Sacrosanctum Concilium Tridentinum cum citationibus ex utroque testamento, juris pontificii constitutionibus, aliisque S. Rom. Eccl. Conciliis

발행: 1722년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Nos enim per recitationem hanc , publicatis nem , & aExionem, omnes , di singulos , qui his litteris comprehenduntur, post duos menisses a die publicationis, dc aExionis earum, vin Iumus perinde adstrictos , & obligatos esse, ac si ipsismet illae eoram editae, & lectae fu issent, transumptis quoque earum, quae manu publici alicujus notarii scripta, subscriptave, & sigillo,ae subscriptione alicujus personae in dignitate Ecelesiastica constitutae munita fuerint, ut sin dubitatione ulla fides habeatur , mandamus, atque deternimus . Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostrae indictionis, statuti decreti, praecepti, admonitionis,& adhortatio' vis infringere , vel ei ausu temerario eontraire Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum P eri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum . Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae Is 6o. 3. Kal Decemb. Ponti nostri anno primo iaAntonius Florebellus.

Quae est prima sub Pio IV. Pont. Μax. Celebrata die I 8. Mensis Ianuar. AMDLXIT

Decretum de eelebrando Concilio.

PLaeet ne vobis ad laudem, & gloriam Saniactat, di individuae Trinitatis, Patris, & Fi-

si i

152쪽

Iii,& Spiritus sancti, ad incrementum, & exin altationem Edei, & religionis Christianae, sacrum circumenicum, dc generale Concit. Trid. in spiritu sancto legitime congregatum, ab hodierno die, qui est 18. Mensis Jan. anni a Nativ. Do m. Is 62. Cathedrae Rom. B. Petri Apo-slatorum Principis consecrato, sublata quacumque suspensione, juxta formam, &'tenorem litterarum S S. D. N. Pii IV. Pont. Max. celebrari, di in eo ea , debito servato ordine, tractari , quae - proponentibus Legatis, ac Praesidentibus, ad horum temporum levandas calamitates, sedandas ' de religione controversias, coercendas linguas do. Iosas, depravatorum morum abusus corrigendos, Ecclesiae veram, atque Christianam pacem conciliandam apta , ct idonea ipsi S. Synodo videbuntur Θ Responderunt . Placet.

dissio futura Sessionis.

PLaeet ne vobis,proximam futuram Sessionem habendam , & celebrandam esse feria quinta post Secundam Dominicam Quadragesimae, quae erit die xxv x. Mensis Februarii Z Responderunt, Placet.

Quae est II. sub Pio IV. Ponti Max Celebrata die a 6. Februarii x362. Decretum de librorum delectu, & omnibus ad Concilium fide publica invitandis. SAςrosancta, recumenica, & generalis Tridens tina Synodus, in Spiritu sancto legitime eqn-1 3 gregam

153쪽

I. 1.

gregata , praesidentibus in ea eisdem Apostesicae Sedis Legatis , non humanis quidem viribus con

fisa, sed Domini nostri Jesu Christi, qui os, &

sapientiam Ecclesiae suae daturum se proniisit, ope , & auxilio freta, illud praecipue cogitat, ut Catholicae fidei doctrinam , multorum inter se dissidentium opinionibus, pluribus Iocis inquinatam , & obscuratam , in suam puritatem ψ& splendorem aliquando restituat , & mores ,

qui a veteri instituto deflexerunt, ad meliorem vitae rationem revocet, corque patrum ad filios ,& .r filiorum ad patres convertat. Cum it que omnium primum animadverterit, hoc ten,

pore suspectorum, ac perniciosorum librorum , quibus doctrina impura continetur, & longe lateque diflunditur, numerum nimis excrevisse , quod quidem in causa fuit, ut multae censurae in variis provinciis , &praesertim in alma Urbe Roma, pio quodam aelo editae suerint; neque

tamen huie tam magno, ac pernicioso morbo sa. Iutarem ullam profuisse medicinam: censuit, ut

delecti ad hane disquisitionem Patres, de censuris librisque quid facto opus esset, diligenter comsiderarent, atque etiam ad eandem S. Synodum suo tempore referrent, quo facilius ipsa possit varias, & peregrinas doctrinas, tanquam ziz nia, a Christianae veritatis tritico separare, de que his commodius deliberare, & statuere, quae ad scrupulum ex complurium animis eximendum , & tollendas multarum querelarum causas , magis opportuna videbuntur. Haec autem omnia ad notitiam quorumcumque deducta esse vult,

prout etiam praesenti decreto deducit; ut, si quis ad se pertinere aliquo modo putaverit,quae vel de hoc librorum, &censurarum negotio, vel de aliis, .

. Disiligod by Cooste

154쪽

quar in hoc generali Concit. tractanda praedixit, non dubitet a S. Synodo se benigne auditum iri.

Quoniam vero eadem S. Synodus ex corde optat, Deumque enixe rogat, quae ad pacem sunt Ecclesiae, ut universi communem matrem in ter Tis agnoscentes, quae, quos peperit, oblivisci non Potest, unanimes, uno ore, glorificemus Deum ,

ct Patrem D. N. Jesu Christi; per viscera misericordiae ejusdem Dei, & Domini nostri, omnes , qui nobiscum communionem non habent, ad concordiam, & reconciliationem, & ut ad hanc S. Synodum veniant, invitat, atque horta c -s 3 tur, utque charitatem, quod est vinculum perfectionis , ample tantur; pacemque Christi exultantem in cordibus suis praeseserant, in quam VO-cati sunt, in uno corpore. Hanc ergo non huma' Val. ν nam, sed Spiritus sancti vocem audientes, ne Obdurent corda sua, sed in suo sensu non ambulan tes, neque sibi placentes, ad tam piam , & salutarem matris suae admonitionem excitentur,&Convertantur. Omnibus enim chari tatis officiis S. Synodus eos ut invitat , ita complectetur. Insuper eadem S. Synodus decrevit, fidem publicam in Congregatione generali concedi posse,& eamdem vim habituram , ejusdemque roboris , & momenti futuram , ac sii in publica Sessione data, & decreta fuisset.

Indictis futura Sessonis. EAdem sacrosancta Synodus Tridentina, in

Spiritu sancto legitime congregata, pranidentibus in ea eisdem Λpost. Sedis Legatis, statuit, & decernit, proximam futuram Sessionem habendam, & celebrandam esse feria quinta post . , I 6 sacria

155쪽

sacratissimum festum Λscensionis Domini, quae erit die 1 . Μentis ΜHi . .

SALVUS CONDUCTUS

concessus Germanica Nationi in Cong. generali Die 14 Martii 33εa. M . sisIbis Q Aerosancta, cecumenica, ct generalis Tridem c., ctui, o tina Synodus in Spiritu sancto Iegitime con- π ὰ ia, gregata , praesidentibus in ea eisdem S. Sedis M. Mim ., postolicae Legatis, universis fidem facit, quod omnibus, & singulis Sacerdotibus , Electoribus, Principibus,Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Nobilibus, militaribus, popularibus,& aliis quibuscumque viris, cujuscumque status ,

ct conditionis, aut qualitatis existant , Germanicae Provinciae, & nationis, civitatibus , ae aliis locis ejusdem, & omnibus aliis Ecclesiaste. cis, & sarcularibus , praesertim Augustanae Comsessionis, personis, qui, aut quae una cum ipsis ad hoc generale Tridentinum Concilium venient, aut mittentur, ac profecturi sunt, aut hueusque

Venerunt, quocumque nomine censeantur, aut

Valeant nuncupari, tenore praesentium publicam fidem, di plenissimam, Verissimamque sectirit tem, quam Salvumconductum appellant, libere ad hanc Tridentinam Civitatem veniendi, dibidemque manendi, standi, morandi, proponendi, loquendi, una cum ipsa Sunodo de quibuscumque negotiis tractandi, examinandi, discutiendi, &omnia, quaecumque ipsis libuerit, aCarticulos quoslibet tam scripto, quam verbo Ibbere offerendi, propalandi, eosque Scripturis sacris, & Beatorum Patrum verbis, sententiis , re

rationibus declarandi , astruendi, ct persuadendi,

156쪽

R , si opus fuerit , etiam ad objecta Concilii generalis respondendi , & cum iis , qui a Concilio delecti fuerint , disputandi Christiane , aut charitative , absque omni impedimento conferendi , opprobriis , convitiis , ac contumeliis penitus semotis , & signanter , quod causae eontroversae secundum Sacram Scri-

turam , & Apost. traditiones , probata Conci-ia, & Cath. Eccl. consensum, & SS. Patrum

auctoritates in praed. Conc. Trid. tractentur ; illo etiam addito , ut religionis praeteXtu, aut deli torum circa eam commissorum , aut Commi tendorum minime puniantur, impartitur, ac ο-mnino concedit: sic etiam, ut propter illorum lsraesentiam , neque in itinere, aut quocumque ocorum eundo , manendo, aut redeundo , nec

in ipsa civitate Trid. a divinis ossiciis quovis modo cessetur. Et ut his peractis , vel non per Elis, quandocumque ipsiis libuerit, aut majorum suorum mandato, & assensu ad propria reverti optabunt, aut aliquis eorum optabit; mox absque ulla renitentia , & occasione, aut mora , salvis Tebus eorum , di suorum pariter honore, & personis, vice versa , possint juxta beneplacitum libere , & secure redire ; de scientia tamen ab eadem Synod. deputandorum, ut tunc opportune eorum securitati, absque dolo, & fraude provideatur . Vult etiam S. Synodus in hac publica fide , salvoque conductu omnes quascumque clausulas includi, ac contineri, ac pro inclusis habe- i, quae pro poena, essicaci, & lassicienti securitate, in eundo, stando, & redeundo necessariae.& opportunae fuerint. Illud etiam , ad majorem securitatem, & pacis, ac conciliationis bonum. κprimens, quod ii quispiam, aut allorum aliqui, a sive

157쪽

sve in itinere, Tridentum Oniendo , sive ibbdem morando, aut redeundo , aliquod enormos quod absit egerint, aut commiserint, quo pos.set hujus fidei publicae, & assecurationis beneficium eis concessiim annullari, aut cassari, vult ,& eoncedit, ut in hujusmodi facinore deprehem si ab ipsis dumtaxat , & non ab aliis condi gna animadversione , cum emenda lassicienti , per partem ipsius Synodi merito approbanda, &Iaudanda , mox puniantur et illorum assecur tionis forma , conditionibus, & modis omnino manentibus illibatis. Pariformiter etiam vult,

ut, si quisquam, vel aliqui ex ipsa Synodo, mve in itinere, aut manendo, aut redeundo, R-

Iiquod enorme quod absit eδerint, aut commiserint, quo posset hujus fidei publieae, & aD seeurationis beneficium violari, aut quoquo modo tolli ; in hujusinodi facinore deprehensi ab ipsa Synodo dumtaxat, & non ab aliis condigna

animadversione, dc emenda sufficienti, per paritem DD. Germanorum Augustanae Confessionis tune hic praesentium merito laudanda, & approbanda , mox puniantur , praesenti assecurationis forma , conditionibus, & modis omnino manentibus illibatis. Vult praeterea ipsa Synodus, quod lieeat ipsis Ambasciatoribus, omnibus, &singulis, toties, quotiescunque opportunum fue-xit , seu necessarium , ad auram capiendam exire de Civitate Tridentina, & reverti ad eandem, nec non nuncium , vel nuncios suos ad quaecumque loca pro suis necessariis negotiis ordinandis libere mittere , seu destinare , ac ipsos missos, seu destinatos, seu missum , & destinatum suscipere, toties, quoties eis videbitur expedire e ita quod aliqui , vel aliquis per depin

158쪽

eandos Concilii socientur, qui eorum securitati provideant, vel provideat. Qui quidem Salvus. conductus, &securitas stare, ac durare debeata tempore, & per tempus, quo in ipsius Syn di, &suorum tuitionis curam ipsos suscipi comtigerit, &usque ad Tridentum perduci, ac toto tempore mansionis eorum ibidem, & rursum post lassicientem audientiam habitam, spatio viginti dierum praemisse; cum ipsi petierint, aut conellium, habita hujusmodi audientia, ipsis recessum indixerit , a Tridento usque in quem quisque elegerit sibi locum tutum , Deo favente, restituet , dolo, & fraude prorsus exclusis. Quae quidem omnia pro universis, & singulis Christi fidelibus, pro omnibus Principibus, tam Ecelesiasticis, quam saecularibus quibuscumque, atque omnibus aliis Ecclesiasticis, & saecularibus personis, cujuscumque status, & conditionis existant , aut quocumque nomine censeantur , im

violabiliter observanda esse promittit , & bona fide spondet. Insuper omni fraude, & dolo exelusis, vera,& bona fide promittit, ipsam Synodum nullam

vel manifeste , vel occulte occasionem quaesituram, aut aliqua auctoritate, potentia, jure, vel statuto, privilegio Legum, vel Canonum, aut quorumcumque Conciliorum , praesertim Constantien. & Senen. quacumque serma verborum

expressa, in aliquod hujus fidei publieae, & ple

nissimae assecurationis , ac publicae , & Iiberae audientiae , ipsis per ipsam Synodum concessae , praejudicium quovis modo usuram , aut quem quam uti permisIuram: quibus in hac parte pro hac vice derogat. Quod si sancta Synodus, aut aliquis ex ea , vel suis , cujuscumque conditi

159쪽

nis, vel status, aut praeeminentiae existens, prauseriptae assecurationis, & Salviconductus formam, ct modum in quoeumque puncto , vel clausula violaverit quod tamen avertere dignetur omni- potens & sussiciens emenda non fuerit mox subsecuta . ipsorum arbitrio merito approbanda, ct laudanda, habeant, ipsam Synodum,& habere poterunt, incidisse in omnes poenas, quas jure divino, di humano , aut consuetudine, hujusmodi Salvorum conductuum violatores incurinxere possunt, absque omni excusatione, aut quavis in hae parte contradictione. Extensio ad alias Nationes.

s Adem Sacrosancta Synodus, in Spiritu sano

s cto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem Apostolicae Sedis de latere Legatis, omni bus , & singulis aliis, qui nobiscum in iis, quae sunt fidei, communionem non habent, ex quibuscumque Regnis, Nationibus, Provinciis, Civitatibus , ac locis, in quibus publice, & impune praedicatur, vel docetur, sive creditur contrarium ejus', quod S. Romana sentit Ecclesia, dat fidem publicam, sive Salvum conductum, sub eadem forma, di eisdem verbis, quibus datur GermaniR

Quae est III. sub Pio IV. Ponti Μax. Celebrata die I . M i. I 63. Decretum prorogationis Sessionis. SAcrosancta incumentea, & generalis Tridem tina Synodus, in Spiritu sancto legitime coi i grega

160쪽

gregata, praesidentibus in ea eisdem Apostolieae Sedis Legatis, Decreta ea, quae hodie in praesenti Sessione statuenda, ac sancienda erant, justis nonnullis, ac honestis causis in feriam quintam , post proximam solemnitatem Corporis Christi, quae erit pridie Nonas Iunii, proroganda censuit, ac prorogat, dictaque die Sessionem habendam esse , ac celebrandam , omnibus indicit. Interea rogandus est Deus, ct Pater Domini nostri Jesii Christi, auctor pacis, ut sanctificet corda omnium , quo adiuvante, sancta Synodus & nunc, &semper meditari, atque peragere valeat, quae ad ejus laudem, & gloriam pertineant.

Quae est IV. sub Pio IV. Ponti Μax. Celebrata die ε. Iunii Issa. Decretum prorogationis Sessionis. SAcrosancta, cecumenica, & generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitime congregata , praesidentibus in ea eisdem Apostolica Sedis Legatis, propter varias dissicultates, ex di

versis causis exortas, atque etiam , ut congruen

tius , majorique cum deliberatione omnia procedant, nempe ut dogmata cum iis , quae ad reformationem spectant, simul tractentur, & sanciantur ea, quae statuenda videbuntur, tam de Teformatione, quam de Dogmatibus, in proxima Sessione, quam omnibus indicit, in diem sextam decimam subsequentis mensis Julii definienda esse decrevit: Hoc tamen adjecto, quod di

ctum '

SEARCH

MENU NAVIGATION