Jus gentium methodo scientifica pertractatum, in quo jus gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur; auctore Christiano L.B. de Wolff, ... Halae Magdeburgicae prostat in officina libraria Rengerian

발행: 1749년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

23 op. VII. De Fure Gentium in bello.

suam . 894. 896.) ; erit idem etiam apud Gentem sociam Demonstratio, quam dedimus de postliminio tum quoad jus naturae, tum quoad ius Gentium voluntarium, applicari quoque potest ad Gentem sociam; sed non opus est, ut eadem repetatur, cum Gens socia alterius causam suam faciat, consequenter jus quod belli causa huic competit, etiam ipscompetere debet, cumque hujus judicium sequatur, quod haee pro jure agnoscit, etiam illa pro jure agnoscere debet. Idem nimitum de causa belli & actibus bellicis in se non illicitis, aeinde quocunque modo resultantibus judicium est, vi libertatis naturalis a Gentibus ceteris utrique Permittendum.

s. 899. AD Gad Apud Gentes medias Spacatas postliminium non est. Gen. Geutes me- tes enim inediae neutri belligerantium parti adhaerent j. dias sit post-67 a. , ac cum iis conVeniunt pacatae, quae bello sese non im- liminium. miscent, etsi sese non declaraverint belligorantibus, quod neutri parti adhaerere velint. Quoniam itaque Gentibus, ad quas

bellum non pertinet, bellum utrinque habendum pro justo g. 888. ; actus quoque bellici jure facti ab utraque parte

habentur, ac per consequens cum jure Gentium volunturio occupatio bellica sit modus acquirendi dominium di imperium helligerantium commune . 89 a. , quae a parte una, vel altera in bello capta simi, a capientibus acquisita intelliguntur. Quod si ergo res & personae in bello captae ad eas veniunt, propterea non restituuntur in eum statum, in quo fuerant, antequam caperentur, ut res suis dominis, personae sibi ipsis sint restituendar, ac per consequens

postliminium apud Gentes medias & pacatas nullum est β. 896. .

Ita Digitigod by Cooste

752쪽

Cap. VII. De Dre Gentium in bello. 29

Ita si res captae vendantur apud Gentem mediam vel paca. tam . dominus, cujus ante fuerant, eas vindicare nequit. Ιn. ter Gentes medias dc pacatas nulla datur intrinseca disserentia.

Utraque enim Gens bello sese non immiscet & vi libertatis naturalis unicuique permittit, ut suum de actibus bellicis 3c causa belli judicium sequatur, consequenter necessario factum utriusque pro jure agnoscere tenetur, alias enim injustitiae utrumque accusare deberet, quod absurdum f. 634. , aut saltem alterutram. & se unius judicium in bello secuta parti ejus adhaereret, atque ideo non esset media f. 672. , vel pacata. Disserentia igitur inter Gentem mediam 8c pacatam non alia est, nisi quod illa se declaret vel utrique, vel uni belligerantium parti, quod bello sese immiscere nolit, vel editam foedus neutralitatis ineat 3 673. ; haec autem solo facto a bello a ,stineat. Quamobrem cum respectu Gentium mediarum de pacatarum bellum nullum sit, nec jura ex bello orta, quae ad belligerantes qua tales spectant, ad eas produ.cenda. Sunt equidem, qui postliminium ad Gentes quoque medias 3c pacatas extendunt, quantum tamen fallantur, ex iis, quae modo dicta sunt, abunde Pater.

β. 9Do. Postliminio carent, qui amis victi hostibus se dederunt. An dediti

Qui enita armis victi hostibus se dedunt, eo ipso declarant, postliminiam se velle apud eum manere, consequenter fidem dant l. habeant. 73 3. 4 a T. part 3. Jur. nat . Quamobrem cum fides hosti data servanda sit l. 8oo. ; cum in pristinum statum restitui nequeant, qui sese dederunt hostibus, nisi violata fide, postliminio carent 896. .

Proprio nimirum facto hostis potestati se subducere dc ad suos

redire nequit deditus. Perinde nimirum est, ac sa suis adhostes fugeret, eorumque causam sequeretur, ae propterea Prorransfuga jure habetur I. 8o3. . Fides inter Gentes quo. Mollii Fur sentium. ZE EZ modo.

753쪽

73o Cap. VII. De yure Gentium in bello.

modocunque data sancta esse dcbet . sso. 336. , adeoque nec postliminium adversus eam valere potest, nec is idem gnoscere tenetur, cujus potestati se subduxerunt dediti. g. 9O .

An urbes ta Quoniam postliminio carent, qui armis victi sese provinciae dederunt 9oo.) ; nec urbes provinciae, quae se hosti des deditae hosti runt, postliminio ait, ideoque hosti se eximere possunt . 8 9 6. .

Non aliud ius esse potest universitatum, quam sngulorum, cum a singulis in universitatem transeat jus, ita ut jus universitatum sit jus singulorum omnium coniunctim sumtum. Et fidem datam non minus servare debet universitas quaedam,

qualis est urbs & provincia, quam singuli. . 9 Oa. que ab hoste vi bellica recuperatatur, postliminiam habent. nio vi belli. Etenim quando recuperantur, ad Gentem suam revertuntur,ca recupera- quod per se patet. Quamobrem cum in bello capta postlitorum. minium habeant, quae ad Gentem suam revertuntur β. 894.

896.); postliminium quoque habere debent, quae vi bellica ab eodem recuperantur. Gens quaelibet iura subditorum suorum adversus vim exoternam hostium defendere tenetur 4. 28. Port. r. Furiuar. , ac ideo operam dare, ut, si possit, ab hoste capta recuperet. Nulla igitur ratio est, cur in bello recuperata ab hoste sibi acquirere debeat, sed ea acquirit ipsis, quorum ante fuerant, adeoque vindicat in pristinum statum, quam ante M

huerant.

. 9O3. DE diastis Personae sibi debita ab hoste dimi , , res adit urbes deae ab hoste di- tae ab eodem desertae, aut pastis a nobis recuperate postliminium ha- meis , vel beat.

se eximere

possint. De postlis

754쪽

Cap. VII. De Dre Gentium m bello. 73 I

bent. Etenim si ab hoste personae sibi deditae dimittuntur, desertis, aut& res aut urbes deditae ab eodem deseruntur, is jus suum in pactis a meas remittit I. 9s. pari. 3. Pr. nat. . Fiunt igitur ejus juris, bis raeve- cujus ante fuerant, consequenter in eum statum ipso facto ratis. restituuntur, in quo ante fuerant g. 894. . Quamobrem cum haec restitutio sit postlimini uin f. 896. , si personae deditae ab hoste dimittantur, & res aut urbes deditae ab eodem deserantur, postliminium habent. Quod erat via um. Porro cum Gens qua libet subditorum suorum jura

defendere β. 4. z8. pari. 8. Jur. vat. 2, consequenter operam

dare debeat, ut, quae hosti dedere tenebatur, si id fieri possit, recuperet ac in statum pristinum vindicet; quin dedita pactis recuperata postliminium habeant dubitandum non

est. Quod erat alterum. Cessat in hypothesi propositionis praesenti s ratio, cur in deditis cesset postliminium, violatio nempe fidei 6.9oo. . amisobrem etsi dediti se & res suas juri hostis se eximere non pos- snt, ut propterea postliminio locus esse nequeat; id tamen non amplius obstat, ubi hostis jus suum remittit. Quando deditio remittitur, perinde est, ac si ea nunquam fuisset facta. eonsequenter salva quoque sunt deditorum jura, quae cur facto nostro ipsis adimi possint, ratio nulla est, quin potius repugnat obligationi, qua subditis nostris tenemur, quemadis modum ex demonstratione palam est. Qui ius remittit . ejusjus extinguitur 97. Part. s. Fur. nat. . Absurdum igitur foret statuere, id transmitti in Gentem, cujus antea fuerant ab hoste deserta, vel rEddita. f. 9O4.

Si servi recipiuntur postliminio, minis suis restituendi suηt. De semis Postliminio enim quae recipiuntur, in pristinum statum re- postliminis

755쪽

73r Cap. VII. De Fure Gentium in bello.

stituuntur β. 896. . Qui igitur fuerat servus tuus, postliminio receptus servus tuus est. Quamobrem si servi postli- iminio recipiuntur, dominis suis restituendi siunt.

Nimirum qui postliminio redeunt vel recipiuntur, spectan di sunt, tanquam si nunquam in potestate hostis fuissent g. 89s P. Quoniam igitur mansssent dominorum suorum, erunt etiam eorundem, ubi postliminio reeipiuntur. Ulut fingatur, eos in hostium potestate nunquam fuisse; fictio tamen non obstat, quo minus ea in demonstrando utamur. Quam vis enim lex Cornelia fingat, captos in bello nunquam capto fuisse, non tamen fictio Juri Romano debetur, sed juri naturae convenit 3 89s. , & ideo quoque in eo demonstrando tanquam principium adhiberi potest. Qui in methodo de. monstrandi & arte inveniendi versatus est, ei abunde constat, quantus si istiusmodi fictionum in demonstrando de invenien.

do usus, quae cum veritate consentiunt.

I. 9OS. An captivi In bello capti jura sua non amittant, nec jura in ipsos em jura sua tinguuntur : utraque saltem in suspenso sunt. Quando enim in amittant S bello capti ad suos revertuntur, omnia jura, quae habuerant, jura in eos ipsis & jura quoque omnia in ipsos restituenda sunt 3. 894. . extinguan- Quoniam vero jura amista & per consequens aliorum factatur. ipsorum amplius non essent . adeoque iisdem restituere eadem non tenerentur possessores cessante restitutionis ratione 46 T. pari. a. Jur. ηα. 2, nec jura extincta, quae jam

nulla forent, in ipsos restitui possent; in bello capti jura sua non amittunt, nec jura in ipsos extinguuntur. Quod

erat unum.

Enimvero cum jura ipsis sua, nec aliorum in ipsos jura restitui possint, nisi ubi ex captivitate fuerint reversi,

nemo Diuitigod by Corale

756쪽

Cap. VII. De Fure Gentium in bello. 733

nemo autem sibi arrogare ea possit, antequam spes redeundi dc secerit h. 336. pari. a. Jur. nat. θ; tam jura captivorum, quam jura in ipsos in suspenso manent, donec vel revertan- tur, vel certum fuerit, eos nunquam reversuros. Quod

erat alterum. In captivitate nulla eontinetur ratio, cur captus iura sua amittere debeat, cum naturaliter absenti sit comparandus, qui redire prohibetur, R de quo certo constare nequit, utrum reoditurus sit, nec ne. Neque ulla adest ratio, cur in eo a jure naturae recedatur, ut jure gentium voluntario contrarium statuatur. Nil igitur superest, quam ut in suspenso maneant.

g. 9O6. Quoniam in bello capti jura sua non amittunt . Detestamen-9os.), cum libera de rebus suis disponendi potestas non isto in capi ipsis ademta, etsi durante bello nihil rerum suarum ad ipsos vitate conmittere liceat, dum ab hoste detinentur, naturaliter valet te-dito. flamentum in capivitate conditum *. 994. 999. pari. I. Jur. nat.2.

Jura nimirum captivorum tantummodo suspenduntur quoad exercitium, non ex ratione morali, quippe quae nulla est, sed ex impossibilitate physica, quae cum non obstet testamenti fainctioni, nulla sane est ratio, cur testamentum in captivitate conditum valere non debeat. Naturaliter captivi non fiunt servi, etsi ob delictum in servitutem redigi possint I. 8I J, nec repugnat naturaliter, ut servi res proprias pleno jure habeant I. I IO8. para. 7. Iur. nat cumque naturaliter domino non competat jus nisi in operas a servo praestandas & in actiones ceteras, quatenus respectum quendam ad illas habent , so96. Part. 7. Iur. nat. , vi servitutis, inquam quis redigitur, dominus non acquirit Omnia jura, quae servi ante statum servilem erant, consequenter nec bona, si quae habet, & dum in servitute est, domini non sunt. nisi quae per Operas ipsius ac Zet 22 3 quirun.' Diuili od by Gorale

757쪽

Cap. VII. De yure Gentium in bello.

quiruntur β. IIo . pari. I. Jur. nat. . Quae iis contraria sunt, ea moribus Gentium barbararum introiiucta ad mora. tiores postea venerunt, vel etiam ab his per ignorantiam Juris naturae superaddita , aut immutata, cum dato uno errore sequantur Plures.

g. 9O7. De Iebibat μ δε postliminio lege civili doniantur, ea non valent, niyeisilibus , apud Gentem suam: quae vero inter cra ias Gentes moribus introdu- moribtis ae sta, vel pactionibus determiuata sunt, ea inter illas Gentes pro jare pactis Gen- consuetudinario, vel pastitio habenda. Leges enim civiles non tiam ei, ea Obligant nisi membra ejus civitatis, a qua feruntur g. 967. postlimi- Part. S. Jur. ηat. 2. Quod si ergo de postliminio leges quae-hiam. dam in civitate quadam conditae fuerint; eaedem non va. lent nisi apud Gentem suam. Quod erat unum.

Porro cum jus consuetudinarium sit, quod longo usu introductum & instar juris observatum s. a 4. , pactitium vero, quod Oritur ex pactis inter Gentes diversas ini. tum β. a 3.); quae de postliminio inter certas Gentes m ribus introducta, vel pactionibus determinata sunt, ea inter Gentes istas pro jure consuetudinario, vel pactitio habenda.

Quod erat alterum.

Ex Jure igitur Romano de postliminio statui nequit, si vel

maxime cum Jure naturae consentiat. De hoc enim consensu constare nequit, antequam aliunde demonstratum fuerit, hoc esse juris naturae, vel etiam Iuris Gentium voluntarii, eo seriis su accepti, quo nos idem accipimus, ct quod Jure naturae non

repugnante in ejus locum succedit f. 88 . Ubi vero Jus

Romanum cum Jure naturae, aut Jure Gentium voluntari convenit; de postliminio non valet. quia Iuris Romani est, sed quia juris naturae, vel Juria Gentium voluntarii, aeque -- liturumsDiqitia by Cooste

758쪽

Cap. VII. De Fure Gentium in bella. . 73y

liturum, fi vel in Jure Romano nihil de eo dictum fuisset, vel dictum esset contrarium. Idem valet in omni casu alio. Nec susscit ut probetur Juris Romani cum Iure naturae consensus, s omnia, quae de postliminio in eodem traduntur, ex principio quodam generali deducere queas , nifi ante demonstratum fue. rit, principium istud esse Iuris naturae, nec quae praeterea ad alia inde deducenda assumunturi ejusdem juris esse. Et, si necessitati non invito Jure naturae aliquid tribuendum, accurate dispiciendum, ne pro Iure naturae habeatur, quod ad Jus Gentium voluntarium reserendum not. 8 87. . Quae de postliminio in pace & in induciis tenenda sunt, ea suo loco

demonstrabuntur.

. 9O 8. Matri Unium in postliminio est. Quoniam enim in bel- De matri-lo capti jura sua non amittunt 4. 9os. ; nec jus in conju-mstvist, gem amittunt, consequenter per captivitatem matrimonium non dissolvitur. Quamobrem cum redeunti postliminio restituantur omnia jura, quae is ante captivitatem habuerat

g. 894. i redeunti quoque postliminio restituitur uxor.

Atque hinc patet, quamdiu spes redeundi est, foem inam alii viro nubere non posse. . 9O9. .

Subditus belligerantis sine mandato, aut concessione summe De jcre potestatis vim bellicam hostibus, aut rebus hostilibus inferre non possunt. vat oram in

Etenim bellum geritur auctoribus iis, qui summum impe bella. rium habent β. 6or. , consequenter summis potestatibus autoribus β. 368. , quibus jus belli competit c g. 6is. 6i4. . Quoniam itaque summae potestatis est statuere de actibus bellicis seu hostilitatibus, quibus vis insertur hostibus I. 783. , nemo quoque subditorum sibi jus arrogare pot-

759쪽

36 Cap. VII. De Dre Gentium in bello.

est ad hostilitates, ac per consequens sine mandato, aut concessione summae potestatis vim bellicam hostibus, aut rebus hostilibus inferre potest.

Ius belli esse partem potentialem imperii civilis nemo est.. qui dubitat. Quemadmodum itaque subdito nullum compe. tit jus ad actum quendam, qui ad exercitium imperii eivilis spectat, nisi voluntate summae potestatis; ita quoque subdito nullum per se jus in bello competere potest, sed si hostilitates inferre licitum esse debeat privato, jus aliunde habere nequit nisi a potestate summa. Fallitur itaque Grotitu, qui hostilitates omnes jure naturae privatis licitas esse contendit, &jus naturae in eo saltem jure Gentium voluntario immutatum esse existimat, cum jus Gentium voluntarium ultra eos limi istes, intra quos admittendum, extendat, propterea quod ex factis Gentium , quorum memoriam conservarunt annales veterum, idem deducere voluit, lubrico sane fundamento. 9IO.

De navibus Quoniam subditus Eelligerantis sine mandato, aut in hostem concessione summae potestatis vim bellicam hostibus, aut re- armandis. hus hostilibus inferre non potest I. 9o9. I nec privata auror

tate naves in hostes amare licet. Naves istiusmodi armatas qui exercent, eos quamvis VPca bulo origine minime Germanico Capers appellare solemus. Qui itaque privato ausu iis se associant, piratis aequiparantur, quia nullo jure agunt ac ratio civilis obstat, quo minus pro miscue uni cuivis naves armare concedatur, propter abusum facile metuendum, eum cupidine lucri ducti non minus in amicos, vel eos, qui hostes non sunt, quam in hostes grassari possint, & semper periculosum sit, auspiciis privatis ali quid in bello geri. P

760쪽

cap. VII. De Dre Gentium in bello. 3

Quia privato concessione summae potestatis vim ho- De iis, questibus, aut rebus hostilibus inferre licet I. 9o9. , consen- tacite conceta vero tacitus verus consensus est . 66 a. pari. r. Phil. turi aff. univ. , haud dissiculter autem praevidetur, F quid privato ausu fat, quod in bello magnum praesertim momentum habet, quia scilicet hosti valde nocet, nobis vero plurimum prodest, summae potestatis judicio occasionem oblatam captandam esse; in tali casu rati habitio summae potestatis recte praesumitur, consequenter jar ad tale factam potestas summa tacite concedere intelligitur. Et ex eadem ratione licitum est privato factum,.quod jus defensonis, homini cuilibet natui a competens g. 973. pari. r. Jur. vat. 2, quod auferri ipsi non potest I.

64. pari. I. Iur. nat. θ, tuetur. Exempli loco est, si res, quae in bello usum habent & ho. Di advehuntur, aut dux quidam summus capiatur, & in casu posteriori, si depraedationi resstatur.

Militer hostilitates committere neqverat sine Assu aut con-De privatiseessione expressa, vel tacita praefectorum, quas intra limites funmo- hostilitatinis sua imperare possunt. Etenim eorum, qui militibus prH-bas militum. ciuntur, est judicare de hostilitatibus necessariis easque imperare, quippe qui intra limites functionis suae jure summae potestatis agunt, ut perinde sit ac si ipsa easdem imperasset g. 77 3. . Quamobrem patet ut ante . 9Go. , milites hostilitates committere non posse sine jussu, aut concessione expressa praesectorum, vel etiam concessione eorundem ta. cita, aut desensionis causa, prouti idem de privatis aliis osten

SEARCH

MENU NAVIGATION