ApuleI Madaurensis Platonici Opera omnia quae exstant. Geuerhartus Elmenhorstius ex mstis & vett. codd. recensuit, librumque emendationum & indices absolutissimos adiecit

발행: 1621년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3oo A p v x x IAristoteli Sc explorare studio & augere. Atqui adeo miror,

quod unum a me pisciculum inspectum sciatis , cum iam plurimos qui ubicumque locorum oblati sunt que inspexerim praesertim quod ego nihil clanculo, sed omnia in propatulo ago. at quiuis vel extrarius arbiter allistat, more hoc & sinstituto magistrorum meorum , qui aiunt hominem liberu& magnificum debere, si queat, in primori fronte animum

gestare. H unc adeo pisciculum quem vos leporem marinum nominatis, plurimis qui aderant ostendi. necdum etiam decerno quid vocent, nisi quaeram sane accuratius, quod nec a- i cpud veteres Philosophos proprietatem eius piscis reperio. quamquam sit omnium rarissima, & hercule memoranda.

Quippe solus ille, quantu sciam, cum sit caetera exossis, duodecim numero ossa, ad similitudinem talorum suillorum, inventre eius connexa & catenata sunt. Q od Aristoteles si i ue scisset; nunquam profecto omisisset scripto prodere. qui aselli piscis solius omnium in media aluo corculum situm pro maximo memorauit. Piscem,inquit, proscidisti. Hoc quis serat Philosopho crimen esse, quod lanio vel coco non suisset3Piscem proscidiisti.quid: crudu id accusast si cocto ven- ΣΟttem rusparer hepatia sui foderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens suomet obsonio discit, eam rem non puta res accusandamὶ Atqui maius crimen est Philosopho comesia se pisceis, quam inspicere. An hariolis licet iocinera rimati,

Philosopho contemplari non licebiti qui se sciat omnium Σ sanimalium aruspicem, omnium Deum sacerdotem ' Hoc in me accusas , quod ego & Maximus in Aristotele miramur. cuius nisi libros bibliothecis exegeris,& studiosorum manibus extorseris, accusare me non potes. sed de hoc paene plura quam debui. Nunc praeterea vide, quam ipsi sese reuincant. 3 o Aiunt, mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterraneis montibus sui iste: ubi pisces per Deucalionis diluuia reperiantur. quod ego gratulor nelcire istos, Legisse me

, T Leophrasti quoque dc Nicandri s s

di ιακα. Caeterum me etiam veneficii pollularent, ut qui hoc negotium ex lectione & aemulatione Aristoteli nachiis sum, nonnihil & Platone me adhortante, qui ait, eum, qui ista vestiget , - me κληθειας ἐῖά O. Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt ; accipe aliud ; pari oqiudem stultitia, sed multo tanto vaniusta nequius excogi- ratum.

352쪽

A P o L o C I A. 3ortatum. scierunt & ipsi,argumentum piscarium sutile & nihil suturum. praeterea nouitatem eius ridiculam. is enim

sanao audiuit, ad maleficia Magica des quammati & exdo suari pisceis solere ξ Potius aliquid de rebus peruulgatioris bus,&iam creditis fingendum eiset. Igitur ad praescripturn

opinionis & famae, confinxere puerum quempiam carmine cantatum , remotis arbitris, secreto aliquo loco,arula & lucerna & paucis consciis testibus, ubi incantatus sit corruisse: postea nescientem sui, excitatum. Nec ultra isti quidqm pro-eto gredi mendacio ausi. Etenim fabula ut impleretur addenduetiam illud fuit, puerum eumdem multa praesagio praedixisse. quippe hoc emolumentum canticis accipimus, Praesagiu,& Diuinationem. Nec modo vulgi opinione, verum etiam doctorum virorum auctoritate , hoc miraculum de pueris Is confirmatur Meminime apud Varronem Philosophum, virum accurati illime doctum atque eruditum. cum alia huiusmodi, tum hoc etiam legere: Trallibus de euentu Mithridatici belli Magica percontatione consulentibus , puerum in aqua simulaci una Mercurii contemplantem, quae futura erat Σo centum sexa inta versibus cecinisse. Itemque Fabium, cum

quingentos denarios perdidisset, ad Nigidium consultum ventile: ab eo pueros carmine uistinctos indicasse ubi locorude ita esset crWmena, cum parte eorum,caeteri ut forent distributi: unum etiam denarium ex eo numero habere M. Ca-

is tonem Philosophum. quem se a pedissequo in stipem Apollinis accepi iste Cato consessus est. Haec α alia apud plerosq; de Magicis pueris lego equidem: sed dubius sententiae sum,

dicam ne fieri posse, an negem. Quamquam Platoni credam, intςr Deos atque homines, natura & loco medias quasdam 3 o diuorum potestate i intersitas, easque Diuinationes cunctas& Magorum miracula gubernare. Quin & illud mecum reputo, polle animum humanum, & puerilem praesertim sim-psicumque, seu carminum auocamento, siue odorum delinimento loporati, de ad obliuionem presentium externari: M3s paulisper remota coiporis memoria, redigi acredire ad natu ram suam, quae est immortalis scilicet & diuina; atque ita, veluti quodam soporo futura rerum praesagire. Vcrum enimuero, utut ista sese habent, si qua fides hisce xebus impertienda est, debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego au- - dio & corpore decorus atque integer deligi,α animo soleis, ctore sacundus : t in eo aut diuina potestas , quasi homs

353쪽

3ox A rvti s Iadibus, diuersetur, digne si tamen ea pueri corpore includ

tui aut ipse animus expergitus, cito ad diuinam uaturam redigatur : quae ei prompte uisita, & nulla obliuione sauci a Mhebes facile resumatur. Non enim ex omni ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exsculpi. Quod si ita est; no- s . minate quis ille saerit puer, sanus, incolumis, ingeniosus,decorus, quem ego carmine dignatus sim initiare. Caeterum Thallus quem nominastis, medico potius quam Mago in d iget. est enim miser morbo Comitiali ita confectus; ut ter aut quater die saepenumero, sine ullis cantaminibus, corruat, Io omniaque membra confictationibus debilitet facie vicerosus , fronte & occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus. Maximus omnium Magus est, quo praesente Thallus diu steterit. ita plerumque morbo ceu somno vergens inclinatur. Eum tamen vos carminibus I smeis subuersum dixistis, quod sorte me coram semel decidit Conserui eius plerique adsunt, quos exhiberi denuntiastis. Possunt dicere omnes quid in Tnallo despuant: curiae

mo audeat cum eo ex eodem catino caenare , eodem poculo

bibere. Et quid ego deseruis Z vos ipsi videtis. Negate Thal- zolum , multo prius quam ego eam venirem, corruere eo morbo solitum, medicis saepenumero ostensum. Negant hoc conserui eius qui sunt in ministerio vestro omnium rerum conuictum me fatebor; nisi rus de omnium cosensu diu ablegatus est, in longinquos agros, ne familiam contamina- 1 siet. Quod ita factum nec ab illis negari potest. eo nec potuisthodie a nobis exhiberi. Nam ut omnis ista accusatio temeraria derepentina fuit; nudiustertius nobis HS milianus denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus. Adsunt quatuordecim, qui in oppido erant. Thallus sos olus rus ablegatus, ut dixi, set me ad centesimum lapidem, longe ex oculis. Thallus solus abest. sed misimus quieuincurii culo aduehat. Interroga Maxime, quatuorde tria seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit, &quam salue agat: . interroga seruos accusatorum meorum. non negabunt, tur- 3s pissimum puerum corpore putri & morbido caducum, barbarum, rusticanum. Bellum vero puerum elegistis, quem quis crificio adhibeat, cuius caput continsat, quem puro pallio amiciat, a quo responsumis eret. Vellem hercule ad- . esset. tibi eum Aemiliane permisissem, ut teneres ipse, ut in- 'φterrogares. Iam tu media quaestione, hic ibidem pro tribunali

354쪽

o Apo Loor A. 3.3uali oculos truces in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset , caput succussit et, postremo in sinu tuo corruisset. Quatuordecim seruos quos postulasti, exhibeo: cur illis ad quaestionem nihil uteris3 Vnum puerum, atque eum caducum, requiris, quem olim abesse pariter mecum scis ξ mae alia est euidentior calumnia Z uigatuordecim serui petim tuo adsunt, eos dissimulas: unus puerulus abest, eum insimulas. Postremo quid vis'pura Thallum adesse. Vis probare, eum praesente me concidisse 3 Vltro confiteor. Carmine id factum dicis ξ hoe

puer nescit: ego, non factum, reuinco. Nunc, caducum esse puerum, nec tu audebis negare. Cur ergo carmini portus, quam morbo attribuatur eius ruina Z An eueniretio'

potuit, ut sorte praesente me idem pateretur , quod saepe alias multis praesentibus Z Quod si magnum putarem, caducum deiicere,quid Opus carmine fuit Θ cum incensus Ga-gates lapis , ut apud Physicos lego , pulcre & sacile hune morbum exploret: cuius h lore e iam in venalitiis vulgo sanitatem aut morbum venalium experiantur. Etiam orbis assulo circumactus, non dis scite eiusdem valitudinis hominem vertigine sui corripit. ita spectaculum rotationis, eius animum faucium debilitat. ac multo plus ad caducos consternendos figulus valet, quam Magus. Tu stustra postulasti ut seruos exhiberem: ego non de nihilo postulo, ut nomines, quinam testes huic piaculari sacro adsuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem. Vnum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accuses ris enim affuisse se dicit. cuius pueritia etsi nihil ad religionem suffragaretur, tamen accusatio fidem derogaret. Facilius fuit similiane , ac multo grauius; tete ut ipsum diceres interfuisse , & ex eo sacro coepisse dementire potius, quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares Puer cecidit , puer vidit. num etiam puer aliquis incan- rauit Z Hic satis veteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium nigere, ac prope iam omnium vultu 3c murmure explosum vic etet; ut vel suspiciones quorunda spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint aeque a me

355쪽

incantati. atque ita ad aliam speciem argumenti transgi essus est. Quod quamquam dissimulare potui, tamen ut omnia. ita hoc quoque vitio prouoco. Cupio enim produci eos pueros, quos spe libellatis audio confirmatos ad mentientium. Sed nihil amplius dico quam ut pioducant. Postulo igitur & fagito Taunoni Pudens, ut expleas quod es pollicitus. Cedo pueros istos quibus confiditis. produc, nomana qui sint . mea aqua licet ad hoc utare. Uic inquam Tannom.

quid tacesZquid contatisZ quid respectas 3 Quod si hic nescit

quid dixerit, aut nomina oblitus est, at tu Emiliane cede huc dic quid aduocato tuo madaueris exhibe pueros, Quid expallii istiὶ quid tacesὶli occine accusare est hocc ne tantum crimen deferre'an Claudium Maximum,tantum virum, ludibtio habere, me calumnia insectari ' Quod si forte patro nus tuus verbo prolapsus est, & nullos pueros habes quos producas; saltero quatuordecim seruis, quos exhibui, ad aliquid utere: aut cur sisti postulabas tantam similiam, Magiae accusansὶ De quindecim seruis denuntiasti. quod si de vi accusares, quot tandem seruos postulares 3 sciunt ergo aliquidpindecim serui, & occultum est yan occultum non est, MIagicum est 3 Alterum horaci, fatearis necesse est aut illici tam non fuisse, in quo tot conscios non timuerim: aut si illicitum fuit, scire tot consciqς non debuisse. Magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata , iam inde antiqui tus duodecim Tabulis propter lucredundas frugum ilhecebras interdicta. Igitur ae occulta non minus, quam tetra αhorribilis, plerumque noctibus vigilata, & tenebris abstrusa, & arbitris solitaria, & carminibus murmurata. cui non modo seruorum, verum etiam l: berorum pauci adhibentur. Et cii quindecim seruos vis interfuisse. Nuptiar ne illis suerunt, analiud celebratum ossicium, an conuiuium tempestiuumZQuindecim serui sacrum Magi cum participant, quasi Quindecimuiri sacris iaciundis creati. Cui tamen rei tot numero adhibuissem, si conscientia unius multi sunt Z Quindecim liberi homines,populus est totidem serui, familia : toti-- dem vincti, ergastulum. An auditorio multitudo eorum ne cellaria luit, qui diutine hostias lustraleis tenerentὶ At nullas hostias nisi gallinas nominastis. An ut grana thuris numerarent 'an ut Thallum prosternerentὶ Mulierem etiam liberam

perductam ad me domum' dixistis, eiusdem Thalli valitudo nis s

356쪽

A o n t A. i 3 os his : quam ego pollicitus sim curaturum. Eam quoq; incan- tatam a me corruisse. Vt video, vos palaestritam non magum accusatum venistis: ita omnis qui me accesserint, dicitis cecidisse. Negauit tame quaerente te Maxime, Themison Dae-3 dicus a quo mulier ad inspiciendum perducta est, quidquam ultra pactam : nisi quaesisse me, Ecquid illi aures obtinniret,& utra earum magis. ubi responderit, dextram sibi aurem nimis inquietam, consestim decessisse. Hic ego Maxime, quaquam sedulo impra entiarum a laudibus tuis tempero, necu ab bi tibi ob causam istam videar blanditus; tamen solertiam tuam in percontando nequeo quin laudem. Dudum enim cuagitarentur haec,& illi incantatam mulierem dicerent,medicus qui adsuerat abnueret ; quaesisti tu nimis quam prudenter,quod mihi emolumentum fuerit incantandi λ responde- I run t, ut mulier rueret. agi d deinde Z mortua est i inquis: negarunt. Quid ergo dicitis quod Apulei j commodum, si rutilet i ita enim pulcre ac perseueranter tertiδ quaesiuisti; ve. . qui scires omnium factorum rationes diligentius examinandas, ac saepius causas quaeri, facta concedi: eoq; etiam patro- ας nos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeq; facta sint, expediant. Ceterum negare factum,facilis res est,&nullo patrono indiget: rectu tactum vel perperam, docere, id vero multo arduum de difficile est. Frustra igitur an factum sit anquiritur, quod nullam malam causam habuit ut seret. a s Ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur,si nulla fuit ei ratio peccandi. Nunc, quoniam neq; incantatam, neque prostratam mulierem prooauerunt, & ego non nego petitu medici a me inspectam; dicam tibi Maxime cur illud de aurium tinnitu quaenerim, no tam purgandi mei

3O gratia in earu qua tu ia praeiudicasti neque culpet neq, criminicos nem, quam ut ne quid dignit auribus tuis &doctrin tuet

congruens reticuerim. Dicani igitur quam breuissime potero. etenim admonendus es mini, non doccndus. Plato

philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam 3 s facundia uniuersum Mundum molitus. Igitur postquam donostri quoque animi trinis potestatibus solertissimὰ diit ruit, & cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset. Primam causam primordiis corporis at

o tribuit : si ipsae elementorum qualitates, humida& frigida α bis deae aduersie non congruantidadeo eueni cum quae

357쪽

piam earum modum excessit, aut loco demigrauit. Se quem causa morborum inest in eorum vitio, quae iam concreta ex 'simplicibus elementis, una tamen specie coaluerunt: ut est

sanguinis species, & visceris,&ossis, & medullae, porrδ illa quae ex hisce singularibus mixta sunt. Tertio, in corpore sconcrementa vari sellis, & turbidi spiritus, & pinguis humoris, nouissima aegritudinum incitamenta sunt. Quorum c numero praecipua sit materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum; cum caro in humorem crassum&spu-

midum inimico igni conliquescit,&spirituum indident par- roto ex candore compressi acris albida & tumida tabes fluit. Ea nam ue tabes, si soras corporis prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur. Pectoris enim primorem cutim vitiligine insignit, & omnimodis maculationibus conuariat. sed cui hoc usu venerit, numquam pbstea comitiali is morbo attentatur. Ita aegritudinem animi grauissimam, leui turpitudine corporis compensat. Enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita, & bili atra sociata, venis Omnibus furens peruasit: deinde ad summum caput viam molita, dirum fluxu cerebro immiscuit; illico regalem par- totem animi debilitat quae ratione pollens , verticem hominis velut arcem & regiam insedit. Eius quippe diuinas vias αsapientes meatus obruit & obturbat, quod facit minore pernicie per soporem; cum potu & cibo plenos Comitialis morbi pramuntia strangulatione modice angit. Sed si usque adeo suaucta est, ut etiam vigilantium capiti offundatur; tum verbrepentino mentis nubilo obtorpescunt, & moribundo corpore cessunte animo cadunt. Eum nostri non modo Maiorem & Comitialem, veriun etiam Diuinum morbum, ita vi Graeci ues ν νοσον, vere nuncuparunt. videlicet quὁd ani-3ς

mi partem rationalem, quae longe sanctissima est, eam vio- Iet. Agnoscis Maxime rationem Platonis, quantum p tui pro tempore, porspicue explicatam. cui ego fidens, arbit aliis causam Diuina morbi esse, cu illa pestis in caput redundauit: haudquaquam videor de nihilo percontatus, an Io ellet mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora purusata, aures sonorae. Et ceterum, quod dextrae auris crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti. Nam dextera corporis validiora sunt. eoque minus spei ad sanitatem relinquunt, cum&ipsa aerritudini suc- Ο

358쪽

A p o L o o I A. 3oIquit, quibus aeque caducis a dextero morbus occipiat, eorum elle dissiciliorem medelam. Longum est , si velim Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere. est enim etiam eius egregius liber De ca lucis. Quibus 1 tamen in alio libro, quem de inuid .ntibus animalibus conscripsit. iemedio esse ait eXuuias stellionum, quas velut senium, more ceteroriam serpetium, temporibus statutis exuant Sed nisi confestim eripias, malignone prasagio, an naturali adpetemia, illico conuertuntur,&deuorant. Haec ic-

O circo commemoraui, nobilium Philosophorum disputatasta mul& libros scdulo nominaui, nec ultu ex medicis aut poe-etis volui attingere , ut isti desinant mirari, si Philosophi suapte domana causas morborum & remedia nouerunt. Ig turcum ad inspiciendum mulier aesra, curationis gratia, ad mea 1 perducta sit, atque hoc,&meclici consessione qui adduxit,

ad meam ratiocinationem recte factum esse conueniat ; aut constituant, Magi & malefici hominis esse, morbis mede- ri: aut si hoc dicere non audent, fateamur se in puero de muliere caducis vanas & prorsus caducas calumnias intendat te.

xo Imo enim, si audire fuerumJ velis A miliane, tu potius caducus, qui iam tot calumniis cecidisti. Neque enim grauius est corpore quam corde collabi: pede potius quam mu- te corruere: in cubiculo despui, quam in isto splendidissimo coetu detestati. At tu fortasse te putas sanum, qudd non do-ι 1 mi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris. Atqui si contendere vis furorem tuum cum Thalli furore inuenies non permultum intereste: nisi quod Tliallus, sibi, tu etiam aliis furis. Ceterum Thallus oculos torquet, tu veritatem: Thallus manus contrahit,tu patronos: Thal-: lus pauimentis illiditur, tu tribunalibus. Postremo ille quidquid agit, in aegritudine facit, ignorans peccat: at tu miser, prudens & sciens delinquis. Tanta vis morbi te instigat. falsum pro vero insimulas. infectum pro facto criminaris. quem innocente liquidd scis, tamen accusas vinos S centem. Quinetiam, quod praeterh. sunt quae fatearis nesse re:&eadem ruisus, quasi scias, criminaris. Ais enim, me habuisse quaedam sudariola inuoluta apud Lareis Pontiant. Ea inuoluta quae & cuiusmodi fuerint, nescisse te confiteris: n que praeterea quemquam esse qui viderit. tamen illa conten-

o dis iust umenta Magiae fuisse. Nemo tibi blandiatur Ami liane.Noa in t via in accus ado versutia, ac ne impudclin

359쪽

quidem, ne tu arbitreris. Qt d igitur 3 furor infelix acerbi animi, &mis cra insania crudae senectutis. U.s enim paenὰ verbis cuna tam graui & perspicaci iudice egisti: Habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta apud Lareis Pontiani. haec quoniam ignoro quae suerint, iccirco Magica fuisse co- stendo .crede igitur mihi quod dico, quia id dico O nescio. Opulcra argumenta, & aperte crimen reuincentias Hoc suit, quoniam quid fuerit ignoro. Solus repertus es 9Emiliane qui scias etiam illa quae nescis. Tantu super omneis stultitia 'euectus es. quippe qui solertissimi & acerrimi Philosophoru ibs uexunt, ne iis quidem confidendii esse aiunt, quae videmus At tu de illis quoq; amrmas, quae neque conspexisti umqua, neque audisti. Pontianus si viveret, atque eum interroga res quae suerint in illo inuolucro; nescire se responderet. Libertus etiam ille qui claues eius loci in hodiernum habet, & is a vobis stat, numquam se ait inspexisse: quamquam ipse aperiret utpote promus librorum qui illic erant conditi) paene quotidie: & clauderet; saepe nobiscum, multo saepius solus

intraret, linteum in mensa positum cerneret, sine ullo si il- lo, sine vinculo. id ni enim Z Magicae rcs in eo occultaba- Σ, tur, eo negligctius adseruabam. Sed enim libere scrutandum& inspiciendum si liberet, etiam au serendum , temere exponebam alienae custodiae commendabam,alieno arbitrio permittebam, inlid igitur impraesentiarum vis tibi credi, quodne Pontianus quidem sciret qui stadiuiduo contubernio me- et icum vixit, id te scire,quem numquam viderim nisi pro tribunali 3 An quod libertus assiduus, cui omnis facultas inspiaciendi fuit, quod is libertus non viderit, te, qui numquam coaccelleris vidisse ξ denique ut quod non vidisti, id tale

fuerit quale dicis ' Atqui stulte, si hodie illud sudariolum tu

intercepisses, quidquid ex eo promeres, ego Magicum negarcin. Tibi adeo permitto. finge quiduis, reminiscere,cx- cogita, quod possit Magi cum videri; tamen de eo tecum de- certarem. aut ego subiectum dicerem, aut remedio acce- l tum, aut sacro traditum, aut somnio imperatum. Mille a- ita sunt quibus possem more communi & vulgatissima ob- seruationum consuetudine vere refutare. Nunc id postu- las,ut quod deprehensium & detentum, tamen nihil me apud bonum iudicem laederet,id inani suspicione incertum &incognitum condemnet. Haud sciam an rursus ut solos dicas: Qui d ergo illud fuit quod linteo tectiun apud larei,

360쪽

Aroto or A. 3ο potissimum deposuisti Z itane est Tmiliane Z sic accusas, ve Omnia a reo percontete, niti l ipse adferas cognitum. Quamobrem pisceis au aeris Z Cur aegram mulierem inspexiiii quid in sudario habuisti insutum Accusatum, an interrogas tum venisti Z Si accusatum ; tute argue quae dicis : si interrogatum ; noli praeiudicare quid fuerit. quod ideo te neces-s: cst interrogare, quia nescis. Ceterii innoc quidem pacto omneis homines rei constituentur ; si ei, qui nomen cuius piam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis corra sa- Io cultas percontandi. Q Aippe omnibus licui sorte negotia Magiae facessetur, quidquid omnino egerint; obiicietur VO- tum in alicuius sue tur femore assignasti; igitur Magus es: aut cur allignast Tacitas preces in templo Deis allegasti; iigitur Magus es: aut quid optasti Z Contra, nihil in tem-1 1 pio precatus es ; igitur Magus es: aut cur Deos non rogastir Similiter si posueris donum aliquod, si sacrificaueris, si verbenam sumpseris. Dies me deficiet. si omnia vclim persu rui quorum rationem similiter calumniator stagitabit. prae erum quod conditum cunque, quod obsignatum,quod in- , o clusum domi adseruatiir, id omne eodem argumento Magi cum dicetur: aut e cella promptuaria in forum atque in indicium proseretur. Haec quanta sint, ct cuiusmodi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc a miliani tramite aperiatur: quanticla sudores innocentibus hoc uno sudariolo 11 adserantur, possum equidem pluribus disputare. sed faciam quod institui. etiam quod non necesse est confitebor: & interrogatus ab .Himiliano respondebo. Interrogas AEnailiane quid in sudatio habuerim. at ego, quamquam omnino positum ullum sudarium meum in bibliotheca Pontiani3o possim negare ; ac maximὰ suisse concedam cum habeam dicere, nihil in eo inuolutum fuisse.quae si dicam; neque estimonio aliquo, neque argumento reuincar. Nemo enim qui attigerit est : Unus libertus, ut ais, qui viderit tamen in quam, per me licet fuerit repertissimum. sic enim, si vis, ar-3 1 bitrare: ut olim Vlixis socij thesaurum, reperisse arbitrati sunt, cum utrem ventosis limum manticularentur. Vin dicam, cuiusmodi illas res insudario obuolutas, Laribus Pontiani commendarim 3 Mos tibi geretur. Sacrorum pleraque initia in Graecia participaui. Eorum quaedam signa α o monumenta tradita mihi a sacerdotibus sedulo conseruo.

Nihil insolitum, nihil incoquitum dico. vel unius Libexi

SEARCH

MENU NAVIGATION