장음표시 사용
11쪽
diarum orientalium Rectorem perpetuum , habere vellent. Quae Tua est benignitas, precibus eorum facile annuisti & onus gravissimum lubens. suscepisti. Nunc fulges instar Solis inter planetas inter Provincias foederatas, sed nunquam OtiosuS. Quemadmodum enim Sol virtute sua planetas in orbitis suis retinet ac mutuis actionibus atque reactionibus systema totum Conservatur, ut singuli periodos suas circa eundem Constante lege absol
TUA provincias foederatas arctissimo societatis Vinculo conjunctaS CΟntinet, & dum amore mutuo exacta
utrinque efficitur ossiciorum praestatio
12쪽
totum earum *stema subsistit, ut sin
gulae iis fruantur, quae Civitatem beatam faciunt. Eleganter hoc in nummo aureo, quo Gubernationis haereditariae totius Belgii foederati in CELSITUDINEM TUAM collatae memoria ad posteros propagatur, expressit ejus inventor. Cum a d e, DOMINE
spem & expectationem eodem donatus fuissem; ubivis locorum eruditi Tuam in literas propensionem inde collegerunt & publice Collaudarunt, ego autem a nae Convictus fui, CEL-
meum philosophiam Certam ac generi humano utilem essiciendi studium, Muim tam splendidi muneris in animum, quae munerum a Principibus in erudi-tOS collatorum. propria esse solet, indies
13쪽
experior, dum ad opus, quod ante an
nos complureS Coeptum est, continuandum animum appello. Certisti
ma igitur spe fretus fore ut, PRINCEPS SAPIENTISSIME, non im-
robes, si doctrinae meae Nomine Tuo
plendorem atque autoritatem Com-Parem, Volumen praesens humillima
mente CELSITUDINI TUAE ORfero. . Servet TE Deus, PRINCEPS
ME, ut exemplo Tuo doceaS, quomodo Gentes reddantur felices atque
Cultor humillimus ae devotissimus CHRISTIANUS L. B. - F.
14쪽
um Gentes inter se non alio utantur jure, quam quod natura constitvitum est; superfluum videri poterat Jus Gentium a Iure naturae separatum tradLEnimvero qui ita sentium. iura Gentium non satis aequa lance pensitant. Centes utique non aliter spectari possunt, quam personae singulares in statu naturali viventes, ac ideo ad eas applicanda sunt ossicia cum erga seipsum, tum erga alios & inde nascentia lura, Quae lege naturae praescribuntur atque dantur hinh a minibus
15쪽
minibus singulis, quatenus natura liberi nascuntur, nec alio quam naturae Vinculo copulantur. Et quod ita prodit jus, quae hinc resultant obiugationes, ab immutabili ista lege, quae a natura hominum ortum trahit, veniunt. sicque Ius Gentium indubitate Juris naturae est, ac ideo dicitur Ius Gentium naturale, si originem ejus spectes, necessarium vero, si vim obligandi. At.que hoc jus Gentium omnium commune est, ita ut quaecunque Gens, quae contra id quid facit, jus omnium Gentium commune violet ac injuriam committat. Enimvero cum Gentes sint personae morales, ac ideo nonnisi subjecta certorum jurium & obligationum, quae ex locietate contracta vi Iuris naturae prodeunt, natura & essen- vita eorum a natura & essentia singulorum hominum, individuorum physicorum, omnino plurimum differt. Quando igitur officia, quae lex naturae hominibus singulis praescribit, quando jura, quae singulis ad explenda officia dantur. ad Gentes applicantur, cum nonnisi talia esse pos-
16쪽
pRIE TIO. sint, qualia permittuntur a siuis subjectis, issis con
venienter immutanda sunt, ut novam quandam formam induant. Atque ita Ius Gentium non per omnia idem manet cum Iure naturae, qua tenus singulorum adtus regit. Quid itaque obstat, quo minus tanquam Ius Gentibus peculiare separatim tractetur 3 Sane qui Ius naturae &Gentium dicit, eo ipso significat, nisi dare velit sine mente sonos, inter Ius naturae & Ius Gemtium aliquid diversitatis intercedere. Quodsi
vero quis obstinatior fuerit, quam ut admittat, Ius Gentium a Iuro naturae separari; per nos Vinlumen praesens, quod de eo condidimus, paratem nonam Iuris naturae appellet. Absonum enim existimamus de lana caprina serram contentionis reciprocare. Enimvero quemadmoedum ea est hominum conditio, ut in civitate rigori Iuris naturae per omnia ex asse satisfieri non
possit, ac propterea legibus positivis opus sit, quae neque in totum a naturali jure recedunt, nec per omnia ei serviunt; ita similiter gentium . ea est conditio, ut rigori Iuris Gentium naturali
17쪽
PRIETATIO. per omnia ex asse sitis fieri nequeat, atque ideo Ius illud in se immutabile tantisper immutandum sit,
ut neque in totum a naturali recedat, nec per omnia ei serviat. Quoniam vero hanc ipsam immutationem ipsa Gentium communis salus
exigit; ideo quod inde prodit Ius non minus
Gentes inter se admittere tenentur. quam ad Iuris naturalis observantiam naturaliter obligantur.& non minus istud. quam hoc salva Iuris consonantia pro Iure omnium Gentium communi habendum. Hoc ipsum autem Ius cum Gratio, quamvis significatu non prorsus eodem, sed paulo strictiori Ius Gentium voluntarium appellare libuit. Absit vero, ut existimes, Ius Gentium voluntarium ab earum voluntate ita proficisci, ut libera sit earum in eodem condendo voluntas & stet pro ratione sola voluntas, nulla habita ratione Iurisoaaturalis. Sicuti enim in parte octava Iuris naturae demonstravimus, leges civiles non esse merae voluntatis, sed ipsum Ius naturae praescribere mo. dum, quo ex lege naturali condenda sit civilis,
ut non sit quod in ea reprehendi possis 3 ita quoque
18쪽
praescribit modum, quo ex naturali essiciendum sit voluntarium, ut non admittatur, nisi quod necessitas imperat. Cum Gentes in civitatem maximam ipsa natura coegerit, quemadmodum eidem convenienter in civitates particulares coi-verunt singuli; modus quoque, quo fit jus Gentium voluntarium ex naturali, prorsus idem est,
quo leges civiles in civitate ex naturalibus condi debent. Ea de causa Ius Gentium, quod voluntarium dicimus, non, quemadmodum Gratio visium est. ex factis Gentium probandum, quasi inde colligatur communis earum consensius; sed ex fine civitatis maximae, quam perinde ac locietatem inter omnes homines instituit ipsa natura , ut in Ius istud contentire debeant Gentes, non vero libertati earum relictum sit,' utrum consentire malint, an nolint. Non desiunt, qui cum jus Gentium voluntarium damnent, id pro Iure naturali Venditant, ut in verbis dissentire saltem, in re autem convenire videantur: sit tamen
19쪽
PRAEFATIO:men rem curatius examinare velint, diffiteri
non poterunt, obligationem, . quae ex naturali venit. per voluntarium minime tolli, etsi hoc .impunitatem agendi det inter homines & tolerari permittat, quae sine majore malo vitari minime
poterant, consequenter omnino necesse est, ut naturale a voluntario sit discernendum ., quibus.
cunque tandem nominibus diversa haec jura appellare malueris. Nobis arridet mos terminos in scientiam semel introductos absque cogente necessitate non immutandi, sed notiones iisdem respondentes, sicubi opus fuerit, determinandi &reetificandi, ut veritati constentiant. Nimis enim puerile videtur impotentis animi arrogantia terminos, vel eorum significatum immutare, &propterea laudem inventoris affectare inter eos, inter quos etiam luscus Rex est. Castissimum istud naturae Ius usum suum constanter retinet. ut recte faciamus, nec quae impune fieri possunt facere velimus . nisi & recte fiant, sicque recte factorum consilientia in fructia sit, quatenus ea
magna felicitatis pars est, & recte facta glo
20쪽
ipsi quoque felicitati minime sucatae imputanda. Sicuti autem singuli ex pactis jura acquirere &per ea obligationes contrahere possunt; ita quo. que Gentes a Gentibus ex pactis iura acquirunt& per ea obligationes contrahunt. Ius hoc Gentium pactilium convenienter dicitur, ac firmitatem a jure naturali habet, quod pacta servati jubet. Urget autem naturale, ut pacta fiant cum sensu Ossicit, . etsi Voluntarium validitatem eorum ab iisdem non suspendat, & violatio naturalis impune fiat atque toleranda. Pei se Iiquet, jus pactilium esse nonnisi Ius Gentium
particulare, quod non Valet nisi inter eas, quae contraxerunt. Exploratum dudum est, tacite non minus, quam expresse conveniri posse, &naturaliter conventionibus expressis quibuscunque inesse tacitas, cum Ius naturae non serat differentiam inter contractus bonae fidei ac stricti juris. Tacitis hisce conventionibus nituntur ea,