loco , sicut quibus
16쪽
busdam constitutionibus alias praescriptum est , ea res filii in causa, quod longius extrahi spem sanandae aliqua in parte Christianae Reipublicae, quae tot detrimentis,&calamitatibus' affecta est , noluimus , & tamen videmus tempora, agnoscimus dissicultates: quid sperari possit ex consiliis nostris, incertum esse intelligimus . Sod quia scriptum est: Revela Domino viam tuam, & spera in eo, &ipse faciet: magis Dei elemenriae,& misericordia confidere, quam nostrae imbecillitati dissidere, constituimus. Saepe enim fit in bonis operibus incipiendis , ut quod humana consilia non valent , divina virtus emciat .
Hujus igitur ipsius Dei omnipotentis Patris, & Filii, &Spiritus S., ac Beatorum ejus Apostolorum Petri, & Pauli authoritate, qua nos quoque in terris fungimur, freti, atque subnixi, de venerabilium item fratrum nostrorum S. R. E. Cardin. consilio , & assensu , sublata , amotaqtie suspensione, de qua supra commemoratum est, quam per praesentes tollimus, & amovemus, sacrum oecumenicum,& generale Cocilium in Civitate Tridentina, loco commodo , & libero, omnibusque nationibus opportuno ad Kalenodas proximas Novembris, anni praesentis ab Incam. Dom. M. D. XLII. incipiendum , prosequendum , & eodem Domino adjuvante , ad ipsius gloriam , atque laudem,& Christiani totius populi salutem absolvendum, perficiem
dumque indicimus, annunciamus, convocamus, statuimus , atque decernimus; omnes omnibus ex Iocis, tam venerabiles Fratres nostros Patriarchas, Λrchiepiscopos, Episcopos, ct dilectos filios Abbates, quam alios quoscumque, quibus jure, aut privilegio in Conciliis generalibus residendi , & sententias in eis dicendi permitia potestas est,
Tequirentes, hortantes, admonentes , ac nihilominus eis
in vi jurisjurandi , quod nobis, re huic S. Sedi praestite.
runt, . ac sanctae virtute obedientiae, aliisque sub poenis , M're, aut Eonsuetudine in celebrationibus Conciliorum avi versus non accedentes ferri, di proponi solitis, mandantes,
17쪽
arcteque praecipientes, ut iplimet nisi sorte justo detineantur impedimento, de quo tamen fidem facere compellan. tur aut certe per suos legitimos procuratores, &Nuneios sacro huic Concilio omnino adesse, &interesse debeant . Supra autem dictos, Imperatorem, Regemque Christianissimum , necnon caeteros Reges , Duces , Principes , quorum praesentia, si aliis unquam, hoc quidem tempore maxime Sanctissimae Christi fidei , & Christianorum
omnium sutura est salutaris, rogantes, atque obsecrantes
per viscera misericordiae Dei , & Domini nostri Jesu Christi, cujus fidei veritas, & religio & intus, & extra graviter jam oppugnatur, ut si salvam volunt Christianam esse Rempublicam, si se Domino obstrictos, & obligatos pro maximis illius erga se beneficiis intelligunt, ne deserant ipsius Dei causam , & negotium, ipsi met ad sacri Concilii celebrationem veniant, in quo ipsorum pietas, atque virtus communi utilitati , salutique suae, ac caeterorum, & temporali, & aeternae plurimum est profutura. Sin autem id quod nollemus accedere ipsi non poterunt :graves saltem viros Legatos cum authoritate mittant ,
qui personam Principis sui quisque & cum prudentia , &eum dignitate possint in Concilio referre. In primis vero , ut id curent, quod ipsis facillimum est , ut ex suis cujusque Regnis, ac Provinciis Episcopi, & Praelati sine
tergiversatione , & mora ad Concilium proficiscantur , quod maxime quidem a Praelatis , Prineipibiisque Germaniae Deum ipsum , atque nos impetrare aequum est , ut cum eorum praecipue eausa, ipsisque cupientibus Concilium indictum sit, &in ea Civitate indictum, quae ab eis desiderata , non graventur ipsi sua cunctorum praesentia id celebrare, & ornare, quo melius, atque commodius, quae ad integritatem,& veritatem Christianae religionis,
quae ad bonorum morum reductionem , emendationemque malorum, quae ad Christianorum inter se tam Principum, quam populorum pacem, unitatem, concordiam. que
18쪽
que pertineant , dc quae ad repellendos impetus Barba rorum , dc infidelium , quibus illi universam Christianita
tem obruere moliuntur, sint necessaria, Deo nostris consuItationibus praeeunte , dc lumen sapientiae suae, ac veritatis mentibus nostris praeserente, agi in dicto sacro cecu. menteo Concilio, Acconspirante omnium charitate, consili, tractari, confici, adoptatosque exitus deduci quamprimum , & quam optime possint. Atque, ut nostrae hae
literae , dc quae in eis continentur , ad notitiam cunctorum , quorum oportet , perveniant, neve quis illorum ignorantiae excusationem praetendat, cum praesertim etiam non ad omnes eos, quibus nominatim illae essent intimandae, tutus forsitan pateat accessis, volumus, ct mandamus, ut in Basilica Vaticana Principis Apostolorum, dc in Eeclesia Lateranensi, cum ibi multitudo populi ad audiendam rem divinam congregari selita est , palam clara voce per Curiae nostrae Cursores , aut Notarios aliquos publieos legantur , lectaeque in valvis dictarum Ecclesiarum, itemque Cancellariae Apostolicae portis,&Campi Florae solito loco assigantur, ubi ad lectionem ,
dc notitiam cunctorum aliquamdiu expositae pendeant , eumque inde amovebuntur , earum nihilominus exempla in eisdem locis remaneant affixa. Nos enim per lectionem , publieationem , affxionemque hujusmodi , mnes , dc quoscumque , quos antedictae nostrae literae comprehendunt, atque post spatium duorum mensium a die literarum publicationis , & affixionis , ita volumus obligatos esse, atque astrictos, ac si ipsismet illae coram lectae, di intimatae essent , transumptis quidem earum , quae manu publici Notarii scriptae , aut subscriptae , dcsgillo personae alicujus Ecclesiastieae in dignitate constitutae munitae fuerint , ut fides certa, de indubitata habeatur, mandamus, atque decernimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae indictionis, annum ciationis, convocationis, statuti, decreti, mandati, pra
19쪽
Opti,& obsecrationis infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, &Pauli, Λpostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Romae , apud S. Petrum anno Inearnationis Dominicae xs a. E. Kalen. Iun. Pontificatus nostri an-m 8. Blasius
20쪽
Sacrofanm Oecumenici, ct Generalis
Celebrata die a 3. Mens Dec. Anno Dom. Is sc eratum de inchoando Concilio. Laeetne vobis, ad laudem, &gloriam sanctae , ct individuae Trinitatis, Patris, & Filii, &Spiritus sancti, ad incrementum,& exaltationem Fidei, & Religionis Christianae, ad extirpationem haeresum , ad pacem , & unionem Ecclesiae , ad reformationem Cleri, Ac populi Christiani , ad depressionem, & extinctionem hostium Christiani nominis, decernere, & Melarare , sacrum Tridentinum , dc gener Ie Concilium incipere, & incoepim esse ' Responderunt, Placet. Indictis futura Sessionis. Et eum proxima sit celebritas Nativitatis D mini Nostri Iesu Christi, de subsequantur aliae sesuvitates labentis, ct incipientis anni ; place ne vobis, primam futuram Sessionem habendam esse die Jovis post Epiphaniam, quae erit septima mensis Januari Anno Dom. et 3 6. p Responderunt, Placet .