Jus gentium methodo scientifica pertractatum, in quo jus gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur; auctore Christiano L.B. de Wolff, ... Halae Magdeburgicae prostat in officina libraria Rengerian

발행: 1749년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

6 8 Cap. VII. De Dre Gentium in bella.

De foeno, - Quoniam Vires hostis augentur, si rebus abundet, stramine, quibus ad bellum ducendum quomodocunque indiget , im-estilentis po- minuuntur Vero si iisdem privetur; non modo foenam S stratulentis ho- mina, quae in usum belli collegit hostis, pulverem p riam incendiae, stilibus, im- verum etiam farinam ac esculeata V potulenta corrumpere licet .mo S pro- 8 3. , immo etiam non modo idem faciendum, ne res istiusmodi nο-priis perden-stra veniant is potestatem hostis, verum etiam res nostrae aliae, quae indis. bello usum habent, perdere licet, ne iis adversus nos uti pugit.

Forsan mirabuntur nonnulli, nos demum rationem dare velle, cur nobis liceat res nostras perdere, ne sint usui hominhello, cum vi dominii de rebus nostris disponere possimus. Pro uti commodum nobis visum fuerit. Enimvero qui ita senistiunt, minime perpendunt, dari etiam dominii abusum, lege naturali prohibitum Iro. para. a. Jur. nut. J, etsi a tertio cui nullum jus in actiones nostras competit, non impediendum M. I 69. Part. a. pr. nat. . Vide, quae Paulo ante, annotavimus nox. g. 8as . .

g. 8 3 r. De rebus sa- Si rerum quarundam sacrarum ustim is bello facere potes eris hosti hosti eripere licet intra deluti ac poeve modDm. Idem etiam intelia eripiendis. ligitur de iis, quarum eundem usum tu cultu divino facere potes, sthujus ustis causa eripiuntur. Qui enim bellum justum gerit, cum geratur ea intentione, ut jus tuum consequatur 3.1 Oa. pari. P. Iur. vat. 9; ei utique curae habendum, ut vires

agendi quocunque modo augeat, cumque alter, cujus bcllum injutium est, ipse teneatur in expensas T 86.), rchus quoque hostilibus vires ias augere licet. Quod si ergo rerum qua rura tam sacrarum usum in bello facere potes, cum non simpliciter repugnet ex rebus sacris fieri profanas I. Iaa.

702쪽

Cap. VII. De gure Gentium in bello. 679

. si a. ta seqq. parti R. Jar. ηat. P, eas hosti cripere licet. Quoniam tamen eripere non licet ultra modum debiti, sub quo etiam comprehenditur, quod in poenam debetur, nisi animo restituendi f. 787.); si rerum quarundam sacrarum usum in bello facere potes, eas hosti eripere licet intra debiti ac poenae modum. Quod erat unum. Quod si res sacrae nullum quidem usum in bello habent, tu tamen eorundem usum facere velis, quem facit hinstis, & res intra modum debiti, sub quo etiam comprehenditur quod in poenam debetur, hosti eripere, nec finito bello restituere teneris f. 787. ; si usius tui gratia res sacras in bello usum nullum habentes eripis & ereptas in debitum vel poenam imputes, eas eripere licet. Quod erat alteram.

Res sacrae sunt vasa argentea & imagines atque statuae argenteae. Eas alienare licet, si calamitas temporum & aliae ne cessitates, in quibus miseris subveniendum, alienationem urgento. 3 ι . Port. S. Pur. nat. . Quamobrem cum ex argento nummi cudi possint, tum etiam argentum vendi; si ad sustentandos sumtus bellicos, quos debet hostis β. 786. , & pro qui bus omnia bona ejus oppignorata sunt 6. 493. , indigeas pe

cunia, quin intra debiti modum vasa sacra argentea & ima gines atque statuas argenteas eidem eripere possis, dubitan dum non est, praesertim si contribuere nequeant cives, quae contribuere debent. Praeter necessitatem vero ad has extrem tales non est deveniendum, ne saera hCstium turbare velle videamur, neque enim bellum geritur cum ecclesia, sed cum civitate, non religionis, sed juris nostri consequendi causa.Quam. obrem jure in res sacras aliter uti non convenit, quam quale Ecclesia habet naturaliter, cum Gentes inter se non utantur,

nisi iure naturali . 4. . Quodsi belligerantes eidem religioni fuerint addicti, si per eam jus naturale Ecclesiae arctius restringitur, inde dijudicandum, quid recte fiat, ne conscien

703쪽

Cap. VII. De Dre Gentium in bello.

tiam contaminent. Etsi enim sumas eam erroneam esse Iconstat tamen, nec contra conscientiam erroneam quicquam

fieri debet g. 44 I. para. r. Phil. praes. univ. . Habes hic exemplum casus prioris propositionis praesentis : exemplum posterioris si sequens. Si eatholicus bellum gerit cum catholico ; quin is imaginem miraculosam ex templo hostis in tem- .plum quoddam suum transferre possit, nullus dubito. Idem valet de aliis imaginibus rebusque pretiosis, quas in usum cultus divini eundem, quem habuerant, ex templo hostis intemplum quoddam suum transfert, sed, ut jure fiat, intra de. biti ac poenae modum. Rationes suasorias, quae summi juris usui obstant, jam seponimus, cum hic saltem de jure agatur,

non de exercitio ejus, quod regunt non minus Praecepta re.

ligionis, quam Juris naturae. Jus castissimum hoc vult, ut omnibus nos aequos praebeamus, ipss etiam hostibus f. 743. 44. . Nemo igitur existimet. nos superstitioni ae idolola. triae patrocinari. Sit enim ita res quasdam sacras superstitioni, aut idololatriae inservire; bellum tamen non geritur superstitionis, aut idololatriae extirpandae causa. nec hostes desinunt esse superstitiosi, aut idololatrati, si res illae tres eripiantur: id quod in casu altero, in quo idem earundem usus subfstit, lo. cum prorsus non habere potest. Arma non sunt medium aptum tollendi superstitionem & idololatriam. Uetus Dei cultus aliis persuadendus, & ubi id fieri nequit, ut Gens unaquaeque abundet sensu suo ferendum f. 26 I. . .

q. 832. De jure Re- Si onera belli subditis nimis gravia accidant; Rector civita-cturis civi- tis res sacras, praesertim supesvas, in illes , pretiosas in somtus se ratis eccle)iae licos impendere putest. Immo ecclesia quoque competit hoc jus, sin alienandis quod ab hoste exigitar aliunde contribui nequit. In oneribuS im-

rebus sacris ponendis ilector civitatis curae habere dc bet, ne subditi ad belli causa. egestatem redigantur s. 777. pari. 8. Jur. not. . Quamobrem

704쪽

Cap. VII. De Dre Gentium in bello. 68 I

obrem cum res lacrae, praesertim superfluae β. a. part. 8.Jur. nat. , inutiles . 333. pari. 8. Dr. nat. di pretiosar .

Ia 3. pari. 8. DT. nat. , temporum calamitate, ut subveniatur mileris, alienari possint β. si 4. pari. 8. Jur nat. , Rector vero civitatis vi dominii eminentis de rebus civium disponere possit in casu necessitatis salutis publicae causa g. mo. 3I .part. 8. Jur. nati ; si onera belli subditis nimis gravia accidant, idem res sacras, praesertim superfluas, inutiles di pretiosas in sumtus bellicos impendere potcst. Quod rem unum. Quoniam vero Rector civitatis, dum hoc facit, revera disponit de jure Ecclesiae in res sacras competente, per demonstrata; ideo inde jam patet, ecclesiam quoque res sacras praesertim superfluas, inutiles ac pretiosas in contribu tionem, quae ab hoste exigitur, impendere posse, si ea aliun

de fieri nequit. Quod erat alter . Cum hie saltem loquamur de eo, quod naturaliter licitum est; si religio in rebus nonnullis alienandis impedimentum obisjicit de eo nobis iam quaestio non esti In casu autem p steriori animo recolendum est, hosti, cui contribuendum, competere jus res sacras eripiendi s. 83 I. , quod competere non poterat, siquidem in se essent inalienabiles. Quando ve. ro ecclesia suo jure uti non vult, aut hostis utetur suo, aut direptionibus, vel aliis durioribus mediis ad egestatem rediget miseros: quod usu iuris sui Naecavere utique debet ecclesia I. si . Parr. S. Iur. naι. 3. . , 833.

Hostes ta res hostiles in terriroris pacato capere non licet. An hostes UQui enim bello sese non immiscet, in eum quoque belligeranti - res hostilesbus jus nullum competit, consequenter in territorio pacato in territorio jure belli jus nullum sibi arrogare potest. Quamobrem pacata capsc obii Jus Gentium . Rr Ir cum re liceat.

705쪽

68 a Cap. VII. De yure Gentium is bello.

cum nec seposito jure belli belligerantes jus ullum in ter. ritorio alieno sibi arrogare possint l. a 93.), nec ipsis licet

vi armata territorium pacatum ingredi ac in eo hostes & res hostiles capere.

Rectori civitatis competit imperium civiIe in territorio suo

I 166. Part. S. Iuri meti. δc peregrini in eodem commorari. tes eorumque res juri ipsius subsunt 167. Part. S. Iur. nu. ,

tanquam cives temporarii g. 3o3. . Quodsi ergo belligerator in territorio pacato jus quoddam sibi arrogaret in hostes & res hostiles, id fieret contra jus domini territorii 239. pari. P. PHL pract. urtim , consequenter injuriam eidem faceret g. 839. pari. r. Jur. nat. : id quod non licet 9I I. Porr. 3. Iur. nat. . Per Jus igitur domini territorii in territ 1io pacato jus belligerantis in hostem 3c res hostiles suspendi. ur, non vero adimitur et . 727. , quia scilicet exerceri nequit absque injuria, ob quam ad poenam tenetur domino erritorii g. 649. pari. a. yin. nai. . Alia vero est ratio, fidominus territorii id permittat: id quod utique facere potest 3. III. Part. s. Furi nat. , nis sit in bello medius 67 a. .

s. 834.

. a captivum Per teriitorium paeatum captivos tot res captas ducere nou

res ca- licet. Ducere captivos & res captas ad loca tuta, actus belli lias per tem cus est, quo spes recuperandi adimitur hosti. Quamobrem ritorium pa- qui permittit, ut per territorium suum ducantur captivi &catum duce-reS captae, is partem alteram belligerantium in bello adjure &eat. vat, consequenter eidem sese immiscet. Quoniam is tur dominus territorii pacati bello sese immiscere non Vult; transitus quoque belligerantis cum captivis S rebus captis innoxius non est, consequenter jus transitus per terri torium alienum ad causas iustas alias competens cessat g. 689. pari. 1. Privat. 2. Quamobrem cum dominus territorii pro his

706쪽

Cap. m. De Dre Gentim in bello. 683

prohibere possit, ne belligerantes cum captivis & rebus captis per territorium suum transeant, & in casu praesente id concedere nolle praelamatur, per ea, quae demonstrata sunt, Contra prohibitionem vero domini territorii nemini peregrino in idem ingredi liceat f. a 9s.); per territorium pacatum captivos & res captas ducere non licet.

Qui per territorium pacatum captivos & res captas ducit, arrogat sibi ius in territorio alieno, quod ipsi non competit. Quamobrem cum nemo hoc facere possit f. 293. . si facere ausit, jus domini territorii violat 9. 239. Part. r. Phil. praere. ια , ac per consequens ut anti l not. g. 83 3. patet, eum eidem injuriarum teneri. Alia vero est ratio, si dominus temritorii requisitus id permittat: ipsi enim integrum est statuere

utrum hoc modo sese bello immiscere velit, nec ne. Neque Vero est, ut excipias, Gentem unam copiis militaribus Genti alterius transitum innoxium permittere debere g. 686. , con

sequenter multo magis concedendum esse transitum cum mis

' ptivis & rebus captis; ex demonstratione enim patet, ducere captivos & res captas per territorium pacatum non referendum esse ad transitum innoxium. Ac constat praeterea transitum

cum exercitu per territorium alienum fieri non debere, nisi a domino territorii requisitus concedatur g. 688. . Quamvis itaque transitus eum captivis & res captis per territorium pacatum innoxius foret, jus tamen domini territorii violatur, quatenus is absque requistione fit, cujus est judicium de trans

itu & causa, s qua suerit, eum prohibendi. Immiscet se re. gimini eius, qui sibi judicium sumere vult de eo, quod e re civitatis ipsius est: id quod illicitum f. as . . Neque pror.

sus idem est transire cum copiis militaribus per territorium alienum & ducere per id captivos atque res captas. Illud enim permittitur, quia tibi ius non competit ad bellum impedien . dum; hoc autem permitti nequit, nisi per ea , quae modo diximus , helligerantium unum in actibus hellicis adjuvare, aut, Rr rr a s

707쪽

684 cap. VII. De Bire Gentium tu bello.

si mavis ad actum bellicum concurrere consequenter bello te immiscere velis. Quodsi hellum, aut saltem auxilium in hel. Io impedire velles, tunc bello te immisceres sequendo partem

unius belligerantis: id quod non fit, si tibi ius impediendi id,

ad quod impediendum tibi jus nulIum competit, non arIO-ges. Hoc aegre ferendum non est alteri belligerantium parti f. 69o. ; ferendum vero non esset posterius. Haec paulo disertius exponere visum fuit, ne quis contradictionem fingat, ubi nulla est.

g. 83 s. De tuto abi- γ si bellum psibi catur, concedendus est peregrinis, qai tu ebnee η-ciUes hostis μης, seu ejus Gentis, cui bellum indicitur, intra certam do eisibus tempus tuim sibilus. Quoniam peregrini, quamdiu in terri- hostis, bello torio alieno Versentur, spectantur tanquam cives temporarii

sedisto *. quando iplis permittitur, ut in eodem versentur,

vel commorentur, in numerum civium temporariorum recepti intelliguntur. Enimvero quando bellum denunciatur. omnes subditi ejus, cui de nunciatur, pro hostibus subdit rum de nunciantis declarantur Iaa. , & tales manent, ubicunque terrarum versantur j. Ta4. . Quamobrem cum repugnet esse hostem, contra quem jus nostrum vi persequimur g. Taa. b. , I. aro a. pari. I. Dr. nato, & civem tem porarium, cujus actiones legibus loci subjectae sunt h. a 99. ;quando hellum indicitur, eo ipso declaratur, subditos ejus, cui bellum denunciatur, non amplius in suo territorio pro civibus temporariis habitum iri, & dum publicatur, id ipsum significatur peregrinis, qui in territorio denunciantist commorantur . 73 7. . Quamobrem cum contra prohibitio. nem domini territorii nemini peregrino in idem ingredi a 93. , consequenter nec in eodem manere liceat ; facta pu- . blica-

708쪽

Cap. VII. De Dre Gentium in bello. 68s

blicatione iis, qui sunt subditi illius, cui bellum denunciatum est, discedendum. Quod erat unum. Atat quamdiu in territorio denunciantis sunt, cum actiones suas legibus loci subjicere obligentur 3. 3QQ. , consequenter hostilem animum habere non debeant; nec pro hostibus haberi possunt. Quamobrem nec hostile quid in eos licet, quamdiu non contra prohibitionem domini in

ejus territorio sunt. Quoniam tamen abire tenentur, per demonstrata n. r. tutus ipsis concedendus est intra tempus certum, quo scilicet extra fines territorii venire possunt, abitus. Quod erat alteram. Cum dominus territorii non permittere intelligatur peregri nis, ut in territorio suo versentur, vel ibidem commorentur, nisi sub hae eonditione, ut legibus loci subjecti sint eorum actiones g. 299. , & ad hoc tacite se oblisent in idem ingredientes goo. , inter dominum territorii & peregrinum ita eodem versantem tacitum intercedit pactum, quo hic subjectionem temporariam, ille protectionem promittit 3. 333. . sub qua etiam tutus comprehenditur abitus. Quoniam itaque pacta servanda sunt 3. 789. pari. Jur. nat.) ; tacitae etiam pactiones c . ss6. , ex pacto tacito praestandus tutus abitus, causa emergente, cur dominus territorii peregrinum antea admissum in territorio suo tolerare diutius nequeat, peregrinus autem tenetur ad obedientiam, ut intra tempus ipsi praescriptum abeat. Conveniunt haec sanctitati fidei lacrae servandae non minus, quam expressae g. 6s6. .

g. 836. Quoniam peregrinis, qui cives hostis sunt, seu ejus Gen- Quomodotis, cui bellum indicitur, quando bellum publicatur, con- pro hostibur cedendus est intra certum tempus tutus abitus cs. 33s. ; iidem decla-

709쪽

686 Cap. VII. De Fine Gentium in bello.

in publicatione belli discedere jubendi sunt intra de itum tempus, quo elapso pro h*tibus habendi.

Nimirum subditi ejus, cui bellum indicitur, denuntiatione facta, statim fiunt hostes, cum nil obstet, quo minus statim pro iisdem habeantur: ast si commorentur in territorio de. nunciantis, jus ex pacto tacito, quo in territorium admissi, quaesitum obstat, quo minus statim facta denunciatione pro hostibus haberi possint, cum, ut ante nominus t. l. 836. , id liberum ac tutum abitum comprehendat, qui sine mora praestari nequit. Tutus aditus permissus nunquam intelligitur sine tuto abitu, sive expresse permittatur, sive tacite. Abitum itaque tutum tuetur in praesente quoque casu Jus Gentium, quo sanctam esse jubet Gentium fidem. Domini autem ter. ritorii, qui abitum tutum praestare debet, est definire tempus , intra quod ex terris suis abeundum, & quo elapso non

amplius pro civibus temporariis, sed pro hostibus habendi

sunt.

q. 837. De iis, qui Quoniam cives ejus, cui bellum indictum, si intra' ultra temptis tempus in publicatione belli definitum e terris denunciantis indultum in non abeant, pro hostibus habendi sunt g. 8;6. , hostcs

territorio autem quoscunque capere licet β. 8 1 r.); Qui ultra tempus hostili ebm- in publicatione belli indultum in territorio hostis commorantur, in quod morantur. ante bellum venerunt, tanquam captivi detineri pontivi non tamev

Censentur nimirum eodem iure, quod competit in cives hostis. Quamvis enim alias dominus territorii sub ceria poena prohibere possit, ne peregrinus in terras suas ingrediatur, pro ratione damni quod Reip. ex accessu peregrinOIum me. tuendum g. 296. s. LII. 6as. pari. δ. Dr. nat. ), & constet Sinenses olim ingressum prohibuisse exteris sub poena capitali not.

710쪽

Cap. VII. De Fure Gentium in bello. 6s

not. g. I96. ; alia tamen est ratio in casu praesenti, in quo ob bellum commorari non licet in territorio hostili negotii cujusdam causa, quod ad bellum respectum non habet, nec Reip. in se damnosum. Aliud quoque est hujusmodi negotii causa versari in territorio hostili; aliud in ta venire eo ani. mo, ut hostile quid machinetur: quae ipsa disserentia attenditur in hoste, ubicunque in potestatem nostram venit.

g. 83 8. Cum cives hostis, qui in territorium civile ante bel- De eo, quilum venerunt, facta publicatione belli, intra tempus prae- vi majore scriptum discedere obligentur I. 836. , nemo autem obli- impeditus gari possit ultra id, quod possibile h. ao9. pari. t 'Phil. prast. dsedere ne unis. 2; si quis vi majore, cui scilicet resistere non potest, im- quit. peditas intra tempus praescriptam discedere non possit, mora in indulgenda. Pertinet hue inprimis, si quis morbo laborans Iecto in mis

bere cogitur. Tunc enim concedenda mora, donec convaa

lescat. Loquimur hie de mora, quae indulgeri debet, non 'vero de ea, quae per modum beneficii impetratus negotiorum suorum expediendorum causa. Posteriua enim merae volun talis est f. ap. Parr. 4. Fur. nat. .

I. 839. Res hostiles mobiles in territorio suo intra debiti ac poenae De conmem modum confiscari possunt ab eo, qui bellum justum gerit. Etenim tione rerum

cum hosti iacere id liceat, sine quo jus suum consequi nequit hostilium in k. rgi. , & subditorum hostilium bona omnia Oppigno- territorio rata sint pro debito Gentis suae g. 493.), res autem hosti- ejus, qui belles tales manent, quocunque in loco simi q. 7 a T.); evi- lum justam dens est, res hostiles mobiles in territorio suo confiscari posse habet. a bellatore justo. Quoniam tamen ultra modum debiti, sub quo

SEARCH

MENU NAVIGATION