Sacrosanctum Concilium Tridentinum cum citationibus ex utroque testamento, juris pontificii constitutionibus, aliisque S. Rom. Eccl. Conciliis

발행: 1722년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

niveant, & induIgentius cum pqnitentibus agant , levissima quaedam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur . Habeant autem prae oculis, ut satiΩfactio, quam imponunt, non sit tantum ad novae vitae custodiam, & infirmitatis medicamentum,.sed etiam ad pretieritorum peccatorum vindictam,& castigationem: nam claves sacerdotibus non ad solvendum dumtaxat, sed & ad ligandum .. st zis . concessas , etiam antiqui Patres & credunt, & I. docent; nec propterea existimarunt, Sacramen. tum Poenitentiae esse forum irae, vel poenarum ρα, sicut nemo unquam Catholicus sensit, ex

hujusmodi nostris satisfactionibus vim meriti &satisfactionis Domini Nostri Jesu Christi vel obscurari, vel aliqua ex parte imminui: quod dum a s p 33 I Iovatores intelligere nolunt, ita optimam Ped

nitentiam novam vitam esse docent, ut omnemi

satisfactionis vim, & usum tollant. De operibus Satisfactionis. Cap. IX cet pretierea;tantam esse divinet munificen.

tiae Iargitatem, ut non solum poenis sponte a nobis pro vindicando peccato susceptis, aut sacerdotis arbitrio pro mensura delicti impositis, etiam i quod maximum amoris argumentum paen. dist. a. est o temporalibus flagellis a Deo inflictis, & a nobis patienter toleratis, apud Deum Patrem per

Christum Jesum satisfacere valeamus. Doctrina de Sacramento extrema ctionis . V Isum est autem sanctae Synodo, praecedemti doctrina de Pet nitentia adjungere ea,γα,

122쪽

s EsSIO DECIMA QUARTA. Io 3

Iequuntur de Sacramento extremae Unctionis; quod non modo Poenitentiae, sed & totius Christianae vitae, quae perpetua Poenitentia esse debet, consummativum existimatum est a Patribus. Primum itaque circa illius institutionem de iis ..... iclarat, & docet, quod Clementissimus Redem-S. hostium tela esse prospectum, quemadmodum auxilia maxima in Sacramentis aliis praeparavit, quibus Christiani conservare se integros, dum viverent, ab omni graviore spiritus incommodo possint; ita extremae Undi ionis Sacramento finem vitae, tanquam firmissimo quodam praesidio

munivit. Nam etsi adversarius noster occasio- r. s. nes per omnem vitam quaerat, & captet, ut d vorare animas nostras quoquo modo possit: nubilum tamen tempus est, quo vehementius ille mmnes suae versutiae nervos intendat ad perdendos

nos penitus, & a fiducia etiam, si possit, divinae misericordiae deturbandos, quam cum im ' μ' - I pendere nobis exitum vitae perspicit.

De institutione Sacramenti extrema Unctiavis. Caput Lptor noster, qui servis suis quovis tempore voluit de salutaribus remediis adversus omnia omnium V

INstituta est autem sacra hare Unctio infirmo

rum, tanquam vere, & proprie Sacramentum novi Testamenti, a Christo Domino nostro, apud Marcum quidem instruatum , per Jacobum autem Apostolum, ac Domini fratrem, fidelibus Iarab. commendatum, ac promulgatum: Infirmatur, in- Dquit, quis in vobis φ inducat Prebyteros Eccle- o Dirasiae, & orent super eum, ungentes eum oleo si l. e. in nomine Domini ;& oratio fidei salvabit in. 43 'πες. .

G firmum,

123쪽

ro CONCI L. TRID.

firmum, & alleviabit eum Dominus: &, si in peccatis sit, dimittentur ei. Quibus verbis, ut ex Apostolica traditione per manus accepta Ecclesia didieit, docet materiam , formam , proprium ministrum ,&emectum hujus salutaris Sacramenti r intellexit enim Ecclesia, materiam esse oleum ab Episcopo benedictum; nam Unctio aptissime Spiritus sancti gratiam, qua invisibiliter anima aegrotantis inungitur, repraesentat: formam deinde esse illa verba, Per istam unctionem, dic. De essem hujus Sacramensi. Cap. II.

REs porro, & effectus hujus Sacramenti illis

verbis explicatur ; Et oratio fidei salvabit infirmum , & alleviabit eum Dominus: &, si in

Deob. s. PeccatiS sit, dimittentur ei: res etenim haec gratia est Spiritus lancti, cujus Unctio delicta, si

quae sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit, & aegroti animam alleviat,& confir-

OAEI. mat, magnam In eo divinae misericordiae fa din

ciam excitando, qua infirmus sublevatus & morbi incommoda, ac labores levius fert, & tentationibus daemonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit, & sanitatem corporis interdum , ubi si s. luti animat expedierit, consequitur.

De ministro hujus Sacramenti, O tempore, quo dari debeat. Cap. LII. JAm vero, quod attinet ad praescriptionem eo. rum , qui di suscipere, & ministrare hoc Sacramentum debent, haud obseuxe fuit illud e iam in verbis praedictis traditum ; nam ct Ostem ditur illic, proprios hujus Sacramenti ministros esse

124쪽

esse Ecclesiae Presbyteros , quo nomine eo loco, non aetate seniores, aut primores in populo intelligendi veniunt, sed aut Episcopi , aut sacerdotes ab ipsis rite ordinati, per impofitiΟ-ehi . can. nem manuum Presbyterii. Declaratur etiam, e se hane Unctionem infirmis adhibendam , illis meam vero praesertim, qui tam periculose decumbunt, tit in exitu vitae constituti videantur : unde &Sacramentum exeuntium nuncupatur. Quod si infirmi pon susceptam hanc Unctionem conva-Iuerint, iterum hujus Sacramenti subsidio juva-Ti poterunt , cum in aliud simile vitae diser, men inciderint. Quare nulIa ratione audiendi scint, qui contra tam apertam, & dilucidam Α-postoli Jacobi sententiam docent, hanc Unctio M. Gnem vel figmentum esse humanum , vel ritum a Patribus acceptum, nec mandatum Dei, nec

Promissionem gratiae habentem, & qui illam jam

cessasse asserunt , quasi ad gratiam curationum dumtaxat in primitiva Ecclesia referenda esset, di qui dicunt , ritum , & usum , quem S. R. E. in. hujus Sacramenti administratione Observat, ras iuJacobi Apostoli sententiae repugnare, atque id---ἀeo in alium commutandum esse,& denique qui ' με πιμεhanc extremam Unctionem a fidelibus sine peccato contemni posse affirmant: haec enim omnia manifestissime pugnant cum perspicuis tanti Α-postoli verbis. Nec profecto Ecclesia Romana, M. Gemaliarum omnium mater, & magistra, aliud in hac administranda Unctione, quantum ad ea, quae I i, O sa. si hujus Sacramenti substantiam perfieiunt, obser f vat , quam quod Beatus Jacobus praescripsit. Nec vero tanti Sacramenti contemptus absque

ingenti scelere , di ipsius Spiritus sancti injin

xia esse posset. Hain

125쪽

166 CONCI L. TRID.

Haee sunt, quae de Poenitentiae, & extremae, Unctionis Sacramentis hetc sancta cecumenica Synodus profitetur, & docet, atque omnibus Christifidelibus eredenda, ct tenenda proponit. Sequentes autem Canones inviolabiliter servandos esse tradit , & afferentes contrarium perpetuo damnat , & anathematizat. De Sanctis o Paenitentia Sacramento.

pra . . i. GHI quis dixerit, in Catholica Ecclesia Poeni. O tentiam non esse vere, & proprie Sacramentum pro fidelibus , quoties post Baptismum in peccata labuntur, ipsi Deo reconciliandis, a Christo Domino nostro institutum; anaahema sit.

p. eap. r: Si quis saeramenta confundens, ipsum Baptismum poenitentiae Sacramentum esse dixerit, quasi haec duo Sacramenta distincta non sint, atque is ideo Poenitentiam non recte secundam post naufragium tabulam appellari ; anathema sit.

n. αν. Si quis dixerit, verba illa Domini Salvatoris: δελ- . t , Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis o. G μ- peccata, remittuntur eis δ & quorum retinueri-' ιε' tis , retenta sunt , non esse intelligenda de potu state remittendi, dc retinendi peccata in Sacramento Poenitentiae, sicut Ecclesia Catholica ab initio semper intellexit; detorserit autem contra institutionem hujus Sacramenti ad auctoritatem praedicandi Euangelium is anathema sit. CA

126쪽

Si quis negaverit ad integram, & perfectam SQ. ea. i. dapeccatorum remissionem requiri tres actus in podi P ν' nitente, quasi materiam Sacramenti Poenitentiae, videlicet, Contritionem, Confessionem, & Satisfactionem, quae tres Poenitentiae partes dicuntur: aut dixerit, duas tantum esse Poenitentiae partes , terrores scilicet incussos conscientiae , agnito peccato, & fidem coneeptam ex Euangelio , vel absolutione , qua credit quis sibi per Christum reaussa peccata ; anathema sit.

Si quis dixerit, eam Contritionem, quae pa- Sina Gratur per discussionem , collectionem , ct detestationem peccatorum , qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando peccatorum suorum gravitatem, multitudinem , fodiditatem , amissionem aeternae beatitudinis, & a ternae damnationis incursum, cum proposito melioris vitat , non esse verum , & utilem dolorem , nee praeparare ad gratiam, sed facere hominem hypocritam, dc magis peccatorem demum , illam esse dolorem coactum , & non Iiberum , ac voluntarium ; anathema sit.

Si quis negaverit, Consessione sacramentalem ανγ. α a d. vel institutam , vel ad salutem necessariam esse 'aen. jure divino; aut dixerit, modum secrete confitendi soli sacerdoti, quem Ecclesia Catholica ab initio semper observavit, & observat, alienum 'φ. esse ab institutione, & mandato Christi, & H-

ventum esse humanum ; anathema sit.

Si quis dixerit, in Sacramento Poenitentiae ad Suprae. s. remissionem peccatorum necessarium non esse j.

127쪽

xor CONCI L. TRID.

re divino confiteri omnia, Zc singula peccata mora talia, quorum memoria cum debita, dc dilige ii praemeditatione habeatur, etiam occulta, &quae sunt contra duo ultima Decaloδi praecepta, ct circumstantiaε, uuae peccati speciem mutant, sed eam confessionem tantum etsi utilem ad erudiendum , ct consolandum poenitentem , &olim observatam fuisse tantum ad satisfactionem canonicam imponendam : aut dixerit, eos, qui omnia peccata confiteri student, nihil relinquere velle divinar misericordiae ignoscendum; aut demum non licere confiteri peccata venialia ;anathema sit.

CANON VIII.

Si quis dixerit , Consessionem omnium peccatorum, qualem Ecclesia servat, esse impossibis lem , & traditionem humanam a piis abolendam , aut ad eam non teneri omnes, & singulos utriusque sexus Christi fideles, juxta magni Concilii Lateranensis constitutionem, semel in anno, ct ob id Liadendum esse Christi fidelibus, ut non confiteantur tempore Quadragesimae ; anathema sit.

CANON IX.

Si quis dixerit, Absolutionem sacramentalem Sacerdotis non esse actum judicialem , sed nimdum ministerium pronunciandi, & declarandi remissa esse peccata confitenti, modo tantum credat se esse absolutum, aut Sacerdos non serio, sed joco ab Ivat: aut dixerit non requiri comsessionem poenitentis, ut sacerdomum absolvere possit , anathema sit.

Si quis dixerit, sacerdotes, qui in peccato mo tali sunt , potestatem ligandi , 3c solvendi non habere, aut non solos 1acerdotes esse ministros

128쪽

nbsolutionis, sed omnibus, & singulis Christifidelibus esse dictum : Quaecumque ligaveritis sin

per terram , erunt ligata dc in cocto ; & quaecumque solveritis super terram, erunt soluta &in coelo ; & quorum remiseritis peccata , remittuntur eis; & quorum retinueritis, retenta sunt: quorum verborum virtute quilibet absolvere possit peccata , publica quidem per correptionem dumtaxat, sit correptus acquieverit; secreta vero per spontaneam confessionem p anathema sit.

CANON XI. Si quis dixerit , Episcopos non habere ius reservandi sibi casus, nisi quoad externam poli

tiam ; atque ideo casuum reservationem non prohibere , quominus sacerdos a reservatis vere absolvat ; anathema sit.

Si quis dixerit, totam poenam simul cum culpa remitti semper a Deo , satisfactionemque penitentium non esse aliam , quam fidem, qua apprehendunt , Christum pro eis satisfecisse ; anathema sit.

CANON XIII.

Si quis dixerit , pro peccatis quoad pinnam Supra temporalem minime Deo per Christi merita satisfieri poenis ab eo inflictis , & patienter tole-xatis , vel a sacerdote injunctis , sed nequa sponte susceptis, ut jejuniis , orationibus , eleem synis , vel aliis etiam pietatis operibus , atque

ideo optimam poenitentiam esse tantum novam vitam ; anathema sit.

Si quis dixerit, satisfactiones, quibus paeniten- εαενε α tes per Christum Jesum peccata redimunt, non esse cultus Dei, sed traditiones hominum , do

ctrinam de gratia, & verum Dei cultum, atque ipsum

129쪽

Ipsum beneficium mortis Christi obscurantes Ianathema sit.

t. Si quis dixerit, Claves Ecclesiae esse datas tana

Paen, . tum ad solvendum, non etiam ad ligandum ; &propterea Sacerdotes, dum imponunt poenas confitentibus , agere contra finem Clavium , & contra institutionem Christi; & fictionem esse, quod . virtute Clavium sublata poena aeterna , pcen temporalis plerumque exsolvenda remaneat ;anathema sit, tu Sacramento extrema Unctionis.

Sopia d. h.. Si quis dixerit , extremam Unctionem non esse pri vere, & proprie Sacramentum a Christo Domino Mari. s. nostro institutum,& a Beato Jacobo Apostolo pro-J- - I. mulgatum, sed ritum tantum acceptum a Patribus , aut figmentum humanum ; anathema sit.

CANON II. si quis dixerit, sacram infirmorum Uncti

nem non conferre gratiam , nec remittere peccata , nec alleviare infirmos; sed jam cessasse , quasi olim tantum fuerit gratia curationum ;anathema st.

si is dixerit , extremae Unctionis ritum s p. 43. S usum, quem observat S, Romana Ecclesia , J ε ε 3' repugnare sententiae Beati Iacobi Apostoli: ideoque eum mutandum , posseque a Christiani absque peccato contemni ς anathema sit.

...is. Ora. Si quis dixerit, Presbyteros Ecclesiae , quos s- Beatus Iacobus adducendos esse ad infirmum in. ungendum hortatur, non esse Sacerdotes ab E. pisco-

130쪽

piscopo ordinatos, sed aetate seniores in quaviseommunitate, ob idque proprium extremae Unctionis ministrum non est. solum sacerdotem ;anathema sit. Decratum de Reformatione. Prooemium.

CVm proprie Episcoporum munus sit,

torum omnium vitia redarguere, hoc illis r ,.sis praecipue cavendum erit, ne Clerici, praesertim t ad animarum curam constituti, criminosi sint , '' 'neve inhonestam vitam, ipsis conniventibus, ducant: nam si eos pravis, & corruptis moribus esse permittant; quo pacto laicos de ipsorum ubtiis redarguent, qui uno ab eis sermone convinei i- or. f. possent, quod Clericos ipsis patiantur esse deis. i. Tiores e qua etiam libertate laicos corripere poterunt saeerdotes , cum tacite sibi ipsi responde- e..te. as. HINant, eadem se admisisse, quae curripiunt f Μone- cro tabunt propterea Episcopi suos Clericos, in quocun-- . Necesseque ordine fuerint, ut conversatione , sermo- eg ἡ-.M.t. ne, & scientia eommisso sibi Dei populo praeeant; O e. ρ memores ejus, quod scriptum est : Sancti esto te, quia & ego sanctus sum. Et juxta Aposto- i. P r. i. femii vocem: Nemini dent ullam offensionem , ut

non vituperetur ministerium eorum e sed in o Levit. U. a.

mnibus exhibeant se , sicut ministros Dei , ne c. . 'Cr 'illud Prophetae dictum impleatur in eis: Saceris Cubon. 3. dotes Dei contaminant sancta, ct reprobant Iegem. Ut autem ipsi Episcopi id liberius exequi, ac quoquam praetextu desuper impediri nequeant ; eadem sacrosancta , cecumenica , & generalis Tridentina Synodus , praesidentibus in ea eisdem Apostolicae Sedis Legato , dc Nun iis , hos , qui sequuntur , Canones statuendos , ct decernendos duxit.

SEARCH

MENU NAVIGATION