Jus gentium methodo scientifica pertractatum, in quo jus gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur; auctore Christiano L.B. de Wolff, ... Halae Magdeburgicae prostat in officina libraria Rengerian

발행: 1749년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PRAEFATIO. solvunt. Assimilatur hoc juri pactitio, nec ideo

renet nisi Gentes, quae mores istos diuturna ob. servantia Bos secerunt. Quamvis vero per psae

cipitantiam quae sunt hujus juris ad Ius Gentium

commune reserantur, Gentium tamen errantium

multitudo errori patrocinium non parit, ut vel pro naturali, vel pro voluntario habendum siti Nos non sequimur morem turbae Iuris civilis peritorum, qui ante de re statuunt, quam rati nes, cur ita statuendum sit, expensiae fuerint, & ut sententiam praeoccupatam tueantur, rationes demum conquirunt, cur ita statuant. Non ad. mittimus tanquam Verum, nisi quod ex antea demonstratis per necessariam conssequentiam in. fertur, non vero comminiscimur principia precaria, ut sucum faciamus imbecilli ingenio praeditis, quibus longius projicere datum non est. Non fert has artes methodus, qua Ius naturae &Gentium tradere instituimus & in omni philos, phia utimur: requirit ea Veritatem sine pigmen. tis sucoque puerili. Quamobrem in praesenti quoque opere Ius Gentium ita demonstravimus.

ut .

22쪽

PRIETATIO. ut quod naturale est ab eo, quod voluntarium, sed omnium Gentium commune, quod consuetudinarium ab utroque, quod denique pactilium ab omni reliquo fuerit discretum & a lectore attento facile dignoscantur, quae ex diverso sontefluunt. Sicuti vero errare humanum est, ita nec mirum videbitur, Gentes etiam doctiores & cultiores per errorem pro Iure naturae habuisse, quae eidem e diametro repugnant, & perversos mo-

. res inde manasse, quibus jus in libidinosam licen.

tiam conversium, quam nos cum Iure Gentium voluntario minime confundimus, sed ad Ius Gentium consiuetudinarium iniquum referimus, quo castissimum Iuris nomen contaminatur. Atque in eo discedimus a Grais, cujus aevo systema ignotum nomen erat, quod nostro adhuc 'tempore abusui patet, & cui facile condonari potest, quod jus Gentium voluntarium cum

consuetudinario in unum confuderit, nec in hoc

mores probos ab improbis distinxerit. Interest

23쪽

PREFATIO. autem generis humani, ne tam diversia inter se confundantur, cum Gentes earumque Rectores evadant fabat calamitatum & miseriarum, sit sen

sus officii ab exercitio juris absit & jus in libidi

nosam licentiam vertatur. Equidem magis optandum, quam sperandum, ut Gentes ad viam rectam reducantur a deviis, ad quae nimis procul aberrarunt 3 non tamen propterea veritatis cognitio prorsius inutilis existimanda. Etenim ne simus injurii in supremum Numen, constare . debet, quaenam sint malorum origo, nec adeo male siperandum est de humano genere, quasi nemo futurus unquam sit, qui veritati manus victas dare nolit. Faxit Deus, ut veniant tempora , quibus sit non omnes, saltem plerique' Gentium Rectores agnoscant, quid Genti suae& Gentibus aliis debeanti Halae d. 9. Aprilis A. Ι749.

Juris

24쪽

I. I.

Pr Jus Gentium intelligimus scientiarum juris, quo Gen- DonitioD-tes, sive populi inter se utuntur & Obligationum ei- ris Gentium. dem respondentium.

Nimirum docere intendimus, quomodo Gentes qua taIes actiones suas determinare debeant, & per consequeris ad quae nam Gens quaelibet tum sibimetipsi, tum aliis Gentibus obligetur, & quaenam hinc nascantur jura Gentium cum respectu sui ipsius, tum respectu aliarum Gentium. Nascuntur enim jura ex obligatione passiva f. 23. pari. l. yur. nat.), ita ut, si nulla esse obligatio, nec jus ullum foret as. pari. r.

Iur. nar. . g. a.

Gentes spetiantur tanquam persone simulares libera in statu quomodo naturali viventes. Sunt enim multitudo hominum in civita- Gentes spe- IVolsi Ius Gentium. 9 A tem standae. Diuitiaco by COOste

25쪽

tem consectatorum l. s. pari. 8. yci . nat. . Quamobrem cum civitates spectandae sint tanquam personae singulares liberae in statu naturali viventes I. s.i. pari. 8. Iur. nat. ἔGentes quoque inter se spectandae sunt tanquam personaestingulares liberae in statu naturali viventes.

Consideramus nimirum hic Gentes, quales origine sua sunt, antequam una alteri ad certas piaestationes libertatem civilem, quae populi est, diminuentes sese obligavit, vel facto sive suo,sve alieno alteri cuidim genti subjecta fuit. Libertatem enim Gentium, quae originarie ipsis competit, tam tolli, quam diminui posse, ex inferius demonstrando patebit.

l. 3. Quoniam Gentes spectantur tanquam permnar singulares in statu naturali viventes s . et . , in statu autem naturali homines non utuntur nisi jure naturali ias. pan. r.

JEr. nat.) ; Gentes quoque originarie non alio utuntur jlire minatxrali, consequenter Jas Geuilam originarie non est niVi Jus v. rLM ad G xtra applicarum. Natura non datur Ius hominum aliud nisi naturaIe, quod deinde facto hominum eodem nori invito per pacta inter sit. gulos quoad ua, quae sunt juris permissivi, re quoad praestationem eGrum, quae humanitatis sunt, immutari potest, in civitate autem vi potestatis legislatoriae, quemadmodum in theoria legum civilium naturali e. η. stare. X. Fur nat. ostendimus. Similiter natura non datur Jus c entium aliud nisi naturale, seu ipsum Jus naturae ad Guntes applicatum, quod deinde facto Gentium isto non invito quoad ea, quae sunt juris permis. sui & quoad praestationem eorum, quae humanitaris sunt, imis mutari potcst, prouti vidcbimus in subsequenti tractatione. Absit autem, ut sxistimes, propterea non esse opus, ut de Jure Gentium sigillatim agamus. Alia enim sunt principia Iuris

naturae

26쪽

i. μ

naturae, alia vero est applicatio eorundem ad Gentes, quae diversitatem quandam parit in eo, quod insertur, quatenus na. tura Gentis non est eadem cum natura humana. E. gr. homo obligatur se conservare naturaliter, Gens quaelibet ex pacto, quo persona quaedam moralis facta. Alia vero requirit conis servatio hominis, alio conservatio Gentis. Similiter jus se defendendi adversus iniurias aliorum & homini natura compe. tit, & Genti tribuit ipsa lex naturae. Modus autem hominisse defendendi adversus hominem alium non prorsus idem est cum modo defensionis Gentibus proprio. Quibus perspecta est vis principii reductionis, cujus eximius prorsus usus est in Arte inveniendi; et nihil dissicultatis supererit. Et, si quae nebulae adhuc obfuscent nonnullorum mentem, eas dispellet subsequens tractatio. Nil igitur moramur objectiones eorum, qui contendunt, Ius Gentium a Jure naturae distingui minime debere, nee dari aliud Gentium Jus nisi ipsum Jus naturae. Abundet per nos unusquisque suo sensu: nos adversus nemianem litem agemus, quibus sussicit ea exposuisse, quae nobis

' veritati consentanea Videntur. - .

4. Jus Gentium necessarium appellamus, quod consistit in DefinitiοJu Iure naturae ad Gentes applicato. Vocatur etiam a Grotio ris Gentium& aliis, qui eum sequuntur, Jus Gentium internum, quatenus necessarii. scilicet in conscientia Gentes Obligat. Dicitur etiam a non .

nullis Ius Gentium naturale . Nimirum Jus Gentium necessarium continet ea, quae Iex naturae Gentibus praescribit, quae scuti regit omnes actus hominum, ita etiam actus Gentium qua talium.

Quoniam Ius Gentium necessarium consistit in Jure De immuta- naturae ad Gentes applicato 3. 4. , jus autem natum im- bile hque A a muta-Jaris. H

27쪽

4 Prolazomena. mutabile est g. 34 a. pari. r. Phil. paci. univ. ς Jus quoque

Gentium necessarium prorsus immutabile est. Immutabilitas Iuris Gentium necessarii ab ipsa immutabili-

. te legis naturalis est, ac tandem ab essentia atque natura ho. minum tanquam sonte derivatur, unde ipsa Iuris naturae im. mutabilitas fluit g. I 36. I 42. Part. l. Nit. Pract. uniυ. . Actus Gentium ideo regit Jus naturae, quia homines in civitatem coeuntes & per hoc Gens facti f. s. pari. δ. Fur. nar. non exuunt naturam humanam, ac per consequens legi naturae subjecti manent cI36. para.t. Hi . Pract. univ. , et iam quatenus vires suas conjungere voluerunt ad commune bonum Promovendum 4. Part. S. Fur. nat. .

Puali stob- Similiter quoniam Ius Gentium necessarium consiluatis, qθὰ stit in Iure naturae ad Gentes applicato 4 4. , ac per con

senit a Jore sequens obligatio, quae ex Jure Gentium necessario oritur, Gratiam n a lege naturae venit, haec ipsa autem obligatio, quae a lege ecllario. natura: Venit, necessaria & immutabilis est g. i 4 a. part 3.

Phil. prast. vniv. ς obligatio etiam, que a Jare Gentium necessario venit, necessaria ξη' immutabilis est, consequenter nec Gens ulla δε- ipsam, nec alia aliam ab eadem liberare potest.

Probe haec notanda veniunt, ne quis existimet, quando vi- det tolerandam esse quandam agendi licentiam inter Gentes, Ius Gentium necessarium esse nullius utilitatis. Id enim perinde laret, ac si quis contenderet Jus naturae esse nullius utilitatis , propterea quod in statu naturali hominibus permitten.

dus sit libertatis suae abusus, eadem in licentiam agendi versa f. I O. Is 6. Part. I. Dr. nati , nec is prohiberi possit nisi lege positiva in statu civili, ubi a superiore vi compelli possunt ad faciendum, quod sponte sua facere nolunt. Abusus potent, illicitus manet etiam in Gentibus, quamvis impendiri nequeat. Nec Gentea probae faciunt, quae possunt, sed

28쪽

Prolegomena. s

non minus conscientiae rationem habent, quam homo quiliabet probus, qui jus suum non metitur ex potentia, sed ex obaligatione, quae a lege naturae venit. Dissert Gens proba ab improba eodem modo, quo homo probus ab improbo, auia si mavis, virtuosus a vitioso.

. T. Ipsa natura societatem is stituit inter omnes gentes N ad s De societate cietatem colendam eas obligat. Eteni in ipsa natura societatem a natura in inter homines instituit &ad societatem colendam eas Obli- ter Genuigat j. I 38. pari. r. Jur. vat . Quamobrem cum haec Obligatio, instituta. - utpote a lege naturae veniens 3. 33 s. pari. I. Hi prast. xviυ.2, necessaria & immutabilis sit i . r 4 a. pari. I. Phil. psast. uniυ.2,

nec per hoc immutari poterit, quod Gentes in civitatem

coluerunt cf. s. pari. 8. Jur. nat. 2. Quamobrem societas,

quae inter singulos natura instituit, adhuc subsistit inter Gen-

res & per consequem postquam civitates legi naturae convenienter fuerunt institutae .a6. pari. R. Jur. nat. , ac inde . ortae Gentes β. s. pari. R. Jur. nat.), ipsa quoque natura δε- cietatem instituisse dicenda est inter omnes gentes & ad δε- cietatem colendam eas obligare.

Quodsi ponamus societatem illam magnam, quam ipsa natura inter homines constituit, per societates particulares tolli, quas ineunt homines, dum in civitatem coeunt; civitates e noo stituerentur contra Iegem naturae, sublata quippe universali Obligatione omnium erga omnes: quod utique absurdum g. S. Part. I. Furinat. . Quemadmodum in corpore humano organa singula non desinunt esse Organa totius corporis huma. ni , quia quaedam simul sumta constituunt unum organon; ita fimiliter homines finguli non desinunt esse membra magnae illius societatis, quae totius generis humani est, propterea quod plures conjunctim particularem quandam societatem contra. Α 3 xerunt. Diqitigod by GOrale

29쪽

xerunt. Et quatenus jam hi tanquam socii coniunctim agunt, tanquam si unus esset omnium simul intellectus, una omnium simul voluntas ; ita etiam conjunctim jam sunt membra socie. tatis illius, quam natura inter homines constituit, & postquam genus humanum in gentes divisum societas illa, quae inter sin. gulos erat, inter gentes subsistit.

s. 8.Dὸ fae illius Quoniam ipsa natura societatem inter omnes gentes cibitatis. instituit, quatenus eam instituit inter omnes homines, pro- uti ex demonstratione propositionis praecedentis patet s. 7. , societatis autem naturalis, consequenter ejus, quem ipsa na. tura inter homines instituit I. 4 a. pari. I. Jur. Kal. 9, mutuum adjutorium est in se statuque suo perficiendo g. i 44.

pari. I. Jur. nat.)ς Dcietatis quoque, quam natura ivrer omnes gentes instituit, suis es muteum adjutorium in se statuque suo per ciendo, consequenter comνuM lonum conjunctis duribus promovem lim I. a 4 i. pari. . Dr. nat. - - Quemadmodum homo unus sibi solus non lassicit, sed al.

terius auxilio indiget, ut ideo commune bonum conjunctis viis ribus sit promovendum; ita quoque gens una sibi soli non sufficit, sed una alterius auxilio indiget, ut ideo quoque commuis ne bonum conjunctis virtus si promovendum. Quamobrem cum ipsa natura homines consociet, dc ad societatem colen. dam obliget, quia commune bonum nonnisi conjunctis vitiis bus promoveri potest, ita ut nihil homini utilius sit homine: eadem quoque natura gentes consociat ad societatem cole i. dam obligat, quia commune omnium bonum nonnisi conis junctis viribus promoveri potest, ita ut nihil genti utilius dicendum sit gente. Quamvis enim concipi possit gens perva. stam regionem dissuli, quae aliarum gentium ope indigere non videtur; nondum tamen dici potest, eam aliarum auxilio sta. . tum suum adhuc magis possicere posse, multo minus, gentes aliuDissiligoo by Corale

30쪽

alias ab ea juvari posse, si vel maxime ipsa alieno auxilio non indigeat. Sicuti vero homo homini, ita etiam gens genti prodesse debet.

s. 9. .

Gentes omnes In civitatem cuivisse intelliguntur, cujus μγ' De civitate la membra sist 1ingulae gentes, seu civitates particulares. Ipsa enim qnae ex hen- natura instituit inter omncs gentes societatem & ad eam tibus univei colendam cas obligat communis boni conjunctis viribus i compsyi- promovendi causa f. 7. 8.. . Quamobrem cum socie- tui . tas hominum communis boni conjundiis viribus promovendi causia contracta civitas sit g. 4. 9. pari. 8. Dr. nat. ipsa natura in civitatem consociavit Gentes. Quoniam itaque Gentes, quae commoda inde nascentia norunt, imis petu naturali in hanc consociationem seruntur, quae genus humanum seu Gentes omnes inter se colligat, ceterae autem in eam consensurae prassumuntur, si bona sua nossent; quidni quasi pacto etiam in societatem coaluisse dicendae sunt . SO4. pari. s. Jur. nat. 28 Gentes itaque omnes in civitatem coivisse intelligunter, cujus singula membra sunt singulae gentes, seu civitates particularcs I. pari. 8. Jur.

Propositioni praesenti lucem quandam assundit demonstra. tio, qua evicimus, ipsam naturam societatem inter homines instituisse & ad societatem colendam eos obligare . I 38. pari. 7 Fur. nat. . Immo civitas, in quam ipsa natura Gentes coire jubet, revera nititur magna illa societate, quam inter homines omnes instituit, prouti ex demonstratione superioris r. 7. abunde liquet. Ne vero dubium moveant ea, quae de quas pacto diximus, quo civitas illa maxima inter Gentes facta intelligitur; relegenda sunt ea, quae alibi annotavimus

nox. I a. Part. 7. Furi nat. . In hoc autem quasi pactos abiis Diuiti sed by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION