Jus gentium methodo scientifica pertractatum, in quo jus gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur; auctore Christiano L.B. de Wolff, ... Halae Magdeburgicae prostat in officina libraria Rengerian

발행: 1749년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3M Cap. IV. De Foederibus

posterius propterea injustum non est, quod contingere possit,

ut uterque foederatorum bello uno eodemque tempore implicetur. Sed casus hic particularis in sequentibus accuratius discutiendus erit.

stalaam tu quod i in 'potbest propotionis praecedentis casus emergat, casu colli)is is qllo utrique foederaturum simul praestari nequit, qRod promissum; nis praefercu foederatus prior praefertar postmori. Quoniam enim foedus ini-dus. re non licet foederi cum alia Gente contracto jam antea contrarium . 38i.); quando foedus de eadem causia cum

duobus pangitur, posterius tacitam hanc habet clausulam, si salvo jure prioris praestari possit, quod promittitur, aut, quod perinde est, quamdiu idem utrique Bederato praestari potest. Quod si ergo casus emergat, in quo utrique foederatorum simul pretestari nequit, quod promissum est, cum exceptio sit iacienda β. s 39. pari. 6. Jur. nat. , per pactum posterius autem jus ex priori quaesitum tolli non possit, per demonstrata, laederatus prior praeferendus posteriori

Promissio foederato posteriori facta aequipollet conditionatae, cum subsit tacita haec exceptio, si per ius foederati prioris fieri licuerit, seu nisi ius laederati prioris obstet: ast quae facta est

foederato priori, ea absoluta est & omnem tacitam exceptionem respuit. Quodsi ergo foederatus posterior praeferretur priori, id foret contra jus hujus, adeoque eidem injuria fieret f. 8 9. Porr. r. Jur. nat. , quod in casu altero, quo idem postponitur, non metuendum. Confer, quae alibi demonstravi- 'mus I. s46. Para. L Juri nor.

I. 387. I Dedis foedus pris= jam expiravit, id minime obstat, quo minus posterius contrariam cum alio pangatur. Etenim si foedus prius expira-

332쪽

ct aliis pactionibus Gentium, ae sponsonibus. 329

vit, jus quoque ex eo quaesitum omne extinctum est: id priori, quod quod per se pater. Quamobrem si pangatur foedus cum jam expira-

alio priori contrarium, eo ipso tamen nihil committitur, vin quod sit contra jus illius, cui antea foedere junctus quis erat j, a 39. pari. r. Phila prast. vhi v. b. Quamobrem si foedus prius jam expiravit, id minime Obstat, quo minus contrarium cum allo pangatur

E. V. ponamus conventum esse, ut certae quaedam merces per decennium non vendantur certae cuidam Genti. Quodsi

decennium fuerit praeterlapsum, foedus prohibitionem conti nens expiravit, consequenter tibi jam liberum est Genti huic merces istas vendere. Quodsi ergo cum hoc foedus ineas ut merces istas nonnisi ipsi vendas, nihil fit eontra foedus prius, sed hoc potius minime obstat, quo minus foedus p sterius ineas. Dico non sine ratione, foedus prius, quod e Piravit, minime obstare, quo minus Posterius, quod cum alio pangitur, si ei contrarium et neque enim jam quaeritur de eo, quod aequitati consentaneum. Hoc nimirum per alias rationes ab ossiciis Gentium erga se invicem in casu particulari desu. mendas definiendum. Hic tantummodo quaeritur, quid salvo iure ex priori foedere quaesitor fieri possit: quod cum nullum si, quamprimum foedus expiravit, nullam quoque attentionem meretur, nec in pactione foederis posterioris aliquod momentum habet. Ita fieri potest, ut, qui erat in bello socius, finito foedere, ex socio fiat hostis, cum hoste laedus

iniens.

g. 3 88. Si qaod ex foedere debetur stt ex numero ossiciorem Gra- Θ do νοβtium erga Gentes ξες tu eodem ipsemet indigeas ad Gratis tua eonsem praestβοδε, vationem; Gentem tuam Genti alteri praeferre debes, nee violatur foe--iu foe sis, si quod promissim non praestes. Etenim in casu propositio- ῶre sitisse

333쪽

3Io Cap. IV De Foederibus

nis praesentis officium Gentis erga seipsam colliditur cum onficio Gentes erila alias c g. ao6. pari. r. nil. pracf. v lv. . Quamobrem cum naturaliter ossicium Gentis erga seipsiam

vincat officium erga aliam I. ao6. ; si cum quadam Gente conveniatur, ut ipsi praestetur, quod Gentes sibi invicem naturaliter per modum officii debent, tacite huic conventioni inest, ut excipiatur casus, quo eodem, quod alteri praestandum, necelsario indiges ad Gentis tuae conservationem. Quamobrem non obstante foedere Gentem tuam praesers alteri, cum qua initum fuit foedus, cumque in casu hoc collisionis Gens altera nullum jus acquirere potuerit eκ

foedere, si non praestetur, quod promissum est, foedus minime violatur.

Ponamus in foedere contineri, ut frumentum apud te emat Gens foederata. Quodsi ejus tanta fuerit penuria, ut idem vix lassiciat Genti tuae; foedus minime obstat, quo minus paohibeatur, ne Genti foederatae frumentum vendatur. Ni. mirum nemo promittere intelligitur, quod in potestate sua non habet. Quamobrem in istiusmodi foederibus excipiendus omnino est casus, quem quin excepturus fuisset foedus pangens dubitari nequit, si quaesitum ex eo fuisset, num casum istum exceptum, an sub foedere contentum esse velit. 389.

De foederi- Si foedera panguntur de eo, quod naturaliter debetur, jus bus, quae ad id perfectum acquiritur. Ius Gentium ad ea, quae sibi in- panguntur vicem naturaliter debent, imperfectum est 4. a s 7.), foede- de eo, quod ribus autem jus persectum acquiritur ad id, quod iisdem naturaliter contentum I. 3 7 7. J. Quod ii ergo laedera pangantur de debetari eo, quod naturaliter debetur; jus ad id perfectum acqui-

334쪽

ω aliis pactionibus Gentium, ac sponsiovibus. 3II

Patet hinc ratio, cur foedera de iis pangantur, quae natu raliter jam debentur, nimirum ut jus propitum ad id acquiratur, & exigi possit, quod antea peti saltein debebat. Accedit ad obligationem naturalem per foedus obligatio positiva, qualibertas quoad praestationes conventas alienatur, ut, quod erat libertatis, nunc sit necessitatis. E. gr. Gentes commercia invicem exercere naturaliter obligantur, quantum in potestate

est g. I 37. , jus vero ad commercia nonnisi imperfectum est I 89. , nec ad ea exercenda Gentes sibi invicem perfecte obligantur ti9o. Ius perfectum ad ea acquiri ne quit nisi per pacta . I9i.). Pacta haec eum foedera sint I. 369. ; si foedera commercioruua causa panguntur, ius ad commercia cum Gente alia exercenda perfectum erit. Facile autem patet, nobis hic tantummodo esse sermonem de ederibus assirmativis, quae continent praestationes assirmativas, qualis est concessio commerciorum, quemadmodum quo que superius de actibus positivis intelligimus ea, quae Gentes sibi invicem naturaliter debent, & de quibus unice Valet,quoc vulgo dicitur, ultra posse neminem obligari, seu, ut sinpra diximus, Gentem nul Iam alteri praestare teneri, quod in potestate sua non est . I 6o.): quae restrictio naturaliter debitorum , quatenus scilicet in actibus positivis consistunt, alias

est juris imperfecti ad ista. . 39 P.

Quoniam per foedera jus persectum acquiritur ad De me ili id, quod Gens una alteri naturaliter debet g. 389 ), jus rimi foede-

autem perfectum involvit jus cogendi praestare nolentem, rum. quod conventum est, ut praestet cI. a 3 s. pari. I. Phil. pram uniυ. yy foedera de eo, quod naturaliter jam debetur, pangenda sunt. ut praestatio stat certa. Etenim si denegatur, quod naturaliter Gentes sibi invieem debent, id ferendum I. Is 7. , etianisi iniquitas sit in nega.

tione

335쪽

3 Iacip. IV De Foederibus

tione . rsy. . unodsi ergo soli aequitati confidendum,

nulla erit in iis certitudo, quae a concursu Gentium extera. rum dependent. Quamvis itaque supponas 'uod tamen supponi non posse certum est, Gentes omnes esse ossiciosas, cono sequenter ad quaevis ossicia humanitatis sibi invicem praestanda promptissimas g. 898. pari. t. Iur. nat. , quemadmodum ess debebant g. 333. , easdemque se invicem amare atque diligere, quemadmodum debebant g. I 6 I. , ita ut obligatio naturalis, quae, ubi essicax est, parit voluntatem constantem ac perpetuam felicitatem aliarum Gentium promovendi, ac omni studio id agendi, ut snt felices, & cavendi. ne fiant infelices I. I 62. , non novo indigeret robore ab obligatione positiva acquirendo ; non tamen foedera forent superflua, cum nequidem in isto statu negotia Gentium, quae a concursu alia rum Gentium dependent, certa forent. Etenim Ossicia, quatenus naturaliter a Gente una alteri debentur, non restringuntur ad certam Gentem tanquam ad individuum, vires tamen

Gentis nullius sunt inexhaustae, ut omnibus promiscue sussiciant, quae auxilio ejus indigent, & per se non Ixtenduntur ultra id, quod in potestate est g. I 6 o. . Quamobrem cum ignores, utrum a Gente quadam tibi, quod petis, praestari possit citra neglectum Ossicii erga seipsum, nec ne, dc per

foedus si in potestate sit, de quo judicium est penes ipsam

3. Is 7. , praestatio ad te tanquam ad individuum restringatur,ut alteri cuidam Genti, cui naturaliter aeque obligatur, idem prae stare non amplius si in potestate ipsius, consequenter recteden getur petenti g. 166. ; certitudo quoque in iis, quae a concursu aliarum Gentium in Rep. dependent, in eo, quem supposuimus, statu acquiri minime posset nis per foedera. Abiit itaque, ut tibi persuadeas, obligationem naturalem Percontractam in eo tantummodo firmari debere, quia plus valet op probrium perfidiae ac praesentis ultionis metus, quam pudor& Numinis religio, aut virtutis amor, quamvis non negemus. Pro praesenti Gentium statu, in quo amor aequitatis & virtutis

336쪽

ct aliis pactionibus Gentium, ac sponsionibus. 3I3

non praevalet adversus impetum assectuum , qui ad propriam utilitatem Gentes plerasque & earum Rectores rapiunt, Op. probrium perfidiae ac praesentis potissimum ultionis metum magis continere Gentes in ossicio, quam pudorem & Numi- nis religionem. Inde autem tantummodo evincitur foede . tum in hoc Gentium statu major necessitas, quam in eo, quem supposuimus & qui juri naturali convenit, ut ideo foedera non solummodo sint introducta pro praesenti Gentium statu , sed iuris quoque naturalis, quatenus Gentes spectantur, quales secundum hoc jus esse debent, non quatenus pravis assectibus in contrarium aguntur. Interest omnino Gentium, ut de eo, quod ab aliis expectandum, sint certae ac securae, & haec potissimum causa est, cur foedera ineunda & ad ea ineunda jus udet lex naturae, etiamsi non supponas, eas esse improbas.

f. 39 I. Si Dedera panguntur de eo, quod naturaliter debetur; ad- De addendis, dere licet, qtiae jure naturali determivata non sol. Etenim per quae jtire u foedera Gens una in alterum transscrt jus quoddam , quod turati dete, ante non habuerat β. 3 T T. III.). Enimvero a transfe- minata non

rentis voluntate dependet, quomodo jus quoddam in alte- Deo. rum transferre velit . a . pari. 3. Jur. vat. . Quamobremia Centos foedera percutienteS convenire possunt, qua lege ad id praestandum, de quo convenitur, obligati esse velint. Quod ii ergo foedera pangunt de eo, quod naturaliter debetur, addere licet, quae jure naturali determinata non sunt.

Cum Jus naturae regat Omne actus humanos, quin etiam regat actus quoad addenda in foederibus de eo, quod naturaliter jam per modum ossicii debetur,factis dubitandum non est. Quamvis enim ea in genere determinata non sint, ex circumstantiis tamen parti. cularibus, quae ex utraque Paciscentium parte in casu dato occuris . runt, definiri possunt, & quatenus lex naturae ad rectitudinem actus cujuslibet obligat I. I 89. Part. r. Phil. Pr I. univ. , defi-

337쪽

314 Cap. IV. De Foederibus

niri debent. Quoniam tamen determinatio ista dissicilis, imismo plerumque captum paciscentium transcendit, ac praeterea in eo standum sit judicio proprio Gentis unius cujusque s l. xs7. ; in foederibus percutiendis regnat paciscentium arbi. trium, nec pars una ab altera plus juris aequirere potest, quam

haec in illam transferre voluit, nec una alteram ultra volunta.

tem suam sibi obligare valet ad aliquid praestandum 38 a.

Part. S. Dr. nat. . Atque hinc patet, cur in foederibus, perinde ac in pactis, multa sint admittenda, quae ossiciis non satis congruunt, neque ideo omni iniquitatis labe carent, nec eam rectitudinem habent, quam ratio praescribit. Hoc vero tribuendum est partim infirmitati humanae, cujus omnino habenda est ratio, partim vero tolerandum , ut negotia humana exitum habere possint, nec jura, quae acquiruntur, perpetuis disceptationibus obnoxia fiant.

I. 392. Quoiam ab Quoniam in foederibus, quae de eo panguntur, quod natu-di possint. raliter debetur per modum officii, addere licet, quae jure naturali in genere determinata non sunt . 3 93.); omnes esse at cum stantiae negotii matuo paciscentium consensu determinari polyra proati visam fuerit, vel conveniri datur, ac per consequens foedera restringi possisnt ad personas paciscentiam, ad cenum tempus, ad ce tos actus S adjici conditiones, sub quibus aliquid praestandam, de quo

convenitur, exceptiones certorum casuum, certa onera, clausulae commissoriae, poenae non adimpleti foederis, cautiones de foedere non violando Us qua praeterea alia fuerint hujus generis.

Ita si commerciorum causa laedus initur, hoc saltem percuti potest cum Rege praesente, ita ut eo mortuo expiret. Re- sttingi idem potest ad certum annorum numerum, veluti ad annos decem & ad certas res, veluti ad frumentum, lanam, pecudes, aut jumenta. Conveniri potest, ut certae merces adve

338쪽

ω aliis pactionibus Gentium ac sponsionibus. 3Is

advehantur, & pro mercibus, quae advehuntur, vel etiam

avehuntur, certum vectigal solvatur, vel ut merces ad ractae cum avehendis conventa lege permutentur, ut de certis mercibus advectis nullum vectigal solvatur; ut, si commercium concedens bello implicetur, durante bello id cessare debeat, veluti si in foedere concessum fit frumentum & equos coemere. Similiter conveniri potest, ne merces emtae Genti alii extra. neae vendantur, & ubi hoc factum fuerit, foedus statim nuIIum esse debeat, aut poenae loco cerra pecuniae summa sol. venda. Cum foedera pangantur utilitatis publicae causa, quae ex sine civitatis metienda I. 393. pari. g. Iur. nar. ; inde paciscentibus determinanda sunt ea , quae in foedere adjicienda: ut tamen utilitas intra terminos aequi contineatur, ratio

habenda est officiorum Gentium erga se invicem. Atque hinc abunde patet, saltem perspicacioribus , arbitrium paciscentium regi jure naturae in conscientia & iniqua esse posse, quae vi foederis pro iure valent, quamvis etiam idem iam inde

manifestum sit, quod libertas naturalis, unde pendet libera dispositio de eo, quod suum est, non tollat obligationem naturalem . Is 9. Part. l. Jur. nat. 3, etsi uniuscujusque com scientiae relinquendum, quid agere velit f. I p. para. l. Iurinat. , modo non faciat, quod est contra jus perfectum tuum f. 1 36. Part. ι. An nati, Non omnia recta sunt, quae vilibertatis naturalis alteri permittenda, & in quae consentire indigentia, impotentia, a Si dura lex necessitas partem alteram

cogit, ut ideo jura perfecta, quae acquiruntur, haud raro aequitati adversentur, & si rigorem juris naturalis, quae unice in conscientia valet, spectes, nihil minus quam juris nomen mereantur. Quemadmodum itaque vulgo dicitur, sine magna iniuria nullam regi Rem p. ita etiam recte dicitur, sine iniquitate saepissime non acquiri jus perfectum, praesertim inter Gentes. Neque vero hoc a sensu communi adeo abhorret, quemadmodum primum videri poterat. Si qui enim in ne .gotiis cum aliis conscientiae rationem habent, quatenus nimi Rr a rum

339쪽

316 Cap. IV. De Foederibus

rum ossiciis ex amore universali hominum erga homines 3c.Gentium erga Gentes fluentibus locum dant; laudantur minimum ab illis, qui obtentu juris lucri cupiditatem excusare necesse minime habent. Plura non addo, ne quid durius dictum videatur in alios, qui viri boni habentur. Videant ipsi, qui tales haberi volunt, num revera sint f. 967. eqq. pari. s. Dr. nat. . Ceterum hinc quoque patet ratio, cur, quo quia jurium apprime peritus fuerit acutior, eo magis noceat in administratione justitiae, nisi idem fuerit vir bonus, ac percon sequens veritatis amans f. 97 I. pari. s. Iur. nat. λβ. 392. De foederi- Foedera inire de non udendo nece se non est: quoli tamen has de non Gentis cujusdam mentem pervaserit perversa hoc opinio, quit Gentestidendo. exteras pro lubitu ladere liceat, foedera de non Ddendo recte panguntur.

Etenim homini, consequenter etiam Genti cuique j. 3.), competit jus persectum non patiendi, ut laedatur β. 913.

pari. r. Jur. nat. &, si quis laedere conetur, jus eum cogendine faciat β. 934. pari. r. Jan nat. P. Quamobrem cum te dera non pangantur alio fine, quam ut jus perfectum acquiratur g. 377. , jura autem persecta acquirantur, ut nolentem ad idem tibi tribuendum cogere possis β. 23 s. pari. r. Phil. prassi unis. ; foedera de non laedendo demum inire ne-

cesse non est. Quod erat unum.

Enimvero si Gentis cujusdam mentem pervaserit perversa haec opinio, quatenus Gentes exteras pro lubitu laedere liceat, cum eandem animo ejus evellere nequeas, non vero semper consultum sit vi armorum injurias vindicare;

alio modo prolpicere tibi nequis, quam per foedera, quae servanda esse Gens ista in dubium minime vocat. Quamobrem cum quilibet, consequenter etiam Gens quaelibet

340쪽

ct aliis pactionibus Gentium, ae seponsionibus. 3I

I. 3. , omne damnum a se avertere debeat, quantum potest 49 3. pari. a. Jur. ηπ.); quin foedera de non laedendo recte pangantur, si cujusdam Gentis mentem pervaserit perversa haec opinio, quafi Gentes exteras pro lubitu laedere liceat, dubitandum non est. Quod erat alteram.

Cum Genti unicuique competat jus persectum non patiendi, ut ab altera laedatur t3. as a. as 3.); ex foedere de non laedendo non aequirit jus, nisi quod jam habet. Non tamen propterea foedus de non laedendo inutile existimandum.Quodsi

enim obligatio con cta firmior deprehendatur naturali, praestat de laesione esse securam Gentem, quam uti jure vi arm orum eam vindicandi, aut intentatam repellendi. Et quamvis istiusmodi foedera recte pudenda dicantur, quatenus Gentem pudere debet, ut laedat aliam; pudor tamen iste nullus est in Gente, cujus mens perversa illa opinione imbuta, quasi liceat Gentes exteras pro lubitu laedere, eis foedera servanda esse credat. Quamdiu itaque errorem istum ex animo ejusdem evellere non potes, eidem quoque aliquid dandum est, veluti ut pacto foedere certo tributo redimantur injuriae, vel alia quacunque praestatione utili, quae motivum esse potest servandi pactum.

g. 394. Fodera amicitia dicuntur, quae de officiis humanitatis Foedera m praestandis, aut de non laedendo contrahuntur. citia quaeaam Quid de foederibus istis tenendum si, ex iis patet, quae insR 'proxime praecedentibus demonstrata & uberius exposita suerunt.

g. 39s. Redera qualia dicuntur, quando partes paciscentes Redrea risibi invicem eadem, aut aequivalentia promittunt. Quam qualia qua-

obrem cum eadem sint, quae sibi invicem substitui possunt, nam sint.

SEARCH

MENU NAVIGATION