장음표시 사용
21쪽
Celebrata die 7. Μensis Ianuarii. II 6. Decretum de modo vivendi, cr aliis in Concilio servandis.
SAerosancta Tridentina Synodus, in Spiritu
sancto legitime congregata, in ea Praesidentibus eisdem trib. Apostolicae Sedis Legatis, agnoscens cum B. Jacobo Apostolo, quod omne datum optimum, & omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, qui iis, qui postulant a se sapientiam, dat omnibus affluenter, & non improperat eis; & simul sciens, quod initium sapientiae est timor Domini; statuit, & decrevit, omnes, & singulos Christifideles, in civitate Tridentina congregatos , exhortandos esse, prout exhortattir, ut se a malis, & peccatis hactenus commissis emendare, ac de caetero in timore Domini ambulare, & desideria carnis non perficere, ora
tionibus instare, saepius confiteri, Eucharistiae sacramentum sumere, Ecclesias frequentare, prae cepta denique Dominica, quantum quisqua pol erit, adimplere, nec non quotidie pro pace Principum Christianorum, & unitate Ecclesiae privatim orare velint: Episcopos vero, & quosi cumque alios in Ordine sacerdotali constitutos , cecumenicum Concilium in ea civitate concelebrantes , ut assidue ita Dei laudibus ineumbere , hostias, laudes , & preces offerre, sacrificium Μisiae quolibet saltem die Dominico, in qu Deus lucem condidit, di a mortuis resurre iis
22쪽
se spiritum sanctum in Discipulos infudit, peragere satagant, facientes , sicut idem Spiritus sanctus per Apostolum praecipit , obsecrationes, orationes , postulationes, gratiarum adtiones pro S S. D. N. Papa, pro Imperatore, pro Regibus, ct caeteris, qui in sublimitate constituti sunt, ct pro omnibus hominibus, ut quietam, & tranquillam vitam agamus, pace fruamur,& fidei
incrementum videamus. Praeterea hortatur, ut
jejunent saltem singulis sextis feriis in memoriam Passionis Domini, & eleemosynas pauperibus
erogent; in Ecclesia autem cathedrali singu-
lis quintis feriis celebretur Missa de Spiritu Sancto cum Litaniis , & aliis orationibus ad hoc institutis p in aliis vero Ecclesiis eadem die di
cantur ad minus Litaniae, & orationes; tem. pore autem, quo sacra peraguntur, collocutiones, & confabulationes non fiant: sed ore, &animo celebranti assistatur. Et quoniam oportet,
Episcopos esse irreprehensibiles, sobrios , castos , sia' '
domui suae bene praepositos, hortatur etiam , ut cone. Tol. iante omnia quilibet in mensa servet sobrietatem, moderationemque ciborum: deinde, cum in eo loco saepe otiosi sermones oriri soleant, ut
in ipsorum Episcoporum mensis divinarum Scripturarum lectio admisceatur; familiares vero suos unusquisque instruat,& erudiat, ne sint rixosi, vinosi, impudici, cupidi, elati, blasphemi,&voluptatum amatores : vitia demum fugiant, divirtutes amplectantur, & in vestitu , & cultu,& omnibus a tionibus honestatem praeseserant, sicut decet ministros ministeriorum Dei. Ad haec, cum hujus sacrosancti Concilii praecipua cura, solicitudo, & intentio sit , ut, propulsatis hae-xesum tenebris, quae per tot annos Operuerunt Λ a Lerin
23쪽
terram, Catholicae veritatis lux, Iesu Christo. qui vera lux est, annuente, candor, puritasque refulgeat: & ea , quae reformatione egent, reformentur : ipsa Synodus hortatur omnes Catholicos hic congregatos , ct congregandos , atque eos praesertim, qui sacrarum litterarum peritiam habent, ut sedula meditatione diligenter secum
ipsi cogitent, quibus potissimum viis, & modis ipsius Sunodi intentio dirigi, & optatum effectum 1ortiri possit, quo maturius , & consultius damnari damnanda, & probanda probari queant:
ut per totum orbem omneS uno ore, & eadem G
dei confessione glorificent Deum, & Patrem Domini Nostri Jesu Christi.
In sententiis vero dieendis, juxta Tolatani ConciIii statutum, in loco benedictionis conmdentibus Domini sacerdotibus, nullus debeat aut immodestis vocibus perstrepere, aut tumultibus perturbare, nullis etiam falsis , vanisve , aut o stinatis disceptationibus contendere : sed, quis quid dicatur, sic mitissima verborum prolatione temperetur, ut nec audientes ostendantur, nec recti judicii acies perturbato animo inflectatur . Insuper ipsa S. Sunodus statuit, ac decrevit, quod, si forte contigerit, aliquos debito in loco Don sedere, & sententiam, etiam sub verbo, Placet, proferre , eongregationibus interesse, &alios quoscunque actus facere, Concilio durante , nulli propterea praejudicium generetur, nul lique novum jus acquiratur .
Deinde indicta suis futura Sessio ad diem
Iovis quartam mensis Febr. proxime venturi.
24쪽
Celebrata die 4. mensis Februarii 13 6. Decretum de Symbolo Fidei.
IN nomine Dume, ct individua Trinitatis , Patris , ct Filii, cst Spiritus sancti.
Haec sacrosancta oecumenica, & generalis Tridentina Sunodus in Spiritu sancto legitime Congregata , in ea praesidentibus eisdem tribus Apostolicae Sedis Legatis, magnitudinem rerum tractandarum considerans, praesertim earum, quae duobus illis capitibus de extirpendis haeresibus, di moribus reformandis, continentur quorum causa praecipue est congregata; agnoscens autem cum Apostolo, non esse sibi colluctationem ad. versus earnem, & sanguinem, sed adversus spirituales nequitias in coelestibus, cum eodem omnes, & singulos in primis hortatur, ut con . ea. qu resim fortentur in Domino, & in potentia virtutis μ', 'ejus, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possint omnia tela nequissimi ignea eXtinguere,
atque galeam spei salutis accipiant, cum gladio spiritus, quod est verbum Dei. Itaque ut haec pia ejus sol ieitudo principium, & progreissim
suum per Dei gratiam habeati ante omnia stari cone Nison. tuit, ct decrevit, praemittendam esse Confessionem fidei, Patrum exempla in hoc lecuta , c.niat. α'.qui sacratioribus Conciliis hoc scutum contrη 'VA. P.MKomnes haereses in principio suarum actionum ap . HI, ponere consuevere: quo solo aliquandcr & infideles ad fidem traxerunt, haereticos expugna-runt, & fideles confirmarunt. Quare Symbo-
25쪽
tum fidei , quo sancta Romana Ecclesia utitur, ' tanquam principium illud, in quo omnes, qui AEM , fidem Christi profitentur , necessario conveniunt , . . 'La. ac sundamentum firmum, dc unicum, contra se Tri di quod portae inferi nunquam praevalebunt, toti- .. dem verbis, quibus in omnibus Ecclesiis legitur , exprimendum esse censuit; quod quidem ejusmodi est.
i. i. Credo in unum Deum, Patrem omnipotemii. tem, factorem coeli, dc terrae, visibilium omnium,
. . .- & invisibilium ; & in unum Dominum Jesum
hA. 1ο. Christum, Filium Dei unigenitum, dc ex Pa- ...2 : 'iis tre natum ante omnia saecular Deum de Deo, ν ἰωρ. Iumen de lumine , Deum verum de Deo vero ,st z. genitum, non factum, consubstantialem Patri, Γ - ρνῆκα. per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, & propter nostram salutem deseendit dearnsd. R. coelis. Et incarnatus est de Spiritu sancto, ex , Maria Virgine, dc homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato , passus, 3e sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et ascendit in coelum, sedet ad de teram Patris: & iterum venturus est eum gloria iudicare vivos, & mortuos , cujus regni non exit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum , &vivificantem , qui ex Patre , Filioque procedit et qui cum Patre, & Filio simul adoratur, 3c conglorificatur , qui Iocutus est per Prophetas: &tinam sanctam Catholieam, & Apostolicam Eeclesiam: Confiteor unum Baptisma in remissio. Dem peccatorum, di expecto resurrectionem mo tuorum, di vitam venturi saecula. Λmen. Indi.
26쪽
Indictio futura Sesonis. Efidem sacrosancta cecumenica, & generalis
Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitime congregata,in ea prassidentibus eisdem tribus Apost. Sedis Legatis, intelligens, multos Praelatos ex diversis partibus accinctos esse itin ri , nonnullos etiam in via esse ν quo huc veniant , cogitansque, omnia ab ipsa sacra Sunodo . . . decernenda eo majoris apud omnes exittimationis,& honoris videri posse, quo majori fuerint, &pleniori Patrum consilio, & praesentia sancita ,& corroborata, statuit, i ct decrevit, futuram Sessionem post praesentem celebrandam esse die Iovis, quae subsequetur Dominicam , Laetare, proxime futuram: Interim tamen non differri discussionem, & examinationem eorum, quae ipsi Synodo discutienda, & examinanda videbuntur.
Celebrata die g. mensis Aprilis. Is 6. Decretum de Canonicis Scripturis. SAcrosancta, oecumenica, & generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitime
congregata, praesidentibus in ea eisdem tribus postolicae Sedis Legatis, hoc sibi perpetuo ante oculos proponens, ut sublatis erroribus puritas ipsa Euangelii in Ecclesia conservetur: quod pro' κυλ. it misitim ante per Prophetas in Scripturis sanctis , PL-L- im Dominus noller Iesus Christus, Dei Filius, pro . prio ore primum promulgavit, deinde per suos ἐλυ, ς. ιδ. M s.
27쪽
Apostolos, tanquam fontem omnis de salutaris veritatis ,& morum disciplinae, omni creaturae praedicari jussit, perspiciensque hane veritatem,&disciplinam eontineri inlibris scriptis,& sine scripto traditionibus ; quae ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae, aut ab ipsis Apostolis, Spiritu sancto dictante, quali per manus traditae
ad nos usque pervenerunt, Otthodoxorum Patrum exempla secuta, omnes libros tam vete lib. ris , quam novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, necnon traditiones ipsas , tum ad fidem, tum ad mores pertinentes, tan
quam vel oretenus a Christo, vel a Spiritu sancto dictatas , ct continua successione in Ecclesia Catholica conservatas, pari pietatis affectu, acepi 3-ς-x reverentia suscipit, & veneratur. Sacrorum ve-ς ' ' ro librorum Indicem huic decreto adscribendum censuit, ne cui dubitatio suboriri possit, quinam sint, qui ab ipsa Synodo suscipiuntur: Sunt v ro infrascripti: Testamenti veteris, quinque ΜΟΡ cone. Gis. i. si, id est Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Visa -- Deuteronomium; Iosue , Iudisum, Rhuth; qu, Ma , d. 33. tuor Regum duo Paralipomenon ; Esdrae primus, dc secundus, qui dicitur Nehemias; T bias, Iudith, Hetter Hob, Psalterium David, cum centum quinquaginta Psalmorum , Parab is , Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Sapientia , Ecclesiasticus, Isaias, Jeremias cum Baruch, Ezechiel, Daniel ; duodecim Prophetae minores, idest Osea, Joel, Amos, Abdias , Jonas , Μichaeas, Nahum, Habacuch, Sophonias, Λggaeus , Zacharias, Malachias; duo Μachabaeorum, primus, & secundus. Testamenti novi, quatuor Euangelia, secundum Matthaeum , Μarcum , Lucam ,& Joannem: Actus Apostolorum a L.
28쪽
ea Euangelista conscripti: quatuordecim Episto. lae Pauli Apostoli, scilicet ad Romanos, duae ad Corinthios , ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, duae ad Thessalon, censes, duae ad Timotheum, ad Titum , ad Philemonem , ad Hebraeos e Petri Apostoli duae;
Ioannis Apostoli tres ; Iacobi Apostoli una; Judae Apostoli una; & Apocalypsis Ioannis Apostoli. Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia Cath. legi consueverunt, & in veteri vulgata Latina editione habentur, pro Sacris, & Canonicis non susceperit , & traditiones praedictas sciens , &prudens contempserit; anathema sit. Omnes itaque intelligant, quo ordine, &via, ipsa Synodus , post jactum fidei confessionis fundamentum, sit progressura, & quibus potissimum testimoniis, ac praesidiis in confirmandis dogmatibusti instaurandis in Ecclesia moribus, sit usura.
Decretum de editione, O Q. sacrorum
IΝsuper eadem sacroancta Synodus conside.
rans, non parum utilitatis accedere posse Eeclesiae Dei, si ex omnibus Latinis editionibus, quae circumseruntur, sacrorum librorum,qusnam pro authentica habenda sit, innotescat; statuit, ct declarat, ut haec ipsa vetus, ct vulgata editio , quae longo tot iaculorum usu in ipsa Ecelesia probata est, in publicis lectionibus, disputation bus, praedicationibus, & expositionibus pro a thentica habeatur : & ut nemo illam rejicere novis praetextu audeat, vel praesumat. Praeterea, ad coercenda petulantia ingenia, . ,et
29쪽
R decernit , ut nemo suae prudentiae innixus, in se pari, rebus fidei, & morum, ad aedificationem doctri- .. . et nae Christianae pertinentium, saeram Scripturam .i Ξ, g, .sis. ad suos sensus contorquens contra eum sensum ,1 . . . 'si is quem tenuit, & tenet Sancta Mater Ecclesia, M. cujus est judicare de vero sensu, & interpreta-.--,φ' . . tione Scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum , ipsam Scriptinta . . ram sacram interpretari audeat, etiamsi hujus.
modi interpretationes nullo unquam tempore in lucem edendae forent. Qui contravenerint ,
per ordinarios declarentur , di poenis a jutestatutis puniantur.
Sed & impressoribus modum in hac parte, ut par est, imponere volens, qui jam sine modo , hoc est, putantes sibi licere, quidquid libet, sine licentia Superiorum Ecclesiasticorum ipsos sacrae scripturae libros , ct super illis annotati Des , & expositiones quorumlibet indifferenter saepe tacito , saepe etiam ementito praelo , & , quod gravius est , sine nomine auctoris imprimunt ; alibi etiam impressos libros hujusmodi temere venales habent : decernit , ct statuit, ut posthac saera Scriptura, potissimum vero haec Lpsa vetus, & vulgata editio quam emendatissime imprimatur, nullique liceat imprimere, vel imprimi facere quosvis libros de rebus sacris ine nomine auctoris, neque illos in futurum vendere, aut etiam apud se retinere , nisi primum examinati, probatique fuerint ab ordinario, subcone. -- pcena anathematis, S pecuniae in Canone Con-
te:: ο - Vissimi Lateranensis apposita: ct si regu-
Iares fuerint, ultra examinationem , ct probationem hujusmodi, licentiam quoque a suis sin, perioribus impetrare teneantur, recognitis per
30쪽
eos libris, juxta formam suarum ordinationum. Qui autem scripto eos communicant, vel evubgant, nisi antea examinati, probatique fuerint,
eisdem poenis subjaceant, quibus impressores. Et qui eos habuerint , vel legerint, nisi prodiderint auctores, pro auctoribus habeantur. Ipsa vero hujusmodi librorum probatio in scriptis detur , atque ideo in fronte libri vel seripti, vel . impressi authentice appareat, idque totum, hoc est, & probatio, & examen gratis fiat, ut probanda probentur, & reprobentur improbanda. Post haec, temeritatem illam reprimere volens , qua ad profana quaeque convertuntur , & torquentur verba , & sententiae Sacrae Scripturae,
ad scurrilia scilicet, fabulosa, vana, adulati nes, detractiones, superstitiones impias, & di bolicas ineantationes , divinationes, sortes, libellos etiam famosos, mandat, & praecipit, adtollendam hujusmodi irreverentiam, & contem. pium , ne de caetero quisquam quomodolibet verba Seripturae sacrae ad haec, & similia audeat surpare, ut omnes hujus generis homines, tem ratores, & violatores verbi Dei, juris, & a bitrii poenis per Episcopos coerceantur.
Indictio futura Sesonis . Item haec saerosancta Synodus statuit, & d
cernit ; proximam futuram Sessionem tenendam , di celebrandam esse feria quinta post sacratitantium festum proximum Pentecostes. SES.