Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

ri, ut eos , quibus Dominus dederit, muneribus illustremus . Nunc te hortamur charissima in Christo filia, & devotiones vestras dilecti filii , in virtute illius sanctae obedientiae quae Caelum credentibus aperit , ut provisionem Apostolicam de persona praefati Archiepiscopi factam libenter admittere , & acceptare Velitis : in quo & rem Deo acceptam , & nobis gratissimam facietis. & magis etiam in posterum nostram erga vos paternam &singularcm benevolentiam cognoscetis. Sed de his latius ad vos supradictus Thomas de mandato nostro referet , cui fidem indubitatam habebitis . Datum Romae VIII. Decembris Is IΦ. Leo X. Sadolet.

XXXV. REGI FRANCORUM L

CHarissime. Etsi obitu clarae memoriae Ludovici, tui nuper Praedecetaris audito , non mediocrem animi dolorem concepimus, quod magnum Regem , & nobis, ac Sedi Apostolicae, praesertim extremis his temporibus , amicissimum judicab

1 Franeisto valesio, qui Ludovi eo mortuo Kal. Ian. a. Is s. saecesserata gratulatur Leo de regnos petitque ut assentiatur, Iulio Medieeo fiatri patruelisio Eeelesiam Narbonensem dati. Assensum esse Frane istum . conitat eR-. s. o Icν. lib. x. Bembi . Hi ne diem eorreximus adstriptum tune epistola et legebatur enim x . IM . sed legendum xxt. Ian. sacili deseriptoris errore con

382쪽

JΑco EI SADOLETI.mus amisisse; tamen , cum esset ad nos perlatum Majestatem tuam continuci, ut quidem decebat, summa omnium laetitia, & voluntate ad regale soclium evectam suisse , nova gratulatione mitigavimus dolorem . Itaque commoti nostra erga te paterna benevolentia & charitate , quam etiam, cum tu esses in minoribus, uisceptam , magnis &mutuis inter nos ossiciis nos aucturos speramus, has ad tuam Majestatem litteias direximus, nuncias cum nosti ae ex tua amplitudine susceptae laetitiae,

tum singularis erga te studii, & amoris. Nos te , charissime fili, semper judicavimus cim ceteris virtutibus omnibus, quae magno Principi conveniant, ornatum, tum praecipua quadam praeditum erga

summum Deum pietate , in illius sanctam Fidem& Romanam ac universalem Ecclesiam religione& observantia; cujus quidem rei egregiam aliis la

dem , nunc maximum ab ipso Deo praemium es com secutus, cum ejus recens in te tantum beneficium possis agnoscere. Eo enim auctore , & largitore , Reges, & Principes nationum constituuntur, quos tam praeclaro munere devinctos, ad referendam Deo

gratiam , & illius sanctissimam propagandam fidem , omnis 8c diurna, & nocturna cura debet excitare. Hac igitur de te spe , & opinione imbuti, gratias agimus primum Deo, deinde tuae Majestati gratulamur , omni affectu & amore hanc dignit

tem tuam Complectentes, quam non solum optamus , sed etiam speramus toti Christianae Reipublia Z a Cae

383쪽

3ς6 Εν Is To Lacae fore salutarem; nobis vero, qui te in nostrae visceribus charitatis gerimus, ac Sedi Apostolicae , quae in te filio suo primogenito acquiescit, jucundam etiam, & honorificam. Illud certe Majestatem tuam pro nostra affectione paterna breviter admonendam putamus , ut consideratis secum diligentius superiorum temporum, & rerum eventu hus , nullam actionem Velit putare , nisi quae cum Deo , ac pietate, & cum Christianae Fidei commodo conjuncta sit, dignam Christianissimi Regis aut

virtute , aut nomine ζ cum cetera, quae ab hoc fine ,

consilia aberrant, & plena semper sint ingratae sollicitudinis, & eventus plerumque non habeant secundos . Quamquam haec tu, Deo inspirante, tua prudentia diligentius cogitabis . Nos nostri

erga te amoris fiducia parem nobis tuam volunt,tem repromittentes , hac primo in re abs te cupimus nobis satisfieri, ut de Ecclesia Narbonensi squemadmodum nos destinavimus, & sicut ad clarae memoriae Praedecesssorem tuum scripseramus velit Majestas tua libenter assentiri, ut dilecto filio nostro Julio Cardinali de Medicis provideamus; cum praesertiin Plaedecessor tuus recompensam Ecclesiae Al-hiensis ei pollicitus, Vaurensem obtulisset, dictu Lque Cardinalis neutram sit assecutus , & utrumque illarum cedore in tuam gratiam sit paratus . Cujus quidem Cardinalis tum virtus, & integritas , tum erga Majestatem , 8c ipsius statum observantia , Ecaffectio digna est, quae hanc suam erga se cognoscat

384쪽

IACOBI SADOLETI 3ς γ liberalitatem : nobis quidem , qui eum & pro suis summis virtutibus, & pro consanguinitate ipsa vehementer amamus , Majestas tua faciet rem gratissimam cui perpetuam gratiam debebimus . Die xx I.

XXXVI. EPISCOPO VESPRIMIENSI

Baroni Croatia.

VEnerabilis Frater . Retulit nobis Venerab. Fr ter Episcopus Oetociensis Praelatus noster domesticus, Fraternitatem tuam in his periculis, &terroribus , quae a perfidissimis Turcis , & patriae tuae , & universae fidei Christianae imminebant, ea opera gessisse , quae & persona tua, & eo sacerdotii honore, quem geris, fuerunt dignissima. Sic

Z 3 enim

, Laudatur de tris quae in IIungaria Turearum terrore pereulta pro rep. Christiana gesserat:est enim vesprimium Hiingariae inserioris oppidum, eiusque Episeopus subest Archiepiseopo Strigliniensi . Baro autein Croatiae Episcopum dieitur qui Proctus Croatia . ep. 24. lib. x. Bemb., ubi & vineentium o ctoeiensium Episcopum Leo memorat una cum Ghilio Cortonensi , voeatque Interpretes Proeuratores suos, quor, inquit , ad erera myrtei Crearia. aue municistia . uiscis , firmanda is munienda , ad Turcarum impetus -- sinendos mitto, petenre maxime monente te is . In sequenti epistola nostra octoeiensem Episcopum missum signifieat ad pecunias pro f. Petri fabrico a collactas . comportandas . Extant multae ad Episcopum Vesprimensem epiri solae Bembi lib. x-a . , lib. xI 3. 4. 13. cte. Hae scriptae videntur autequam Roma Leo discederet. Dies tamen in apographo nostro adseripta est prima Novembris 3 eum ex narratione Paris ap. Raynaldum ad a. rs 1 . n. 4. , Rex litteris datis ad singulos Cardinales , quarum exemplum unum ibidem Ravnaldus proseri , extatque lib xi. q. s. Bembi , colligatur, vitet ii eo die fuisse s ae deinde Florentiam , Bononiamque venisse , litterae quae sequuntur Bembi indieant , & Seriptores testantur . Forte ergo Novemb. mensis pro Septembri postus.

385쪽

XXXVII. COMITI IOANNI CORBARIA

DIlecte Fili. Virtus tua, & animus in iis rebus

excelsus & eminens , quae ad verum honorem&Dei Je tuum maxime pertinent, facit, ut te singulari in Domino benevolentia,& Charitate coinplectamur. Quare & munera tua ad nos missa grati ssimo animo accepimus, & de iis & tibi, & Deo nostro omnipotenti gratiam habemus , quam maximam possumus. Ac aliorum saepe munerum pretia, aurum , & divitiae faciunt; tua autem munera obluam virtutem pretiosiora fuerunt. Gratiam autem aliquam reserre volentes, mandavimus Ven. Fratri Episcopo Octociensi Praelato nostro domestico . quem ad pecunias in iis locis ob fabricam B. Petri exactas ad nos comportandas mittimus, ut Nobilitati tuae ex iis pecuniis DC. Ducatus auri condonMTet , ut ea tua castra munires , quae in finibus prope impios hostes sunt posita: atque etiam , ut de spiritualibus donis te honoremus, harum litterarum tenore , & Nobilitati tuae, eis omnibus, qui te-Cum una contra Turcas arma capient, adversusque eos pro fidei tutela belligerabunt, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam , &remissionem , Dei omnipotentis , & Beatorum Apost lorum Petri & Pauli auctoritate confisi elargimur . Datum Romae, ut supra . Leo X. Sadol.

Z 4 XXXVIII.

I Eiusdem serme argumenti est hae epistola ae silperior . Duiligod by Cooste

386쪽

36o XXXVIII. GUBERNATORI URBIS

V Enerabit. Frater . Commisimus superioribus diebus Venerabili Fratri nostro F. Episcopo

Tiburtino in alma Urbe nostra nostro , Sed is Apostolicae Logato, ut cum Fraternitate tua ageret, quo in causa dilecti filii Laurentii Crassi Canonici Lateranensis Venerabilem item Fratrem sm eurbis nostrae Vicarium adjunetum haberes, ut cum eo pariter procederes: quod factum non esse miramur . Quare cum nostr se constantis intentionis sit , ut ambo simul, ac neuter seorsum causam eam Cognoscatis , mandamus tibi, & expresse praecipimus, ut juxta tenorem supradictarum litterarum nostrarum praefato Legato directarum, adjuncto tecum Vicario nostro,procedas jusque facias, non ob stantibus quibuscumque . Datum Bononice XVIII. Decembris I SIς. Leo X. Sadol.

XXXIX. CARDINALI EBORACENSI '

DIlecte Fili. Mittimus ad Cir. tuam exemplum litterarum, ad filium Regem charissimum, de congressu cum charissimo in Christo filio nostro

a Ut una eum Episeopo Tiburtino Camillo Leonino causam expediat Laurentii Crassi Canonici Lateranensis . a Quid in eolloquio eum Franciseo Gallorum Rege egisset . eum Leo scriberet Regi Angliae ἱ exenarium earum litterarum Cardinali Eboraeensi Thomae

387쪽

Francisco Rege Francorum Christianissimo per nos habito , deque deliberationibus nostris scriptarum; in quibus , cum magna spe nobis oblata sanctissim rum in Turcas expeditionum, ipsius Majestatem enixe adhortamur , ut suscipere patrocinium pro parte sua Christianae fidei velit; sicut alios nobis benignissime pollicitus est . Tuam ergo Circ. in cujus virtute , & erga nos benevolentia magnam spem hujus praeclarissimi operis perficiendi locavimus , summo studio requirimus, & hortamur , ut, si unquam alias nobis rem gratissimam fecit aut factura

est, & si Dei causa , & sanctae Matris Ecclesiae , in qua ipse tantam dignitatem obtinet , sibi elaborandum esse putat; nunc illius Regis mentem, animum , studium , Voluntatem , opesque , quibus abundat , virtutem , magnitudinem animi , qua summa praeditus est, ab omnibus aliis curis, dc cogitationibus ad tam praeclarum, & sanctum opus revocare diligentia, auctoritate, precibusque contendat , & denique efiicere, ut nos hujus optimi, &ardentissimi desiderii compotes essiciamur . Res longam orationem desiderat , sed noster paternus

amor erga te , & tua erga nos observantia pauci contenta est. Dedimus autem in mandatis Ven-Fr. Sil. Episcopo Unigorniensi istius Regiae Maje' statis

Thomae Vuleeo mittit . ut constitutam expeditionem in Tureat sermone ipse suo adiuvet apud Regem . Notissimus hie Cardinalis in Henriei VIII. historia. De eo & Ciaeeonius rom. cri. 3 a. Episcopi Unigorniensis , Regis Britanniae Legati mentio fit in epistola ιιι. v. xo. Bemb. Colloeutus est Leo cum Francisco I. Bononiae a. IIII. mcnse Dcc. T. q. II. O I7.-κ1. Embi.

388쪽

36a E ISTO Laestatis apud nos Oratori, ut ad tuam Circ. plenissime perscriberet, cujus litteris fidem habebis . Nos, iterum cnim repetemus, si tuum studium in hae

voluntate nostra nobis respondere cognoverimus ;quemadmodum tamen Certe expediamus , Omnem cnostram spem, & opinionem virtutis tuae cumul tissime expletam reputabimus , tuaeque Circ. hoc immortale ossicium in animo semper conservabimus. Datum Bonon. Sadoletus.

XXXX. DOMINAE EMOLUMENSI LDIlecta in Christo pilia. Et si certi sumus, famam

ipsam, quae malarum praecipue rerum velox& festina est, ad ceteros tuos omnium rerum lab res , gravem etiam nuncium de periculis Ungariae

ad paucos dies tibi allaturam Sed in tuam Nobilitatem in primis oculi, dic mens nostra conversa est . Scimus enim , & novimus virtutem &Religionem tuam, quae in dissicilibus, & duris rebusa Est haee Aloysia a sabaudia mater Franeisei I. Gallorum Regis . Ad eam autem Leo seribit de Hungariae petieulis . Perieula , opinor . ea dieit ita filio Franeiseo Regi lib. xi t. ep. a . Aem, data Id. Mali a Ps. Leo narrat , & Episcopo Vespiimiensi serapta urit. kalend. Iuu Ee de quibus

Isthuanus. Lempus tamen hule epistola adscriptum non convenit;eum ann II. nonis Febru. dederit Leo Florentia litteras-κ I. aσ. , & indidem est xv ll. kal. Mart. ε ιιλ at. ar. annus autem tertius Leonia ad Martium usque men asem a s I 6. procedebat . In mense ergo adscribendo erratam puto.

389쪽

Jaco EI SADOLETI. 363bus exercitata , nusquam tamen a Deo pietatequs deflexit, meritaque est, ut laetiore jam vultu divina benignitas res tuas respiciat. Neo tu certe hoc tempore ullum sacrificium sanctius . ullum obsequium gratius potes offerre , quam ostendere re , &factis, illius fidem sanetumque nomen, ne ab impuris violetur , maXimae esse curae . AC cernimus quidem ipsi, atque etiam a te, & isto inclyto opulentoque regno expectandum est, filia charissima, ut partem oneris in Religione Christi adjuvanda, & populis ab interitu fidelibus vindicandis, prompto,& alacri vultu suscipiatis; quo idem Deus omnipotens pristinam nobis felicitatem , id quod fac huium confidimus, reserat. Et quidem his ipsis diebus

venerant rumores de pace satis constantes, quae inter Caesarem , & Christianissimum filium tuum conciliata diceretur, cujus optatissimi nuncii v luptas , si ut speramus, vera est nam ad nos litterae nullae adhuc erant missae in ipso temporis a ticulo publicata erexit omnium mentes; ut cum ex una parte iracundiam . & severitatem lammi Dei metueremus; exaltera misericordiam, & benignitatem experiremur, qui in maximis periculis Christianitatis haberet remedia suae clementiae tam parata . Hanc ergo pacem & concordiam inter eos , quam nos pro nostra parte semper procuravimus , atque suasimus intercessimusque apud Caesarem pro ea tam saepius; sive factam vehementer gratulamur; sive futuram esse non dubitamus: cujus Rustoi &

selici

390쪽

364 EDISTOLAE felici nexu, si modo nunc aliquantulum salus Ungariae sustineatur , audemus sperare Deo fieti, impium hostem , quae consilia nunc Versat, & in perniciem Ungariae ac Christianitatis totius machinatur , ea propediem in Caput suum conversa esse sensurum : quod ut contingat, atque hujus singularis gloriae atque virtutis maximam filius tuus , Midem noster serat partem, eumdem Deum , misericordiae Dominum supplices deprecamur . Datum Romae die x I. Februarii Is 16. Leo X. i Sadoletus .

Charissimo in Christo filio nostro Carolo Castellae, l& Legionis , ac Aragonum Regi illustri . l

, stolicam benedictionem . Devotionem tuam lin nos & hanc sanetam Sedem Apostolicam plurimum in Domino commendamus ; quod , prout litteris tuis nobis innotuit, dilectum filium Hieronymum de Frescobaldis Civem & mercatorem Flore tinum Commissarium super exigendis proventibus ,

occasione Indulgentiarum,pro reparatione aggerum

ia Carolo gratias agit quod Hieronymum de preseobaldis Commissarium x liuper exigendis proventibus Oeeasione Indulgentiarum, admiserit, eumque ei dem eommensat. Successerat Carolus t qui adeptus Imperi u postea est a Is I . hoc eridem anno Ferdinando Regi mortuo xv iii. Kal. Febr. Iam superius m nuimus, Bembi esse hvic epistolam non Sadoleti.

SEARCH

MENU NAVIGATION